De Fuga in Persecutione 12.1
Quod pertineat, frater, ad tuum problema, habes sententiae nostrae responsionem et exhortationem. Porro, qui quaerit, an persecutio fugienda sit, sequentem quoque quaestionem jam prospiciat necesse est, an, si fugienda non est, redimenda certe sit.
PL 2, 114B兄弟よ、お前の問いに関わる限り、お前は我々の意見による答えと勧めを得た。しかも、迫害から逃げるべきか否かを問う者は、続く問いをも既に見越しておく必要がある——もし逃げるべきでないなら、それを贖うべきかどうかという問いを。
De Fuga in Persecutione 12.2
Ultro igitur et de hoc tibi suggeram, definiens persecutionem, quam constat non esse fugiendam, proinde nec redimendam. Pretium interest. Caeterum, sicut fuga redemptio gratuita est, ita redemptio nummaria fuga est. Certe et hujus timiditatis consilium est.
PL 2, 114Bそれゆえ、こちらから進んでこの点についてもお前に示そう——迫害を定義するならば、それが逃げるべきでないと分かっている以上、したがってまた贖われるべきでもない。違いは代価にあるにすぎない。そもそも、逃亡が無償の贖いであるように、金銭による贖いは逃亡なのである。確かに、これもまた臆病の企てにほかならない。
De Fuga in Persecutione 12.3
Quod times, redimis; ergo fugis. Pedibus stetisti, cucurristi nummis. Hoc ipsum quod stetisti ex redemptione, fugisti.
PL 2, 114Bお前は恐れるものを贖っている。ゆえにお前は逃げているのだ。お前は足では踏みとどまったが、金では走り去った。お前が贖いによって踏みとどまった、まさにそのことによって、お前は逃げたのである。
De Fuga in Persecutione 12.4
Ut autem redimas hominem tuum nummis, quem sanguine suo redemit Christus, quam indignum Deo et dispositione ejus, qui Filio suo non pepercit pro te, ut fieret maledictum pro nobis; quia maledictus qui pependerit in ligno; qui tanquam ovis ad victimam ductus est, et tanquam agnus ante tondentem, sic non aperuit os; sed posuit dorsum suum in flagella, maxillas autem in palmas, et faciem non avertit a sputaminibus, et inter iniquos deputatus est (Is. LIII), et traditus est in mortem, mortem autem crucis: totum hoc, ut nos a peccatis lucraretur!
PL 2, 114Bしかし、お前が金でお前自身を贖おうとするとは——キリストが御自身の血をもって贖われたその者を——神とその御配剤にとって、なんと相応しからぬことか。神は、お前のために御子を惜しまれず、御子を我々のために呪いとされたのである。「木に掛けられる者は呪われている」のだから。御子は「屠り場に引かれる羊のように、毛を刈る者の前に物を言わぬ子羊のように、口を開かず、その背を鞭打つ者に、その頬を打つ者の手に差し出し、顔を唾する者から背けず、不法の者たちの中に数えられ」(イザヤ53章)、死へと、しかも十字架の死へと引き渡された。この一切は、我々を罪から勝ち取るためであった。
De Fuga in Persecutione 12.5
Sol cessit diem emptionis nostrae. Apud inferos emancipatio nostra est, et stipulatio nostra in coelis. Sublevatae sunt portae sempiternae, ut introiret rex gloriae, Dominus virtutum (Ps. XXIII, 9), hominem de terris, imo ab inferis, mercatus in coelos.
PL 2, 114C太陽は、我々が買い取られたその日から身を退いた。我々の解放は冥界においてなされ、我々の契約は天においてなされた。「永遠の門は上げられた。栄光の王、万軍の主が入られるために」(詩編23:9)——この方は、地から、それどころか冥界から人を買い取って、天へと携え入れたのである。
De Fuga in Persecutione 12.6
Quis est nunc qui adversus illum reluctatur, imo dopretiat, et mercedem ejus tam magno comparatam, pretiosissimo scilicet sanguine, commaculat? Jam ergo melius fugere quam fieri viliorem, si non tanto sibi constabit homo, quanti constitit Domino.
PL 2, 115A今、この方に逆らい、それどころかその値を値切り、かくも大きな代価をもって——すなわち、この上なく尊い血によって——購われたその報酬を汚す者とは誰か。それゆえ、もし人が、主にとって費やされたのと同じだけの値を自らに定めないのならば、値を下げるよりは、いっそ逃げる方がまだましであろう。
De Fuga in Persecutione 12.7
Et Dominus quidem illum redemit, ab angelis munditenentibus potestatibus, a spiritalibus nequitiae, a tenebris hujus aevi, a judicio aeterno, a morte perpetua.
