アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam

Caput VII 第VII章

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam · PL 17, 302D · 55 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.1

1

(Vers. 1.) Haec ergo habentes promissa, charissimi, mundemus nosmetipsos ab omni inquinamento carnis, perficientes sanctitatem Spiritus in timore Dei. Manifesta sunt, quae dicit; inquinamentum tamen carnis multifarie intelligendum est.

PL 17, 302D

(第1節)「それゆえ、これらの約束を持つ以上、愛する者たちよ、肉のあらゆる汚れから我々自身を清めよう、神への畏れのうちに霊の聖さを完成させつつ」。彼の言うことは明らかである。ただし、肉の汚れは多様に理解されなければならない。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.2

2

Ideo etenim non dixit, ab inquinamento carnis: sed ab omni inquinamento; ut tota vitia carnalia fugiamus; omne enim quod lex prohibet, carnale est. Ut perficiamus sanctitatem spiritus in timore Dei.

PL 17, 303A

実に、彼は「肉の汚れから」とは言わず、「あらゆる汚れから」と言った。肉の悪徳をことごとく避けるためである。律法が禁じるものはすべて肉的だからである。「我々が、神への畏れのうちに霊の聖さを完成させるために」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.3

3

Sanctitatem sic perficimus spiritus, si in timore Dei recta sequamur; ut sub nomine Christi a peccatis nos abstinentes sancti simus.

PL 17, 303A

霊の聖さを我々が完成させるのは、神への畏れのうちに正しいことに従うときである。そうして、キリストの名のもとに罪を避けて、聖なる者となるのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.4

4

Qui enim sine professione Christi a vitiis se cohibere videntur, sanctificati sunt juxta mundum, non secundum Dei spiritum; quia secundum Deum hi mundi sunt, qui fideles sunt: caeteri vero qualesvis sint, immundi sunt.

PL 17, 303A

キリストを告白することなく悪徳を慎んでいると見える者たちは、世に従って聖とされたのであり、神の霊に従ってではない。神に従って清いのは信じる者たちであり、ほかの者は、どのような者であれ、汚れているからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.5

5

Quidquid enim sine Christo est, immundum est, sicut dicit ad Titum: Quia infidelibus nihil est mundum; inquinata est enim eorum mens et conscientia (Tit. I, 15) .

PL 17, 303A

キリストなしにあるものは、何であれ汚れている。テトスにこう言っているとおりである。「信じない者たちには、清いものは何もない。彼らの精神も良心も汚れているからである」(テトス1:15)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.6

6

(Vers. 2.) Capaces estote nostri. Nemini nocuimus, neminem gravavimus, neminem circumvenimus.

PL 17, 303B

(第2節)「我々を受け入れる者となれ。我々は誰にも害を与えず、誰にも重荷を負わせず、誰も欺かなかった」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.7

7

Considerare vult illos, quae dicit; ut receptis his in animum, conferant secum vera esse, quae loquitur: et spernentes hos quos tangit, omnem animum transferant ad eos, quos vident vero affectu se diligere.

PL 17, 303B

彼は、自分の言うことを彼らによく考えてほしいのである。それを心に受け入れたうえで、彼の語ることが真実であると自ら照らし合わせ、彼が突いている者たちを退けて、心のすべてを、真の愛情をもって自分たちを愛していると見える者たちへ向け替えるようにである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.8

8

Pseudo enim apostoli erant, qui et nocebant illis, corrumpentes sensus illorum, et gravabant sacculos eorum circumventione serpentinae astutiae.

PL 17, 303B

実に、偽使徒たちがいて、彼らは人々に害を加え、その思いを堕落させ、蛇のようなずる賢さの欺きによって、その財布に重荷を負わせていた。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.9

9

(Vers. 3.) Non ad condemnationem vestri hoc dico. Hoc est, non vos abjicio, sed ut corrigatis moneo; qui enim aliquem condemnat, non illi dimittit. Praedixi enim jam vobis, quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum.

