Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.1
(Vers. 1.) Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui ad faciem quidem humilis sum in vobis: absens vero confido in vobis. Hoc est, quod nunc dicit, quia talis est absens, qualis et praesens.
PL 17, 315B(第1節)「私パウロ自身が、キリストの柔和と穏やかさによって汝らに懇願する。私は面と向かっては汝らのあいだで卑しい者であるが、離れていては汝らに対して強気である」。これは、彼が今言っていることである。離れているときも、居合わせるときと同じ人だということである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.2
Nec enim humilis erat ad faciem adulatione aut subjectione alicujus rei, qui constantiam suam sic zelabatur, ut aliquando etiam a licitis temperaret, ne inclinaretur. Unde dicit in alia epistola: Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate.
PL 17, 315B彼が面と向かって卑しかったのは、へつらいや、何かに屈することによるのではない。彼は自分の不動の志をひどく大切にして、傾くことのないよう、ときには許されたことさえ控えたのである。それゆえ別の手紙で言う。「すべては私に許されている。しかし私は、誰の支配のもとにも置かれない」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.3
Esca ventri, et venter escis: Deus autem hunc et has destruet (I Cor. VI, 13) . Ideo ergo absens obsecratur, et modestiam Christi interponit; ne praesens durior inveniatur causa virorum eorum, quam est in epistola; ut componentes se, qui adhuc non emandaverant, mollirent sibi rigorem Apostoli; ut moderatos eos inveniens, pressa severitate laetaretur in eis.
PL 17, 315C「食物は腹のため、腹は食物のため。しかし神は、これもあれも滅ぼす」(一コリント6:13)。それゆえ彼は離れていて懇願し、キリストの穏やかさを間に置く。居合わせたとき、あの者たちのせいで、手紙にあるより厳しい者と見られることのないためであり、まだ改めていない〔底本は emandaverant。emendaverant と読む〕者たちが自らを整えて、使徒の厳しさを自分たちに対して和らげ、彼がその者たちを節度ある者と見いだして、厳しさを抑え、彼らのうちに喜ぶようになるためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.4
Confidentiam itaque fiduciam severitatis significavit, quam forte in epistola tantum habere putabatur, non tamen praesens facie; quia in prima epistola severus, et nimis rigidus videtur: et ideo commonet ne eadem severitate praesens utatur, sicut non sperabant.
PL 17, 315Cそれゆえ彼は、「強気」〔confidentia〕を、厳しさへの確信〔fiducia〕の意味で言ったのである。これは、手紙の上でだけ持っていると思われていたもので、居合わせて面と向かっては持たないとされていた。第一の手紙では、彼は厳しく、きわめて頑固に見えるからである。だから彼は、彼らが期待していなかったとおりに、居合わせるときに同じ厳しさを用いることのないよう、戒めている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.5
(Vers. 2.) Rogo autem ut non praesens audeam per eam fiduciam, qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos secundum carnem ambulare.
PL 17, 315D(第2節)「私は願う。居合わせるとき、私が一部の者に対してあえて振る舞うと思われているその確信によって、あえて振る舞うことのないように。その者たちは、我々が肉に従って歩んでいると考えている」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.6
Idem sensus est, quem ut dilucidet, repetit; orat enim ut tales illos inveniat, ne cogatur irasci, sed ut requiescat cum eis.
PL 17, 315D同じ意味であり、それを明らかにするために繰り返している。彼らがそのような者であると見いだして、怒らざるをえなくなることなく、彼らとともに安らぐことができるように願っているのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.7
Hic ergo aperuit, quod supra significavit et adhuc in subjectis plenius manifestat, hanc esse confidentiam, quam hic fiduciam dixit, datae sibi potestatis a Christo, cujus vicarius est; ut vindicet in eos, qui sub nomine Christi agentes, non obaudiunt, ut corrigant in quibus reprehenduntur.