PL 2, 115Aそして主はまさに、その者を贖われた——世界を支配する天使の権力どもから、悪の霊的な諸力から、この世の闇から、永遠の裁きから、永遠の死から。
De Fuga in Persecutione 12.8
Tu autem pro eo pacisceris cum delatore, vel milite, vel furunculo aliquo praeside, sub tunica et sinu (quod aiunt) ut furtivo, quem coram toto mundo Christus emit, imo et manu misit!
PL 2, 115Aだがお前は、その者のために、密告者や、兵士や、盗人まがいの総督などと取り決めをする——上衣の下、懐の中で(世に言うところの)盗品のようにして。全世界の面前でキリストが買い取り、それどころか御自らの手で自由の身とされたその者を!
De Fuga in Persecutione 12.9
Hunc ergo liberum pretio aestimabis, et pretio possidebis, nisi eodem, quanto (ut diximus) Domino constitit, sanguine suo scilicet? Ut quid ergo de homine Christum redimis in homine, in quo Christus est?
PL 2, 115Aそれゆえ、この自由の身とされた者を、お前は代価によって値踏みし、代価によって所有しようというのか——先に述べたように主にとって費やされたのと同じもの、すなわち主御自身の血によってでなければありえないのに。それゆえ、お前は何のために、キリストが宿るその人間の中で、人間からキリストを贖おうとするのか。
De Fuga in Persecutione 12.10
Non aliter et Simon facere tentavit, cum pecuniam Apostolis obtulit pro spiritu Christi. Audiet ergo et iste, qui se redimens, Christi spiritum redemit: Pecunia tua tecum sit in interitum, quoniam gratiam Dei pretio consequendam putasti (Act. ap. VIII, 20).
PL 2, 115Bこれと違わず、シモンもまた試みた——彼はキリストの霊のために金を使徒たちに差し出したのである。それゆえ、自らを贖おうとしてキリストの霊を贖おうとするこの者もまた、こう聞くことになるだろう。「お前の金は、お前もろとも滅びるがよい。お前は神の恩寵が代価によって得られるものと考えたのだから」(使徒言行録8:20)。
De Fuga in Persecutione 12.11
Quis talem abnegatorem spernat? Quid enim dicit ille concussor? Da mihi pecuniam. Certe ne eum tradat; siquidem non aliud venditat, quam quod praestaturus est praemio tuo. Cum das, utique ne tradaris voluisti. Non traditus autem, traduci habebas.
PL 2, 115B誰が、このような否認者を軽んじようか。実に、あの強請る者は何と言うか。「私に金をよこせ」と。確かに、それはお前を引き渡さないためである——彼は、お前の報酬に対して、自分がまさに果たすべきことを売っているにすぎないのだから。お前が金を与えるとき、お前は当然、引き渡されないことを望んだのである。だが、引き渡されなかったとしても、お前は見せしめにされるはずだったのだ。
De Fuga in Persecutione 12.12
Ergo dum nolendo tradi non vis traduci, nolendo negasti, quod te esse traduci noluisti. Imo, inquis, dum nolo traduci quod sum, sum confessus id esse quod nolo traduci, id est, christianum. Potes itaque te martyrem vindicare? constanter ostendisse Christum?
PL 2, 115Bかくして、引き渡されることを拒んで見せしめにされることを望まないことによって、お前は、見せしめにされることを望まなかったところの自分自身のあり方を、望まないままに否認したのである。「それどころか」とお前は言う、「私は、自分がそれであることを見せしめにされたくないと望むことによって、まさにその見せしめにされたくないもの——すなわちキリスト教徒であること——を告白しているのだ」と。それでお前は自分を殉教者だと主張できるのか。揺るぎなくキリストを示したと言えるのか。
De Fuga in Persecutione 12.13
Redimens, non ostendisti. Apud unum si forte confessus es, ergo et apud plures nolendo confiteri, negasti. Ipsa salus judicabit hominem excidisse, dum evadit. Excidit ergo qui maluit evasisse. Negatio est etiam martyrii recusatio.
PL 2, 115C贖うことによって、お前は示さなかったのだ。もし一人の前で告白したのだとしても、大勢の前で告白することを拒んだことによって、お前は否認したのである。逃れることで人が脱落したのだということは、その無事そのものが判定するであろう。逃れる方を選んだ者は、それゆえ脱落したのである。殉教を拒むこともまた、否認なのである。
De Fuga in Persecutione 12.14
Christianus pecunia salvus est; et in hoc nummos habet ne patiatur, dum adversus Deum erit dives. Atenim Christus sanguine fuit dives pro illo: Felices itaque pauperes, quia illorum est, inquit (Matth. V), regnum coelorum, qui animam solam in confiscato habent.
