Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.1
(Vers. 1, 2.) Nam de ministerio quod fit in sanctos, supervacuum est mihi scribere vobis; scio enim promptam voluntatem vestram, pro qua de vobis glorior apud Macedones. Et haec oblectantis verba sunt.
PL 17, 311C(第1・2節)「聖なる者たちになされる奉仕については、私が汝らに書き送るのは余計である。私は汝らの積極的な意志を知っており、そのことでマケドニアの人々のもとで汝らを誇っているからである」。これは相手を喜ばせる者の言葉である。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.2
Superfluum enim esse dicit scribere se de ministerio, quod fit in sanctos, ut de his bene sentire videatur: superfluum est enim si commoneas eum, quem scias facturum.
PL 17, 311C実に、彼は、聖なる者たちになされる奉仕について書くのは余計だと言う。彼らをよく思っていると見えるようにである。必ず行うと知っている相手に、あなたが注意を促すなら、それは余計だからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.3
Sed ut diligentiam suam ostendat, necessarium est ut scribat, et ut hos promptiores faciat, et quid de eis caeteris praedicet, manifestet.
PL 17, 311Dしかし、自分の周到さを示すためには書くことが必要であり、彼らをいっそう積極的にするため、またほかの者たちに彼らについて何を宣べているかを明らかにするためでもある。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.4
Superflua enim solent majorem parere sollicitudinem; nam et Dominus non dubitans de amore erga se Petri apostoli tertio dicit ei: Simon Joannis, amas me (Joan. XXI, 17) ?
PL 17, 311D実に、余計なことは、かえって大きな心配りを生むのが常である。主も、使徒ペトロの自分への愛を疑ったのではないが、三度彼に言う。「ヨハネの子シモン、汝は私を愛するか」(ヨハネ21:17)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.5
Quae trina repetitio quasi superflua videtur, sed prodest ad perfectionem monitionis; ut sciat magna se cum diligentia debere curare, quod frequenter mandatur. Quoniam Achaia parata est ab anno priore.
PL 17, 311Dこの三度の繰り返しは余計に見えるが、勧告を完全にするのに役立つ。しばしば命じられることは、大いなる注意をもって気を配らなければならないと知らせるためである。「アカイアは昨年から準備ができているからである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.6
Post Macedones Achaia, id est, Ecclesiae provinciae Achaiae (non omnes, quia et Corinthii Achaici sunt) praeparaverant se aemulatione ducti Macedonum, ut ministrarent sanctis.
PL 17, 312Aマケドニアの人々の次にアカイア、すなわちアカイア州の諸教会(すべてではない。コリントの人々もアカイアの者だからである)が、マケドニアの人々に倣おうとする熱心に導かれて、聖なる者たちに仕える準備をしていた。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.7
Quo dicto plus exhortatur Corinthios, cum dicit illos paratos ab anno priore, sed exspectare jam hoc, ut divideretur ministerium illorum pro uniuscujusque necessitate. Et vestra aemulatio provocavit plures.
PL 17, 312Aこの言葉によって、彼はコリントの人々をさらに促している。アカイアの人々が昨年から準備ができていたと言い、しかも各人の必要に応じて彼らの奉仕が分配されるのを今や待つばかりだと言うからである。「汝らの熱心が、多くの人を奮い立たせた」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.8
Post Macedones Achaiam paratam dicit, deinde ut et Corinthii fiant parati secundum promissum suum, caeterae vero Ecclesiae aemulatione Corinthiorum, dum audierunt illos prius multis erroribus fuisse implicatos, post autem corrigentes se bonae voluntatis effectos, incitati sunt ad bonum opus; quia si ii qui post acceptam fidem male versati sunt, hanc coeperant habere voluntatem; quanto magis isti, in quibus haec vitia non sunt reperta.
PL 17, 312Aマケドニアの人々の次にアカイアが準備できていると彼は言い、さらに、コリントの人々も自分の約束に従って準備できるようにする。ほかの諸教会は、コリントの人々の熱心によって奮い立った。彼らがかつて多くの誤りに巻き込まれていたが、のちに自らを正して善い意志を持つ者となったと聞いたからである。信仰を受けたのちに悪く振る舞った者たちがこの意志を持ち始めたのなら、これらの悪徳が見いだされなかった者たちは、なおさらである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.9
(Vers. 3.) Misi autem fratres; ne gloria nostra, qua vos praeferimus, inanis fiat in hac parte; ut quemadmodum dixi, parati sitis.