PL 17, 303B

(第3節)「汝らを断罪するために、私はこれを言うのではない」。すなわち、「私は汝らを見捨てるのではなく、正すように諭しているのである」。誰かを断罪する者は、その者を放免しないからである。「実に、私は先に汝らに言っておいた。汝らは我々の心の中にいて、ともに死に、ともに生きるのだと」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.10

10

Ex praedictis vult illos cognoscere, quo animo loquatur ad eos. Quos enim participes vult habere et ad praesentes passiones pro Christo, et ad futuram vitam, non utique illos abjicit; sed ut participatione dignos se faciant exhortatur.

PL 17, 303C

前に述べたことから、彼は、どのような心で彼らに語っているかを、彼らに知ってほしいのである。キリストのための今の苦しみにも来たるべき生命にも、与る者としたいと望む者たちを、彼が見捨てるはずはなく、むしろ彼らが自らを、与るにふさわしい者とするよう勧めているのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.11

11

(Vers. 4.) Multa mihi fiducia apud vos, multa mihi gloriatio de vobis: repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni pressura nostra.

PL 17, 303C

(第4節)「汝らに対する私の確信は大きく、汝らについての私の誇りも大きい。私は慰めに満たされ、我々のあらゆる苦難のうちで喜びに溢れている」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.12

12

Fiducia haec de primae epistolae correptione est, quam quia non aspere susceperunt, fiduciam dederunt admonendi se; visi sunt enim velle corrigere se, unde gloriatur.

PL 17, 303C

この確信は、第一の手紙の叱責に由来する。彼らがそれを厳しいものとして受け取らず、自分たちを諭す確信を〔彼に〕与えたからである。彼らが自らを正そうとしていると見えたので、彼は誇っているのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.13

13

Pro his animum etiam suum consolatum ex hac parte pronuntiat, in tantum ut in omni pressura superabundare se gaudio obtestetur; videns enim esse spem in his, pro quibus angustias patitur, gaudet, cum tribulatur; certus mercedem se a Deo accepturum acquisitae salutis eorum.

PL 17, 303C

これゆえに彼は、自分の心もこの点で慰められたと表明し、ついには、あらゆる苦難のうちで喜びに溢れていると誓っている。自分が窮境を耐えているその人々に希望があると見て、苦しめられていても喜ぶからである。彼らが救いを得たことについて、神から報いを受けると確信しているのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.14

14

(Vers. 5.) Etenim cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra. Pressuras et caedes memorat, quas patiebantur causa credentium, ut magis provocet eos ad charitatem.

PL 17, 303D

(第5節)「実に、我々がマケドニアに来たとき、我々の肉には少しの休息もなかった」。彼は、信じる者たちのゆえに耐えていた苦難と殴打を思い起こして、彼らをいっそう愛へと促している。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.15

15

Nullam, inquit, requiem habuit caro nostra; ut compaterentur eis, certi quia pro salute fidelium animas suas traderent usque ad mortem. Antequam digereretur enim tribulatio et corporalis injuria, altera veniebat; ut requies patienti non esset.

PL 17, 303D

「我々の肉には少しの休息もなかった」と彼は言う。それは、使徒たちが信じる者たちの救いのために死に至るまで自らの命を差し出していることを確信して、彼らがともに苦しむためである。実に、身体の苦難と傷が収まる前に、別のものが襲ってきて、苦しむ者に休息がなかったのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.16

16

Nam quoniam sensu bruta est omnis caro, idcirco nullam requiem hanc hahuisse vel habere in passione significat: animam autem, quamquam ipsa patiebatur in corpore; ex hac tamen parte requiem habere, qua sperat pro tribulationibus his, quae pro fide irrogantur a perfidis, daturum Deum mercedem. Denique in ipsa pressura Deo hymnos canebant.

