テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Fuga in Persecutione

Caput III 第III章

Tertullian · De Fuga in Persecutione · PL 2, 106A · 6 sectiones

De Fuga in Persecutione 3.1

1

Cum ergo et haec exempla magis in persecutionibus eveniant, siquidem magis tunc probamur vel reprobamur, et magis tunc humiliamur vel emendamur, ab eo permittatur vel imperetur necesse est catholice fieri haec, a quo et ex parte, scilicet ab illo qui dicit: Ego sum qui facio pacem, et condo mala (Is. XLV, 7), id est bellum.

PL 2, 106A

したがって、これらの実例は迫害の中でこそいっそう起こるのであり——その時にこそ我々はいっそう試されて是とされるか否とされるかし、いっそう謙らされるか正されるかするのだから——このことが全体として、部分的に起こる場合と同じ方によって、許されるか命じられるかしているのは必然である。すなわち「私は平和をつくり、また災いを造る」(イザヤ45:7)と言われるあのお方によってである。この「災い」とは、戦いのことである。

De Fuga in Persecutione 3.2

2

Hoc est enim contrarium paci. Nostrae autem paci quid est bellum, quam persecutio? Si persecutionis vel maxime exitus aut vitam afferunt aut mortem, aut plagam aut sanationem, habes auctorem ejusdem: Ego percutiam, et sanabo; ego vivificabo, et mortificabo (Deut. XXXII, 39).

PL 2, 106B

実にこれは平和の反対だからである。しかし、我々の平和にとって、迫害以外の何が戦いであろうか。もし迫害の帰結が、とりわけ命をもたらすか死をもたらすか、傷をもたらすか癒しをもたらすかするのであれば、お前はその同じことの源であるお方を持っている。「私は打ち、また癒す。私は生かし、また死なせる」(申命記32:39)。

De Fuga in Persecutione 3.3

3

Uram, inquit, illos, sicut uritur argentum ; et probabo, inpuid, illos, sicut probatur aurum (Zach. XIII, 9). Cum enim exurimur persecutionis ardore, tunc probamur de fidei tenore.

PL 2, 106B

「私は彼らを、銀が焼かれるように焼こう」と言われている。「そして私は彼らを、金が試されるように試そう」(ゼカリヤ13:9)。実に、我々が迫害の炎によって焼かれる、その時にこそ、我々は信仰の確かさについて試されるのである。

De Fuga in Persecutione 3.4

4

Haec erunt ignea jacula (Eph. III) diaboli, per quae fidei ustio et conflatio administratur; ex Dei tamen voluntate. De isto quis dubitare possit ignoro, nisi plane frivola et frigida fides, deprehendens eos qui timide conveniunt in Ecclesiam.

PL 2, 106B

これこそ悪魔の「燃える矢」(エフェソ3章)であり、これによって信仰の焼灼と精錬とが行われる。しかしそれも神の御旨によってのことである。このことを誰が疑いうるだろうか、私には分からない。ただ、明らかに軽薄で冷めた信仰だけがそれを疑うのであり、そうした信仰が、恐る恐る教会に集う者たちを捉えているのである。

De Fuga in Persecutione 3.5

5

Dicitis enim, Quoniam incondite convenimus, simul convenimus, et complures concurrimus in Ecclesiam, quaerimur a nationibus, et timemus ne turbentur nationes. Annon scitis quod Deus omnium sit Dominus?

PL 2, 106C

実に諸君はこう言う。「我々は無秩序に、一斉に集まり、大勢が教会へと駆けつけるので、異教徒たちに狙われ、異教徒たちが騒ぎ立てはしないかと恐れている」と。諸君は、神がすべてのものの主であることを知らないのか。

De Fuga in Persecutione 3.6

6

Et si velit Deus, tunc persecutionem patieris; si vero noluerit, silebunt nationes. Credas utique; si tamen in eum Deum credis, sine cujus voluntate nec passer unius assis cadit in terram (Matth. X, 29). Nos autem, puto, multis passeribus antistamus.

PL 2, 106C

そして、もし神がお望みになるなら、その時お前は迫害を被るだろう。しかしお望みにならないなら、異教徒たちは沈黙するだろう。お前は当然信じるべきである——もっとも、お前が信じているのが、その御旨なしには一アサリオンで売られる雀一羽さえ地に落ちることのない、あの神であるならば、の話だが(マタイ10:29)。しかし我々は、思うに、多くの雀に優る者である。