PL 17, 312B(第3節)「私は兄弟たちを遣わした。この件で、汝らを先に立てている我々の誇りがむなしくならず、私が言ったとおり、汝らが準備できているようにするためである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.10
Hos fratres memorat, quos supra, id est, Titum, et quos ei adjunxit adjutores, qui impensius exhortarentur eos ad promissionem implendam in ministerio sanctorum; ut non solum litteris, sed et facie ad faciem oblectarent eos crebris admonitionibus; ne exsultatio apostoli, qua in splendore animi eorum gloriabatur, evacuaretur. Saepius ergo hoc memorans, sollicitudinem suam circa eos ostendit, nolens illos confundi.
PL 17, 312B彼は先に挙げた兄弟たち、すなわちテトスと、彼に協力者として付け加えた者たちを挙げている。彼らが、聖なる者たちへの奉仕で約束を果たすよう、いっそう熱をこめて彼らを励ますためである。手紙だけでなく、顔と顔を合わせても、たびたびの勧告で彼らを喜ばせるためであり、彼らの心の輝きを誇っていた使徒の喜びが、空しくされないためである。したがって、これをたびたび述べることで、彼は彼らへの自分の心配りを示し、彼らを恥じさせたくないと望んでいる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.11
(Vers. 4.) Ne cum venerint mecum Macedones, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos, ut non dicam omnes vos, in hac parte.
PL 17, 312B(第4節)「マケドニアの人々が私とともに来て、汝らの準備ができていないのを見いだしたら、この件で、我々が――汝らすべてが、とは言わないが――恥じ入ることのないように」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.12
Manifestum est quia si non hoc inventum fuerit, quod testificatus est de his, et ipse erubescat, de ipsis et ipsi amplius confundantur; qui nec propterea quod testis eis exstitit Apostolus, id agere nisi sunt, quo verum illud facerent vel propter tanti viri personam.
PL 17, 312C明らかである。もし彼が彼らについて証ししたことが見いだされなければ、彼自身が恥じるだけでなく、彼ら自身がいっそう恥じ入ることになる。彼らは、使徒が自分たちの証人となったからということでも、また、これほどの人物の立場のゆえにも、それが真実となるように努めようとしなかった〔底本は nisi sunt。nixi sunt と読む〕者たちなのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.13
(Vers. 5.) Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut praecederent ad vos, et praepararent promissam benedictionem hanc vestram paratam esse: sed sic quasi benedictionem, non quasi circumventionem.
PL 17, 312C(第5節)「そこで私は、兄弟たちに頼んで、汝らのもとへ先に行き、約束された汝らのこの祝福が整っているようにしてもらうことを必要と考えた。ただし、祝福としてであって、欺き取ることとしてではなく」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.14
Ut sollicitudinem suam adhuc manifestet, rogasse se dixit fratres, per quos admoniti adimplerent, quod promiserant, et non implebant.
PL 17, 312C自分の心配りをなお明らかにするために、彼は兄弟たちに頼んだと言った。彼らによって促されて、約束しながら果たしていなかったことを果たすようにである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.15
Cum supra Titum dicat voluntarium profectum, hoc est, non illi fuisse extortum, sed mox ut audivit, libenter amplexus est; ut videatur voluntarius ad illos profectus propter spem illorum: nunc non ideo se rogasse hos significat, quasi nolentes ire; sed suum affectum probat circa illos, quando volentes ire insuper rogat; ut sine aliqua mora fiat, quod et illi volunt, et hic precatur.