PL 17, 304A

すべての肉は感覚において獣のようであるから〔sensu bruta の意は定かでない。理性を欠き、感覚だけで受けるものの意と取った〕、彼は、肉が苦しみの中で少しの休息もなかった〔底本は hahuisse。habuisse と読む〕し、今も持たないと示している。しかし魂は、体において自らも苦しんでいたとはいえ、この点では休息を持っていた。すなわち、信仰のゆえに背信の者たちから加えられるこれらの苦難のゆえに、神が報いを与えるであろうと望んでいたからである。実に、その苦難のさなかにも、彼らは神に賛歌を歌っていた。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.17

17

(Act. XVI, 9 et seq.) Sed in omnibus afflicti fuimus. Juxta historiam, Domino vocante, intraverunt in Macedoniam: et cum non pauci credidissent, invenissentque solatium Lydiae mulieris, quae cum omnibus suis credidit; tunc factum est ut spiritum pythonem, id est, divinum fugaret de ancilla quorumdam, qui videntes perdidisse se non minimum quaestum, quem puella referebat divinando, concitaverunt seditionem Paulo et Silae, et traxerunt eos in forum ad magistratus: qui multas eis plagas imponentes, miserunt eos in ima carceris, ita ut pedes eorum in nervo concluderent.

PL 17, 304A

(使徒言行録16:9以下)「しかし、すべてにおいて、我々は苦しめられた」。歴史に従えば、主の召しによって彼らはマケドニアに入った。そして少なからぬ者が信じ、また信じたリディアという女の慰めを見いだした。彼女は家の者すべてとともに信じたのである。そのとき、ピュトンの霊、すなわち占いの霊を、ある者たちの女奴隷から追い出したので、少女が占いで持ち帰っていた少なからぬ収益を失ったのを見たその者たちが、パウロとシラスに対して騒動を起こし、二人を広場の役人たちのもとへ引きずって行った。役人たちは二人に多くの鞭を加え、牢の奥に投げ入れ、足を足枷に固定した。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.18

18

Haec est pressura, quam passi sunt in Macedonia. Et hinc est unde dicit: Nullam requiem habuit caro nostra.

PL 17, 304B

これが、彼らがマケドニアで受けた苦難である。ここから彼は、「我々の肉には少しの休息もなかった」と言うのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.19

19

Foris pugnae, intus timores. Pugnae erant corpori, dum caedebatur: animo timores. Illic enim timor est, ubi intellectus est: sed timor hic propter eos erat, qui crediderant, ne passione ejus scandalizarentur.

PL 17, 304B

「外には戦い、内には恐れ」。戦いは、打たれているときの体に対するものであり、恐れは心に対するものであった。実に、理解のあるところに恐れがある。しかしこの恐れは、信じた者たちのためのものであり、彼の苦しみに彼らがつまずきはしないかという恐れであった。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.20

20

Nam sibi quid jam timeret, qui patiebatur? praeterea cum dicat in Actibus apostolorum, non solum ligari, sed et mori paratum se pro nomine Jesu Christi (Act. XXI, 13) .

PL 17, 304B

実に、苦しみを受けている者が、いまさら自分について何を恐れることがあろうか。まして、使徒言行録で、イエス・キリストの名のために縛られるだけでなく死ぬ覚悟もできていると言っているのである(使徒言行録21:13)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.21

21

Videtur ergo totum hominem afflictum in carne significasse, ut ex parte spiritus, qui homini datur, ut maneat, quia impassibilis est, affligi potuisse minime intelligatur: sed ut homo totus ex parte corporis et animae afflictus in carne dicatur; ex parte vero spiritus impassibilis.