PL 17, 315Dここで彼は、先に示したこと、またこの後でさらに十分に明らかにすることを、はっきり述べた。すなわち、ここで「確信」〔fiducia〕と言ったこの強気とは、キリストから自分に与えられた権能の強気であり、彼はそのキリストの代理である。それは、キリストの名のもとに行動しながら従わず、咎められている点を改めようとしない者たちを、罰するためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.8
Hos dicit qui non recipiendo spiritalia, quae ab Apostolo dicebantur, sic eum existimabant, quasi carnalia loqueretur, quae recipienda non essent. Ideo dicit: Qui arbitrantur nos secundum carnem ambulare; quia qui spernit spiritalia, putat illa carnalia.
PL 17, 316A彼が言っているのは、使徒の語る霊的なことを受け入れないために、受け入れるべきでない肉的なことを語っているかのように彼を見なした者たちである。それゆえ彼は言う。「我々が肉に従って歩んでいると考える者たち」。霊的なことを退ける者は、それを肉的なことと思うからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.9
(Vers. 3.) Nam in carne ambulantes, non secundum carnem militamus. Hoc est, in corpore positi spiritaliter vivimus; spiritaliter enim vivit, qui facit quod placet Deo.
PL 17, 316A(第3節)「我々は肉において歩んでいても、肉に従って戦うのではない」。すなわち、体の内に置かれていても、我々は霊的に生きている。神の喜ぶことを行う者が、霊的に生きるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.10
Hic ergo secundum carnem militat, qui desideriis carnis obtemperat; omnis enim error caro dicitur. Christo autem ipse militat, qui obaudit ei in fide et disciplina.
PL 17, 316Aそれゆえ、肉の欲望に従う者が、肉に従って戦っている。あらゆる誤りは肉と呼ばれるからである。一方、信仰と規律においてキリストに従う者は、自らキリストのために戦っている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.11
(Vers. 4.) Arma enim militiae nostrae non carnalia sunt, sed fortia Deo. Ideo fortia, quia incorrupta; omnia enim carnalia corrupta sunt.
PL 17, 316B(第4節)「我々の戦いの武器は肉的なものではなく、神にとって強いものである」。強いのは、朽ちないからである。肉的なものはすべて朽ちているからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.12
Arma ergo ideo, quia repugnant vitiis, signum habentia imperatoris sui Christi, qui hostis est vitiorum; sicut enim imperator per milites suos vindicat suum regnum: ita et Salvator per nos servos suos defendit unius Dei professionem et disciplinam.
PL 17, 316Bそれゆえ武器と呼ぶのは、悪徳に抗するからであり、悪徳の敵である自分たちの総司令官キリストの印を帯びているからである。総司令官が自分の兵士たちによって自らの王国を確保するように、救い主もまた、自分の僕である我々によって、唯一の神の信仰告白と規律を守るのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.13
(Vers. 5.) Ad destructionem munitionum, cogitationes destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus cognitionem Dei. Arma spiritalia fides est incorruptae praedicationis.
PL 17, 316B(第5節)「要塞を打ち壊すために。思いを打ち壊し、神の認識に逆らって自らを高めるあらゆる高さを〔打ち壊して〕」。霊的な武器とは、朽ちない宣教の信仰である。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.14
Per haec Deus vincit principes et potestates, quos constat ut sibi usurpent imperium, extolli contra fidem Christi, cogitationibus se hominum inserentes, ut avocent eos a Dei dominio, quas cogitationes destruit veritas fidei.
PL 17, 316Bこれによって神は、支配権を我がものにしようとして、キリストの信仰に逆らって高ぶることが知られている支配者たちと権威者たちを打ち負かす。彼らは人々の考えの中に入り込んで、人々を神の支配から引き離そうとするが、信仰の真理はその考えを打ち壊す。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.15
Munitiones ergo principes dicit et potestates, et spiritalia nequitiae, qui se extollunt, et armant infidelium animos ad contradicendum Christo: contra quos pugnat Dei lex, dissipans consilia eorum.