PL 17, 312C先にテトスが自発的に出かけたと言ったとき、それは、彼に強いられたのではなく、聞くとすぐに喜んで受け入れたということである。彼らへの望みのゆえに自発的に出かけたと見えるようにである。いま彼は、この者たちに頼んだのは行きたがらない者たちだからではないと示している。むしろ、行く気のある者たちにさらに頼むことで、彼らに対する自分の愛情を証しするのである。彼ら自身が望み、彼がここで願っていることが、少しの遅れもなく行われるようにである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.16
Hoc ergo agit cum his, ut in promissione sua fideles sint, et se ideo commonere propter existimationem illorum, non circumvenire; sed ut tantum offerant, quantum non poeniteat.
PL 17, 312Dこうして彼は、彼らが自分の約束に忠実であるようにこれを行い、彼らの評判のために彼らに注意を促しているのであって、欺いているのではない。悔いることのないだけの額を献げさせるためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.17
(Vers. 6, 7.) Hoc autem dico: quia qui parce seminat, parce et metet. Parcum avarum significat, cui extorquetur, ut inferat; poenitet enim quia promisit. Hoc de tarditate illorum colligit, qui olim promiserant, et diu deliberabant.
PL 17, 312D(第6・7節)「私はこう言う。わずかしか蒔かない者は、わずかしか刈り取らない」。「わずかしか蒔かない者」とは、出し惜しむ貪欲な者を指す。出させられてようやく出す者であり、約束したことを悔いるからである。彼はこれを、かつて約束しながら長く思案していた彼らの遅さから導いている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.18
Huic parco parva messis est; quia cum dubitatione seminat; nescit enim prodesse quod facit. Qui autem in benedictione seminat de benedictione et metet. Hic in benedictione seminat, qui bona voluntate sub spe futurae retributionis hoc agit.
PL 17, 313Aこの出し惜しむ者には、収穫もわずかである。疑いながら蒔くからである。自分のしていることが益になると知らないのである。「祝福のうちに蒔く者は、祝福から刈り取る」。祝福のうちに蒔くとは、将来の報いの望みのもとに、善い意志でこれを行う者である。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.19
Unusquisque secundum propositum cordis, non ex tristitia aut necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus. Docet illos tunc prodesse hoc in futurum, si laeto animo fiat.
PL 17, 313A「各人が、心の志に従って。悲しみからでも強いられてでもなく。実に神は、喜んで与える者を愛する」。彼は、これが将来に益するのは、喜ぶ心でなされるときだと教えている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.20
Ex his enim qui inferunt, hunc elegit Deus, cui retribuatur, qui devoto corde operatur, quasi thesaurizans apud Deum quia qui invitus facit propter praesentem pudorem, ne aliis inferentibus turpis inveniatur, mercedem non habet.
PL 17, 313A実に、出す者たちのうちで、報われるべき者として神が選んだのは、献身の心で行う者である。いわば神のもとに宝を積む者である。人前での恥のために嫌々行う者、ほかの者たちが出しているのに自分が恥ずべき者と見いだされないためにする者は、報いを持たないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.21
(Vers. 8.) Potens est Deus omnem gratiam abundare facere in vobis. Dei potentiam adesse illis exoptat, ut sicut in emendandis vitiis et doctrinae veritate compungit corda illorum; ita et in hoc faveat coeptis illorum, ut abundent in omni opere bono per gratiam Dei.
PL 17, 313B(第8節)「神は、あらゆる恩寵を汝らのうちに豊かにすることができる」。彼は、神の力が彼らのもとにあるよう願っている。悪徳を正すことにおいても教えの真理においても彼らの心を刺し貫いたように、このことにおいても彼らの企てを助け、彼らが神の恩寵によってあらゆる善い業に溢れるようにである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.22
Ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omni opere bono. Hoc dicit et optat, ut in omni re semper sufficientes sibi sint Dei nutu, nec indigeant iis, quae ad salutem necessaria sunt.
PL 17, 313B「あらゆることにおいて、つねにあらゆる充足を持って、あらゆる善い業に溢れるように」。彼が言い、また願うのは、あらゆることにおいて、つねに神の意向によって自分たちで足り、救いに必要なものに事欠かないことである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.23
Si ergo sufficientiam solam sibi eligant, poterunt in Dei opere abundare; illud enim sibi retinendo quod sufficit, caetera in usus sanctorum vel pauperum impendant necesse est: et hoc erit abundare in omni opere bono.