PL 17, 304C

したがって彼は、人の全体が肉において苦しめられたと言い表したと見える。人に与えられた霊は、とどまるべきものであり、苦しみを受けないので、霊の側が苦しめられ得たとは決して解されない。そうではなく、人は全体として、体と魂の側から肉において苦しめられたと言われるのであり、霊の側からは苦しみを受けないのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.22

22

Potest et sic intelligi, ut foris pugnae, id est, in publico a perfidis fierent contra fidos, dum furore pleni resistebant veritati: cujus rei nuntius intus timore generabat, ubi erat Apostolus. Quis enim homo non timeat angustias? Sed quia in Dei rebus propensior erat, timorem hunc spe superabat.

PL 17, 304C

「外には戦い」とは、公の場で背信の者たちが信じる者たちに対して行うことだと解することもできる。彼らは怒りに満ち、真理に逆らっていたのである。その知らせは、使徒のいる内側で恐れ〔底本は timore。timorem と読む〕を生んだ。苦境を恐れない人があろうか。しかし神のことにいっそう傾いていたので、この恐れを希望によって乗り越えた。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.23

23

(Vers. 6.) Sed qui consolatur humiles Deus, consolatus est nos in adventu Titi. Quoniam Deus suorum non est immemor, sed semper dat eis in tribulatione solatium, acceleravit adventum Titi, ut refrigerio esset positis in fervore. Magna enim consolatio est patientis, si secum habeat condolentem.

PL 17, 304C

(第6節)「しかし、へりくだる者たちを慰める神は、テトスの到来によって我々を慰めた」。神は自分の者たちを忘れず、苦難のうちにつねに慰めを与えるので、テトスの到来を早め、灼熱のうちに置かれた者たちの安らぎとなるようにした。ともに痛む者がそばにいることは、苦しむ者にとって大きな慰めだからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.24

24

(Vers. 7.) Et non solum, ait, in adventu ejus, sed etiam in consolatione, qua consolatus est ipse in vobis.

PL 17, 304D

(第7節)「ただ彼の到来によってだけでなく」と彼は言う、「汝らのうちで彼自身が慰められたその慰めによっても」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.25

25

Plus addit ad consolationem; quia audisse se a Tito significat conversionis eorum promptam voluntatem, in tantum ut Titus qui dolorem habebat inobauditionis eorum, consolationem acciperet de poenitentia illorum.

PL 17, 305A

彼は慰めにさらに加えている。テトスから、彼らの回心の速やかな意志を聞いたと示しているからである。テトスは彼らが聞き従わないことに痛みを抱いていたが、彼らの悔い改めについて慰めを受けるほどであった。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.26

26

Quantum affectum haberet circa eos, ostendit Apostolus; ut nec ima carceris, nec plagarum dolorem computaret scissi corporis, neque nervuum, quo pedes ejus conclusi erant: sed audita correctione eorum, laetaretur, et immemor factus passionum, Deo gratias ageret pro eorum salute, sic hoc aestimans quasi remunerationem tribulationum.

PL 17, 305A

使徒は、彼らに対してどれほどの愛情を持っていたかを示している。牢の奥も、裂かれた体への鞭の痛みも、足を固定された足枷〔底本は nervuum。nervum と読む〕も数えず、彼らの矯正を聞いて喜び、苦しみを忘れて、彼らの救いのために神に感謝し、これを苦難への報いのように見なしたのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.27

27

Annuntians nobis vestrum desiderium. Nuntiavit Titus desiderium habere illos emendandi se; addiscentes enim quae promissa sunt bene viventibus, incitati sunt ad desiderium horum. Vestrum fletum.

PL 17, 305A

「我々に、汝らの慕う思いを知らせて」。テトスは、彼らが自らを正したいと望んでいると知らせた。善く生きる者たちに約束されたものを学んで、それを望む気持ちに駆り立てられたからである。「汝らの涙を」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.28

28

Correpti flebant, dolentes quia peccaverunt, nec excusare nisi sunt; unde Apostolus gloriatur in his. Vestram aemulationem pro me; addiscentes enim charitatem Apostoli erga se, coeperunt illum defendere contra adversarios.