PL 17, 316Cそれゆえ彼は、「要塞」とは、支配者たち、権威者たち、そして悪の霊的なもの〔spiritalia nequitiae〕だと言う。彼らは自らを高め、信じない者たちの心を武装させて、キリストに反論させる。彼らに対して神の法が戦い、その企てを散らす。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.16
Et captivitatem redigentes omnem intellectum, et perducentes ad obedientiam Christi. Captivat intellectum, dum contradicentem ratione vincit; et ad fidem Christi, cui prius repugnaverat, humilem et mansuetum inducit.
PL 17, 316C「そして、あらゆる知性を捕虜にして、キリストへの従順へ導きつつ」。彼は知性を捕らえる。反論する者を理によって打ち負かし、以前は抗っていたキリストへの信仰へ、へりくだった柔和な者として導くのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.17
(Vers. 6.) Et parati in omnibus vindicare omnem inobedientiam, cum impleta fuerit obauditio vestra.
PL 17, 316C(第6節)「そして、汝らの従順が満たされたとき、あらゆる不従順を罰する用意ができている」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.18
Manifestum est quia vindicat inobedentiam; cum illam condemnat per obedientiam, tunc illam destruens, quando eos qui resistunt, perducit ad fidem; ut perfidia ab iis a quibus defendebatur, damnetur.
PL 17, 316C彼が不従順〔底本は inobedentiam。inobedientiam と読む。ミーニュの脚注 e の引くコルビー写本の読みも inobedientiam と綴る〕を罰するのは明らかである。従順によってそれを断罪し、抵抗する者を信仰へ導くとき、それを打ち壊すのである。こうして背信は、それを擁護していた者たち自身によって断罪される。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.19
(Vers. 7.) Quae secundum faciem sunt, videte. Nunc vult eos quae palam sunt, considerare, id est, ea quae dicturus est; quia sunt aperta dijudicare.
PL 17, 316D(第7節)「顔に従うものを見よ」。ここで彼は、彼らに、明白なことを考えさせようとする。すなわち、これから言うことである。それは明らかであり、判断できるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.20
Dicit ergo: Si quis confidit se esse servum Christi, hoc cogitet iterum apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et nos.
PL 17, 316Dそこで言う。「もし誰かが自分はキリストの僕であると確信しているなら、彼自身がキリストのものであるように、我々もそうであることを、もう一度自分の中で考えよ」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.21
Iis loquitur, quorum tangit superbiam, qui de se praesumentes inflatione animi, minus quam dignum erat, de Apostolo sentiebant, quasi non egerent praeceptis ejus.
PL 17, 316D彼が語りかけているのは、その高慢に触れている者たちである。彼らは心の思い上がりで自分を過信し、使徒について、相応しいよりも低く考えていた。あたかも彼の教えを必要としないかのようであった。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.22
Quos commonet; ut si de se confidederent, quia erant servi Christi, non utique deberent de Apostolo dubitare; sed et de eo, quamvis impar sit, vel similiter sentire; cum utique magis praeferre sibi deberent magistrum gentium.
PL 17, 317A彼は彼らに警告する。自分がキリストの僕であると確信するなら、使徒について疑うべきではなく、〔彼らと〕等しくない者であるとしても、せめて〔自分と〕同じように考えるべきである〔quamvis impar sit は、使徒が彼らに勝っていて等しくないことを言うと取った〕。まして異邦人の教師を、自分より上に置くべきなのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.23
Sed hic illos humilitatem in se docet, aequans se illis; cum esset vas electionis, et magister gentium in fide et veritate.
PL 17, 317Aしかしここで彼は、自分を彼らと同等に置いて、自らへりくだることを彼らに教えている。彼は選びの器であり、信仰と真理における異邦人の教師であるのに。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.24
Hoc vult ergo illos considerare, quod utique clara luce videtur; quia de Apostolo nemo credentium non plus aestimet, quam de se: quanto magis nemo minus quam de se debeat aestimare? Hoc ergo contestatur et docet; ne elatione mentis bonae vitae meritum perderent. Qui enim scit se aliquid esse, humiliet se, ut amplior fiat.