PL 17, 313Bしたがって、もし彼らが自分に充足だけを選ぶなら、神の業に溢れることができよう。充足するものだけを自分に保ち、残りを聖なる者たちや貧しい者たちのために費やすことが必要だからである。これが、あらゆる善い業に溢れるということである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.24
Licet enim exigui hominis parvum sit, quod tribuit, abundat tamen, quia recto judicio fit, et non solum quaeritur quantum; sed et de quanto, et quo animo detur.
PL 17, 313C実に、乏しい人が与えるものが小さくとも、それは溢れている。正しい判断で行われるからである。どれだけかが問われるだけでなく、どれだけのうちからか、どのような心で与えられるかも問われる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.25
Denique illa vidua in Evangelio (Luc. XXI, 3) de parvo laudata est, et qui multa mittebant, laudati non sunt.
PL 17, 313C実に、福音書のあのやもめ(ルカ21:3)は、わずかなもののゆえに称賛され、多く入れた者たちは称賛されなかった。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.26
Illius enim parvum multum est; quia plus misit, quam poterat: divites autem minus miserunt, cum plus possent; ac per hoc modicum illius, quae ultra vires suas misit, plus inventum est, quam divitum multum; quia de eo quod abundabat eis, miserunt.
PL 17, 313C彼女のわずかは多いのである。力以上のものを入れたからである。これに対し、富める者たちは、より多くをなし得たのに、より少なく入れた。したがって、力を超えて入れた彼女のわずかなものは、富める者たちの多くよりも多いと認められた。彼らは、余っているものから入れたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.27
Qui ergo tantum dat, quantum potest, recte facit: viduam tamen illam ante se habet; quia haec omne quod habuit, misit.
PL 17, 313Cだから、できるだけを与える者は正しく行っている。しかしあのやもめは、その者の先に立っている。彼女は持っていたすべてを入れたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.28
(Vers. 9.) Sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum. Hoc in psalmo scriptum est centesimo decimo primo, et per exemplum addit ad curam pauperum; ut in omni opere bono abundent.
PL 17, 313C(第9節)「書かれているとおり、『彼は散らし、貧しい者たちに与えた。その正義は永遠にとどまる』」。これは詩篇の第111篇に書かれている。彼は例を挙げて、貧しい者たちへの配慮へと促し、あらゆる善い業に溢れさせようとしている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.29
Si enim hujus qui pauperibus largitur, justitia manet in aeternum; quanto magis ejus, qui ministrat sanctis?
PL 17, 313D実に、貧しい者たちに気前よく与えるこの者の正義が永遠にとどまるなら、聖なる者たちに仕える者のそれは、なおさらではないか。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.30
Pauperes enim possunt dici, qui publice egeni sunt: sancti enim discernuntur ab his; quia hi servi Dei sunt, insistentes orationibus et jejuniis, puram vitam agentes, sicut et Anna prophetissa (Luc. II, 37) , quae non discedebat de templo, jejuniis et orationibus serviens die ac nocte, omnem mundi curam postponens.
PL 17, 313D実に、貧しい者と言われ得るのは、公に乏しい者たちである。聖なる者たちは、これらの者と区別される。この者たちは神の僕であって、祈りと断食に専念し、清い生活を送っているからである。女預言者アンナもそうであった(ルカ2:37)。彼女は神殿を離れず、断食と祈りをもって昼も夜も仕え、世のあらゆる煩いを後回しにしていた。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.31
Misericordia ergo haec, justitia appellata est; quia sciens qui largitur, omnia Deum communiter omnibus dare, quia sol ejus omnibus oritur, et pluit omnibus, et terram omnibus dedit: idcirco dividit cum iis, qui copiam terrae non habent; ne beneficiis Dei privati videantur.
PL 17, 314Aゆえに、この慈しみが正義と呼ばれたのは、与える者が、神がすべてを共通にすべての人に与えていると知っているからである。神の太陽はすべての人に昇り、雨はすべての人に降り、地はすべての人に与えられた。だから彼は、地の豊かさを持たない者たちと分かち合う。そうした者たちが、神の恩恵を奪われたと見えないようにである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.32
Justus ergo est, qui sibi soli non detinet, quod scit omnibus datum: et justus non solum hoc in tempore, sed et in aeternum; quia in saeculo futuro hanc habebit secum in perpetuum.