PL 17, 305B

叱責された者たちは泣いていた。罪を犯したことを悲しみ、言い訳しようとはしなかった〔底本は nisi sunt。nixi sunt と読む〕。それゆえ使徒は彼らのことで誇っている。「私のための汝らの熱心を」。彼らは使徒の自分たちへの愛を学んで、敵対者たちに対して彼を弁護し始めたからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.29

29

(Vers. 8.) Ita ut magis gauderem; unde etsi contristavi vos in epistola, non me poenitet. Manifestum est non debere poeniteri ex hac re, quam secutus talis effectus est; quoniam severius in prima epistola corripuit errores eorum. Non, inquit, me poenitet asperius scripsisse; quia hoc causa poposcit.

PL 17, 305B

(第8節)「そのため私はいっそう喜んだ。だから、たとえ手紙で汝らを悲しませたとしても、私は悔いていない」。明らかに、そのような結果が続いたこの件については、悔いるべきではない。彼は第一の手紙で、彼らの誤りをいっそう厳しく責めたからである。「私は」と彼は言う、「いっそう厳しく書いたことを悔いていない」。事情がそれを求めたからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.30

30

(Vers. 9.) Et si poeniteret, video quod epistola illa, etsi ad horam contristavit vos, nunc gaudeo. Hoc dicit, quia si me poeniteret, inquit, propter charitatem; quia vos contristavi, consolatio succederet gaudii; quia profuit quod vos contristavi.

PL 17, 305B

(第9節)「もし私が悔いたとしても、あの手紙は、たとえ一時のあいだ汝らを悲しませたにせよ、今や私は喜んでいる、と私は見る」。これは次のことを言っている。「もし私が、汝らを悲しませたことで、愛のゆえに悔いたとしても」と彼は言う、「喜びの慰めがそれに続いたであろう。汝らを悲しませたことが益となったからである」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.31

31

Non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam; contristati enim estis secundum Deum. Idcirco gavisum se dicit; quia cum pudore contristati sunt, non cum ira.

PL 17, 305C

「汝らが悲しんだからではなく、悔い改めへと悲しんだからである。実に汝らは神に従って悲しんだ」。それゆえ彼は、彼らが恥じて悲しみ、怒りをもってではなかったので喜んだと言う。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.32

32

Qui enim reprehensus pudorem patitur, corrigere se promittit: qui vero irascitur, pejorem se futurum ostendit. Ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. Ut omnia, inquit, nostra effectum habeant in vobis, etiam quod contristavimus vos, pro vobis est.

PL 17, 305C

実に、叱責されて恥を覚える者は、自らを正すと約束する。しかし怒る者は、いっそう悪くなることを示す。「汝らが我々から何の損害も受けないように」。すなわち、「我々のすべてのことが汝らのうちで効果を持つように」と彼は言う、「汝らを悲しませたことさえ、汝らのためである」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.33

33

(Vers. 10.) Quae enim secundum Deum est tristitia, poenitentiam ad salutem stabilem operatur. Manifestum est quod qui tristis est, quia peccavit, secundum Deum tristis est; dolet enim quia fecit quod odit Deus. Hoc ad stabilitatem salutis pertinet.

PL 17, 305C

(第10節)「神に従う悲しみは、堅固な救いへの悔い改めを生み出す」。罪を犯したがゆえに悲しむ者は、神に従って悲しんでいるのだと明らかである。神が憎むことをしたからこそ痛むのである。これは救いの堅固さに関わる。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.34

34

Tristitia autem hujus mundi mortem operatur. Hoc dicit, quia sicut secundum Deum tristitia vitam operatur; poenitet enim, et sperat Dei misericordiam: ita secundum mundum tristitia mortem operatur.