PL 2, 115Cキリスト教徒は金によって無事でいる。彼は苦しまないために金を持っているが、その間に神に対しては富める者となってしまう。しかし、キリストは彼のために血において富める方であった。「それゆえ幸いなるかな、貧しい者たちよ、天の国は彼らのものである」と言われている(マタイ5章)——財産を没収され、魂だけを残す者たちのことである。
De Fuga in Persecutione 12.15
Si non possumus Deo servire et mammonae, possumus a Deo redimi et a mammona? Quis enim magis serviet mammonae, quam quem mammonas redemit? Postremo, quo exemplo uteris in redemptionem traditionis?
PL 2, 116Aもし我々が神とマンモンとに仕えることができないのなら、神からもマンモンからも贖われることができようか。実に、マンモンが贖った者以上に、誰がマンモンに仕えるだろうか。最後に、お前は引き渡しの贖いのために、どのような実例を用いるのか。
De Fuga in Persecutione 12.16
Apostoli persecutionibus agitati, quando se pecunia tractantes liberaverunt? quae illis utique non deerat, ex praediorum pretiis ad pedes eorum depositis; certe multis locupletibus credentibus viris ac foeminis, qui his etiam refrigeria subministrabant.
PL 2, 116A使徒たちは、迫害に追い立てられたとき、いつ金を扱って自らを解き放ったことがあったか。彼らには当然、金が欠けていたわけではなかった——地所の代金が彼らの足もとに置かれていたのだから。確かに、多くの裕福な信者である男女がいて、彼らはさらに使徒たちに慰めの品々をも供給していた。
De Fuga in Persecutione 12.17
Quando Onesiphorus, aut Aquila, aut Stephanus, hoc modo eis in persecutione succurrerunt? Paulus quidem, cum Felix praeses pecunias accepturum se pro eo a discipulis sperasset, de quo et ipse in secreto tractavit cum ipso, neque ipse pro se, neque discipuli pro eo numerarunt.
PL 2, 116Aオネシフォロも、アクィラも、ステファナスも、いつこのようなやり方で、迫害の中で彼らを助けたことがあったか。パウロについて言えば、総督フェリクスが、弟子たちから彼のために金を受け取れるだろうと期待し、その件について彼自身がパウロと密かに話し合ったときでさえ、パウロ自身も自分のために、弟子たちも彼のために、金を支払うことはなかった。
De Fuga in Persecutione 12.18
Illi utique discipuli, qui flentes quod Hierosolymam tendere perseveraret, et persecutiones praedicatas illic non praecaveret, postremo inquiunt: Fiat voluntas Dei (Act. XXI, 14). Quae ista voluntas? Utique ut pateretur pro nomine Domini, non ut redimeretur.
PL 2, 116B彼がエルサレムへ向かうことに固執し、そこで予告されていた迫害への用心をしないことを嘆いた、まさにあの弟子たちは、最後にはこう言った。「神の御旨がなりますように」(使徒言行録21:14)と。その御旨とは何であったか。当然、主の御名のために苦しみを受けることであって、贖われることではなかった。
De Fuga in Persecutione 12.19
Oportet enim, quomodo Christus animam suam posuit pro nobis (I Joann. III, 16), ita fieri pro eo et a nobis; nec tantum pro ipso, imo etiam pro fratribus propter ipsum. Quod Joannes docens, non et fratribus numerandum, sed moriendum potius pronuntiavit.
PL 2, 116Bなぜなら、キリストが我々のために御自身の魂を捨てられた(第一ヨハネ3:16)のと同じように、我々もまたその方のために、そのようにしなければならないからである。しかも、ただその方のためだけでなく、それどころか、その方のゆえに兄弟たちのためにも。ヨハネはこれを教えて、兄弟たちのために金を払うべきではなく、むしろ死ぬべきであると宣言したのである。
De Fuga in Persecutione 12.20
Nihil interest, si quem christianum redimere non debeas, aut emere. Et adeo voluntas Dei sic est.
PL 2, 116Bあるキリスト教徒を贖うべきでないのと、買うべきでないのとの間に、何の違いもない。そして、まさに神の御旨はそのとおりなのである。
De Fuga in Persecutione 12.21
Aspice regnorum et imperiorum utique a Deo dispositum statum, in cujus manu cor regis (Prov., XXI, 1): tanta quotidie aerario augendo prospiciuntur remedia censuum, vectigalium, collationum, stipendiorum: nec unquam usque adhuc ex Christianis tale aliquid prospectum est, sub aliquam redemptionem capitis et sectae redigendis, cum tantae multitudinis nemini ignotae fructus ingens meti posset.