PL 17, 314Aゆえに、すべての人に与えられたと知っているものを、自分だけで留めない者は正しい。そして彼は、この時だけでなく永遠に正しい。来るべき世で、この正義を永遠に自らとともに持つからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.33
(Vers. 10, 11.) Qui autem subministrat semen seminanti: et panem ad edendum ministrabit: et multiplicabit semen vestrum, et amplificabit fructum justitiae vestrae; ut in omnibus locupletemini in omni simplicitate.
PL 17, 314A(第10・11節)「種蒔く者に種を供給する者は、食べるためのパンも供給し、汝らの種を増やし、汝らの正義の実りを大きくする。あらゆる点で、あらゆる純真さにおいて、汝らが富むためである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.34
Omnia Dei sunt, et semina et nascentia Dei nutu crescunt, et multiplicantur ad usus hominum: Deus ergo qui haec dat, ipse et jubet de his communicari eis, qui indigent; ac per hoc non poterit, qui tribuit juxta Dei voluntatem, Dei nutu non augeri incrementis hujusmodi ad amplificandum fructum justitiae; danti enim addit, ut eo amplius habeat, unde largiri possit.
PL 17, 314Bすべては神のものであり、種も、生え出るものも、神の意向によって育ち、人々の用のために増える。ゆえに、これらを与える神が、これらを乏しい者たちと分かち合うよう命じてもいる。したがって、神の意志に従って施す者が、神の意向により、このような増し加えによって、正義の実りを大きくされないことはあり得ない。与える者には、そこから施せるものがいっそう多くなるように、神が加えるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.35
Haec est justitia, ut quia Deus dat, retribuat ex eo et homo ei, cui deest. Hos enim vult ministros esse eorum, qui potiora eligentes, copias praesentis temporis spernunt, totos se Dei rebus obligantes.
PL 17, 314B神が与えるのだから、人もそこから、欠けている者に返す。これが正義である。実に神は、より優れたものを選び、現在の時の富を退け、神のことに全身を結びつけた者たちの仕え手に、これらの者〔与える者〕がなることを望んでいる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.36
Unicuique enim secundum bonam voluntatem Deus praestat auxilium; sancti enim qui nihil volunt hic possidere, nisi victum habere et vestitum, hos qui haec habere volunt, tutores illorum Deus esse disposuit; ut qui bene et simpliciter eis ministraverit, amplificetur Dei nutu; ut habeat, unde largiatur semper, et ad praesens locupletatus, et in futurum.
PL 17, 314B実に神は、一人一人に、その善い意志に応じて助けを与える。ここで何も所有することを望まず、ただ糧と衣を持つだけの聖なる者たちについて、これらを持つことを望む者たちを、神は彼らの保護者となるよう定めた。彼らに善く、純真に仕える者が、神の意向によって増し加えられ、つねに施せるものを持つようにである。現在においても将来においても、豊かにされてである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.37
Semel enim seminans, bis metet; ita ut si futuris consulit spebus, nolit eos subjectos habere, sed magis se eis inclinet; quia a Deo hujus rei accipiet mercedem.
PL 17, 314C一度蒔く者は、二度刈り取る。ただしそれは、将来の望みを顧みて、彼らを自分に従属させようとはせず、むしろ彼らに身をかがめる場合である。この件の報いを神から受けるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.38
Si enim ad praesens humiliari eos sibi voluerit, spem futuri amittit; hic enim accipit mercedem operis sui, hoc non simpliciter agens, sicut dicit Dominus: Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam (Matth. VI, 16) .
PL 17, 314C実に、現在において彼らが自分にへりくだることを望むなら、将来の望みを失う。その業の報いをここで受けてしまうからである。それを純真に行っていないのである。主が言うとおりである。「アーメン、私は汝らに言う。彼らは自分の報いを受け取った」(マタイ6:16)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.39
(Vers. 12, 13.) Quae operatur per nos gratiarum actionem Deo. Quoniam ministerium officii hujus non solum supplet ea, quae desunt sanctis: sed et abundabit per multorum gratiarum actiones in Deo, per probationem ministerii hujus, magnificantes Deum in subjectione confessionis vestrae in Evangelio Christi, et in simplicitate communicationis in illos, et ipsorum orationes pro vobis desiderantium vos videre, propter superabundantem gratiam Dei in vobis.