PL 17, 305C

「しかし、この世の悲しみは死を生み出す」。これは次のことを言っている。神に従う悲しみは生命を生み出す。悔い改め、神の慈しみを望むからである。同じように、世に従う悲しみは死を生み出す。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.35

35

Detectus enim peccator tristis est quasi puniendus, non habens a quo speret misericordiam: et si forte ad praesens defuerit, qui vindicet; Dei tamen judicium evadere non poterit.

PL 17, 305D

実に、見つけ出された罪人は、罰せられる者のように悲しみ、慈しみを望める相手を持たない。たまたま今のところ罰する者がいなかったとしても、神の裁きは逃れられないであろう。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.36

36

(Vers. 11.) Ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari quantam in vobis perficit sollicitudinem. Verum est quia qui poenitet, sollicitus est, ne denuo peccet. Sed excusationem. Recte, quia poenitentia non habet excusationem, sed confessionem. Sed timorem.

PL 17, 305D

(第11節)「見よ、神に従って悲しむこと、まさにこれが、汝らのうちにどれほどの心配りを成し遂げたことか」。真実である。悔い改める者は、再び罪を犯さぬよう心を配る。「いや、弁明を」。適切である。悔い改めは弁明を持たず、告白を持つからである。「いや、恐れを」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.37

37

Ostendit timorem in peccatore, qui delicti causa veniam postulat. Sed desiderium. Desiderat reformari se, qui se scit factum per peccatum deformem. Sed aemulationem. Zelum incipit pati bonorum operum perficiendorum, qui intelligit pro se esse, quod corripitur.

PL 17, 306A

彼は、罪のゆえに赦しを乞う罪人に恐れがあることを示している。「いや、慕う思いを」。罪によって醜くされた自分を知る者は、作り直されることを望む。「いや、熱心を」。自分が正されるのは自分のためだと悟る者は、成し遂げるべき善い業への熱心を抱き始める。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.38

38

Sed vindictam. Necesse est ut quis vindicet eum, cujus erga se sentit affectum: et in seipsum vindicat, qui se causa delicti affligit. In omnibus castos vos exhibuistis esse in eo negotio.

PL 17, 306A

「いや、報復を」。自分に向けられた愛情を感じる相手のために、人は報復せずにはいられない〔eum が誰を指すかは定かでない。自分に愛情を寄せる者(使徒)のために、その者を害した者に報いる意と取った〕。罪のゆえに自らを苦しめる者は、自分自身に報復している。「あらゆる点で、汝らはこの件で貞潔な者であることを示した」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.39

39

Quando omnia quae ad profectum melioris spei pertinent, meditati videntur, zelum habentes Apostoli et praeceptoris sui in omnibus officiis humanae conversationis, duce fide, probos se videri contendunt.

PL 17, 306A

より善い望みの進展に関わるすべてを、彼らは思いめぐらしていると見える。使徒、すなわち彼らの教師の熱意を抱き、人間の交わりのあらゆる務めにおいて、信仰に導かれて、自らが誠実な者と見えるよう努めているのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.40

40

(Vers. 12.) Igitur et si scripsi vobis, non propter eum qui inique versatus est. Inique versatum dicit illum, qui incestum admiserat: nec non etiam hos tangit, quos injuria et fraudes fratribus in prima epistola fecisse significat.

PL 17, 306B

(第12節)「それゆえ、私が汝らに書いたのは、不当に振る舞った者のためではなかった」。「不当に振る舞った」とは、近親相姦を犯した者を言っている。また、第一の手紙で兄弟たちに不当な仕打ちと欺きを加えたと示した者たちにも触れている。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.41

41

Sed neque propter eum, qui inique tractatus est (I Cor. VI, 7) . Hi inique tractati sunt; quia fratribus contraria passi sunt. Hic sensus est, quem in capite epistolae memorat, ubi dicit: Si cui aliquid donastis, et ego (II Cor. II, 10) .