PL 2, 116B王国や帝国の、当然神によって定められた状態を見よ。「王の心は主の御手のうちにある」(箴言21:1)。日々、国庫を増やすために、戸口税、租税、拠出金、賦課金といった、これほど多くの手だてが講じられている。だが、これまで一度も、キリスト教徒からそのようなものが、命と教派の贖いという名目のもとで取り立てられるべく講じられたことはない——これほど多くの、誰にも知られていないわけではない大群衆から、莫大な収穫が刈り取られえたであろうに。
De Fuga in Persecutione 12.22
Sanguine empti, sanguine munerati, nullum nummum pro capite debemus; quia caput nostrum Christus est. Non decet Christum pecunia constare. Quomodo et martyria fieri possent in gloriam Domini, si tributo licentiam sectae compensaremus?
PL 2, 116C血によって買われ、血によって贈られた我々は、頭ひとつにつき一枚の金も負ってはいない。我々の頭はキリストだからである。キリストが金銭で値踏みされることは、ふさわしくない。もし我々が租税によって教派の存続の許しを購うならば、どうして主の栄光のために殉教が起こりうるだろうか。
De Fuga in Persecutione 12.23
Itaque qui eam praemio paciscitur, dispositioni divinae adversatur. Cum igitur nihil nobis Caesar indixerit in hunc modum stipendiariae sectae, sed nec indici unquam tale quid possit, Antichristo jam instante, et in sanguinem, non in pecunias hiante Christianorum, quomodo mihi proponere potest Scripturam esse: Reddite quae sunt Caesaris Caesari?
PL 2, 117Aそれゆえ、それを報酬によって取り決める者は、神の御配剤に逆らっているのである。しかるに、皇帝は我々に対して、このような形で教派を賦課の対象とすることを一度も命じたことがなく、また、そのようなことが命じられうることも決してないのであるから——反キリストが既に迫っており、キリスト教徒たちの血に対して、金銭にではなく飢え渇いているのだから——どうして私に、「皇帝のものは皇帝に返せ」という聖句を持ち出すことができようか。
De Fuga in Persecutione 12.24
Miles me, vel delator, vel inimicus concutit, nihil Caesari exigens, imo contra faciens, cum christianum, legibus humanis reum, mercede dimittit.
PL 2, 117A兵士や、密告者や、敵が私を強請る——皇帝のために何も取り立てるのではなく、それどころか反対のことを行いながら、人間の法によって有罪とされたキリスト教徒を、報酬と引き換えに解き放つのである。
De Fuga in Persecutione 12.25
Alius est denarius, quem Caesari debeo, qui ad eum pertinet, de quo tunc agebatur, tributarius; a tributariis scilicet, non a liberis debitus. Aut quomodo reddam quae sunt Dei Deo?
PL 2, 117A私が皇帝に負うデナリウス貨は、これとは別のものである。それは彼に属するものであり、当時話題になっていたものであって、租税に関わるものである。すなわち、租税を課された者たちから負われるものであって、自由人たちからではない。あるいは、私はどのようにして神のものを神に返そうか。
De Fuga in Persecutione 12.26
Utique proinde imaginem et monetam ipsius, inscriptam nomine ejus, id est, hominem christianum. Quid autem Deo debeo, sicut denarium Caesari, nisi sanguinem, quem pro me Filius fudit ipsius?
PL 2, 117A当然、それと同じように、神の像と貨幣、すなわち御自身の名が刻まれたもの——つまりキリスト教徒である人間を返す。しかし、皇帝にデナリウス貨を負うように、私は神に何を負っているのか。御子が私のために流されたその血のほかに、何を。
De Fuga in Persecutione 12.27
Quod si Deo quidem hominem, et sanguinem meum debeo; nunc vero in eo sum tempore, ut quod Deo debeo expostuler; utique fraudem Deo facio, id agens, ne quod debeo solvam. Bene observavi praeceptum, Caesari reddens quae sunt Caesaris, Deo vero quae sunt Dei abnegans?
PL 2, 117Bもし私が、神に対して人間を、すなわち自分の血を負っているのだとすれば、今まさに私は、神に負っているものを要求される、そのような時にある。私が負っているものを払わずに済ませようと図るならば、当然、私は神を欺いていることになる。皇帝のものを皇帝に返しながら、神のものについては拒むとすれば、私は命令をよく守ったと言えるだろうか。