PL 17, 314C(第12・13節)「それは、我々を通して、神への感謝をもたらす。実に、この務めの奉仕は、聖なる者たちに欠けているものを補うだけでなく、神における多くの人々の感謝を通して溢れるであろう。この奉仕の証しを通して、彼らは、キリストの福音における汝らの告白の従順と、彼らへの分かち合いの純真さのゆえに神をあがめ、また、汝らのうちにある神の溢れる恩寵のゆえに汝らに会いたいと願う彼ら自身が、汝らのために祈る」〔見出し語の末尾の分詞 magnificantes と desiderantium の格はそろっていない。どちらも聖なる者たちを言うと取り、刷りの語順に沿って訳した〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.40
Gratia autem Deo super inenarrabili dono ejus. Hoc dicit quia quicumque operatur per dispensatores doni Dei hoc opus unde gratiae agantur Deo, ab iis qui necessarios sumptus accipiunt sub nomine Christi, non mendicitati subjecti, sed Deo, de cujus bonis ali se norunt: non tantum ab eis gratiae illis referuntur, sed a reliquis fratribus, qui pro his gratias agant Deo commendantes factum ipsorum Domino; ut paucis tribuentes, multorum obsecrationibus Deo, commendentur.
PL 17, 314D「神に感謝あれ、その言い表しがたい賜物のゆえに」。これは次のことを言っている。誰であれ、神の賜物の管理者たちを通してこの業を行い、そこから神に感謝がなされるなら、キリストの名のもとに必要な費用を受ける者たち――物乞いの境遇に服しているのではなく、その善いものによって自分が養われていると知る神に服している者たち――から、彼らに感謝が返されるだけでなく、残りの兄弟たちからも感謝が返される。兄弟たちはこの者たちのために神に感謝し、その行いを主にゆだねる。わずかな者に施した者たちが、多くの人々の願いによって神にゆだねられるようにである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.41
Probantes enim mentem eorum in hoc opere, magnificant in eis Dominum, cujus spe firmati, obediunt Evangelio Christi in subjectione mentis: ne velint eos sibi humiliari, ut praebeant quae necessaria sunt sanctis.
PL 17, 315A実に、この業における彼らの精神を確かめて、彼らのうちに主をあがめる。その主への望みに支えられて、彼らは精神の服従のうちにキリストの福音に従う。聖なる者たちに必要なものを供するにあたり、この者たちが自分にへりくだることを、彼らが望まないようにである〔ne velint 以下の主語は定かでない。与える者たちが、聖なる者たち(eos)を自分にへりくだらせることを望まない、と取った〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.42
Et hoc erit in simplicitate gratias agere communicationis illorum, commendantes se orationibus illorum, et desideriis eorum. Quis enim non cupiat oculis videre necessitatibus suis propter Dei nomen subjectos?
PL 17, 315A「そしてこれは、彼らの分かち合いのゆえに純真に感謝することでもあろう」。すなわち、彼らの祈りと願いに自らをゆだねることである。実に、神の名のゆえに自分の必要に仕える者たちを、自分の目で見たいと願わない者があろうか。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.43
Denique Dei dona vocantur; Deo enim dat, qui his ministrat; quia qui jubet fieri, ipsi imputatur, quod datur. Gratias autem Deo in his agentes, et super ineffabili dono ejus.
PL 17, 315B実に、それらは神の賜物と呼ばれる。これらの者たちに仕える者は、神に与えているからである。行うよう命じる神に、与えられるものが帰せられるのである。「これらのことで神に感謝しつつ、その言い表しがたい賜物のゆえにも」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 9.44
Donum enim Dei est, quod incitat homines ad bonum opus; spes enim promissa lacessit ad ministerium supra dictum.
PL 17, 315B実に、人々を善い業へと駆り立てるのは神の賜物である。約束された望みが、上に述べた奉仕へと人を促すからである。