PL 17, 306B

「また、不当に扱われた者のためでもない」(一コリント6:7)〔この引照は句の出典ではなく、兄弟から不当な扱いを受ける件を論じる一コリント6:7 を指すらしい〕。この者たちは不当に扱われた。兄弟たちから、よくないことを被ったからである。これは彼が手紙の初めの部分に述べている意味である。そこで彼は言う。「汝らが誰かに何かを赦したなら、私もそうである」(二コリント2:10)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.42

42

Ostendit enim non magis horum causa, qui peccaverunt, scripsisse se remitti illis debere, sed magis propter Ecclesiam; quia in uno male agente multi sunt, qui confundantur: et in uno contumeliam aut fraudem patiente, multi sunt, qui indignentur; quia si patitur aliquid unum membrum, compatiuntur omnia membra.

PL 17, 306B

実に彼は、罪を犯した者たちのためよりも、むしろ教会のために、彼らが赦されるべきだと書いたことを示している。ひとりの悪を行う者のために、恥じ入る者が多くおり、ひとりが侮辱や欺きを受けることに、憤る者が多くいるからである。一つの肢が苦しめば、すべての肢がともに苦しむ。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.43

43

Sed ut manifestaretur sollicitudo nostra, quam pro vobis habemus coram Deo. Emendando injustos, et pollutos sanctificando, et Ecclesiae reconciliando, totius populi sollicitudinem se habere demonstrat, secundum quod supra memoravi.

PL 17, 306C

「汝らのために我々が神の前に抱いている我々の心配りが、明らかになるために」。不義の者を正し、汚れた者を聖なる者とし、教会と和解させることによって、民全体への心配りを持っていることを示している。先に述べたとおりである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.44

44

(Vers. 13.) Ideo et consolationem accepimus. Accepisse se, ac per hoc et dare dicit consolationem.

PL 17, 306C

(第13節)「それゆえ、我々は慰めを受けた」。彼は、自分が慰めを受けたこと、したがって慰めを与えてもいることを言っている。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.45

45

Accepit autem, cum didicit corrigere se velle, quos arguebat, ut per poenitentiam se reformarent: dat autem, dum eos revocat ad Ecclesiam; ne diu contristati desperarent de se, et ad publicam et funestam vitam declinarent.

PL 17, 306C

彼が受けたのは、責めていた者たちが自らを正そうとしていると知ったときであり、悔い改めを通して自らを作り直すためであった。与えるのは、彼らを教会に呼び戻すときであり、長く悲しんだ末に自分に絶望し、世間の、破滅的な生き方へ逸れてしまうことのないようにするためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.46

46

In consolatione autem nostra, magis magisque gavisi sumus super gaudio Titi; quia requievit spiritus ejus in omnibus vobis. Correptos per primam epistolam audiens se velle corrigere, consolationem accepit.

PL 17, 306C

「我々の慰めのうちで、我々はテトスの喜びのゆえにますます喜んだ。彼の霊が汝らすべてのうちで安らいだからである」。第一の手紙で叱責された者たちが自らを正そうとしていると聞いて、彼は慰めを受けた。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.47

47

A Tito autem addiscens quia dolorem paterentur erroris sui, auctus est in consolatione, gaudio repletus; quia voluntas eorum in opere coeperat approbari, Tito hoc idoneo teste cum laetitia animi referente.

PL 17, 306D

そしてテトスから、彼らが自分の誤りを痛んでいることを学んで、慰めが増し、喜びに満たされた。彼らの意志が行いのうちで認められ始め、テトスという適任の証人が、心の喜びをもってそれを報告していたからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.48

48

(Vers. 14.) Quoniam in quibuscumque de vobis gloriatus sum, non sum confusus. Antequam pergeret Titus ad Corinthios, audivit ab eis, id est, ab Apostolo, et qui erant cum eo, bonam voluntatem esse Corinthiorum in emendandis vitiis; ac per hoc regresso, et eadem referente, non utique confusus est Apostolus, sed alacer factus est; quia non aliter invenerat Titus, quam audierat ab eis.

PL 17, 307A

(第14節)「汝らについて私が誇ったことのいずれにおいても、私は恥をかかなかった」。テトスがコリントの人々のもとへ行く前に、彼は、彼らから、すなわち使徒とその同行者たちから、コリントの人々には悪徳を正そうとする善い意志があると聞いていた。それゆえ、彼が戻って同じことを報告したとき、使徒は決して恥じることなく、むしろ快活になった。テトスが、彼らから聞いたことと違うものを見いだしたのではなかったからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.49

49

Sed quemadmodum omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra apud Titum veritas facta est.

PL 17, 307A

「しかし、我々が汝らにすべてを真実のうちに語ったように、テトスの前での我々の誇りも真実となった」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.50

50

Exsultans in spiritu haec scribit Apostolus, sic gaudens in his; ut efficaciam eorum tam veram probet, quam est et praedicatio ejus ad eos in correptione dumtaxat.

PL 17, 307A

使徒は霊において喜び躍りつつこれを書き、これらのことを喜んで、それらの効力〔eorum が何を指すかは定かでない。彼の誇りの言葉(あるいは手紙)と取った〕が、彼の彼らに対する宣教と同じほど真実であることを証明しようとしている。少なくとも叱責に関してはである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.51

51

Veritas enim arguentis in eo ipso tunc videtur esse manifesta, si ii qui arguuntur, incipiant emendare se; dum enim correpti immutantur, testimonium perhibent arguenti.

PL 17, 307B

実に、叱責する者の真実は、叱責された者たちが自らを正し始めるとき、まさにそこで明らかになると見える。叱責された者たちが変わるとき、彼らは叱責する者のために証しを立てているのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.52

52

(Vers. 15.) Et viscera illius abundantius in vobis sunt. Animum et affectum Titi dicit esse in eis; quia vidit profectum illorum; sancti enim animus in omni bono est. Reminiscentis omnium vestri obedientiam, quomodo cum timore et tremore excepistis illum.

PL 17, 307B

(第15節)「そして彼の心の奥底は、汝らのうちにいっそう豊かにある」。テトスの心と情が彼らのうちにあるということである。彼らの進歩を見たからである。聖なる者の心は、あらゆる善のうちにある。「汝ら皆の従順を思い起こしつつ、いかに恐れとおののきをもって彼を迎えたかを」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.53

53

Scientes Corinthii ab Apostolo esse missum Titum ad se, qui in tantis vitiis ab ipso jam fuerant correpti, territi sunt in adventu ejus.

PL 17, 307B

コリントの人々は、使徒が自分たちのもとへテトスを遣わしたことを知り、すでに彼からこれほど多くの悪徳を叱責されていた者として、彼の到来に恐れた。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.54

54

Et quia vitam suam coeperant emendare, solliciti erant obaudire praeceptis ejus; ut regressus, animum Apostoli mitigaret eis: quamobrem Titum laudasse significat, nam in Tito Apostolum reveriti sunt.

PL 17, 307B

そして自分の生き方を正し始めていたので、彼の命令に聞き従うことに心を砕いていた。戻ったテトスが、使徒の心を彼らに対して和らげるようにするためである。それゆえ〔使徒は〕テトスを称賛した〔「称賛した」の主語は定かでない。使徒と取った〕ことを示している。彼らはテトスにおいて使徒を畏れたからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 7.55

55

(Vers. 16.) Gaudeo quod in omnibus confido in vobis. Non solum in bona voluntate eorum laetatus est, sed et in operibus bonis, quibus quae peccaverant, emendabant. Ideo, in omnibus, inquit, confido in vobis.

PL 17, 307C

(第16節)「私は、あらゆる点で汝らを頼みにしていることを喜ぶ」。彼は、彼らの善い意志だけでなく、善い業についても喜んだ。それによって、犯した罪を正していたからである。それゆえ彼は言う。「あらゆる点で、私は汝らを頼みにしている」。