PL 17, 317Aだから彼は、彼らにこのことを考えさせようとする。それは明るい光の中で見えるように明らかである。信じる者のうち誰一人として、使徒を自分より高く評価しない者はいないはずである。ならば、使徒を自分より低く評価すべき者は、なおさら誰もいないのではないか。だから彼はこのことを証言し、教える。精神の高ぶりによって、善い生き方の功績を失うことのないためである。自分が何者かであると知る者は、いっそう大きくなるために、自らをへりくだらせよ。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.25
(Vers. 8.) Nam etsi aliquid amplius gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in aedificationem, non in destructionem-vestri, non erubescam.
PL 17, 317B(第8節)「我々の権能について、主が我々に与えた権能について、私がもう少し余計に誇ったとしても、それは汝らの造り上げのためであって、汝らの破壊のためではない〔底本は destructionem-vestri とハイフンでつなぐ。「汝らの破壊のため」と読む〕。私は恥じない」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.26
Nunc significat, quia superius se humiliavit, ipsis se comparando; cum si se erigat, non erubescat; quia a Domino accepit potestatem praedicandi, ut salvet, non ut perdat obaudientes.
PL 17, 317B今、彼は示している。先に自分を彼らと比べてへりくだったが、自らを高めたとしても恥じることはない。主から、従う者を滅ぼすためでなく救うために宣べ伝える権能を受けたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.27
Si ergo hic qui a Domino missus est, inclinat se, comparat se inferioribus; quanto magis ii, qui nullius erant testimonii, comparare se non deberent, non dicam praeferre, majoribus?
PL 17, 317Bでは、主から遣わされたこの人が、身をかがめ、自分を劣った者たちと比べるのなら、何の証しもなかった者たちが、自分を優れた者たちと比べるべきでないのは、なおさらではないか。上に置くべきでないとは言うまでもない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.28
(Vers. 9.) Ut autem non existimemur quasi terrere vos per epistolas. Ille potest videri terrere per epistolas, qui neque auctoritatis alicujus est, neque praesens fiduciam habet arguendi: absens autem ideo audet, quia praesens timet.
PL 17, 317B(第9節)「我々が手紙によって汝らを脅かしているかのように思われないために」。手紙によって脅かしていると見られうるのは、何の権威もなく、居合わせて責める確信もない者である。離れているときにあえて振る舞うのは、居合わせるときには恐れるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.29
(Vers. 10, 11.) Quia epistolae quidem graves et fortes sunt, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis. Hoc aestimet qui ejusmodi est, quia quales sumus verbo per epistolas absentes, tales sumus et praesentes in opere.
PL 17, 317C(第10・11節)「手紙は重く力強いが、体が居合わせると弱く、言葉は軽蔑すべきものである」と〔言われている〕。「そのような者はこう考えよ。離れているとき手紙で語る言葉において我々があるとおりの者であるように、居合わせるときにも、行いにおいて我々はそうなのだと」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.30
Ideo non se alium esse absentem, quam praesens est, probat; quia non erat praesumptor. A Domino enim potestatem acceperat; cui enim non est data potestas, absens potest audere, praesens autem pudorem patitur.
PL 17, 317Cそれゆえ彼は、離れているときも、居合わせるときと別の者ではないことを証明する。僭越な者ではなかったからである。主から権能を受けていたのである。権能を与えられていない者は、離れていればあえて振る舞えるが、居合わせれば恥をかく。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.31
Ideo Apostolus non erubescit, dum corripit; quia fiducia potestatis hoc agit. Haec propter hos loquitur, qui non missi praedicabant adulantes; quia se ipsos commendare volebant.
PL 17, 317Cそれゆえ使徒は、責めるときも恥じない。権能への確信によってそれを行うからである。彼がこのことを語るのは、遣わされていないのにへつらいながら宣べ伝えていた者たちのためである。彼らは自分自身を推薦しようとしていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.32
(Vers. 12.) Non enim audemus conjungere aut comparare nos ipsos quibusdam, qui se ipsos commendant. Hi sunt, qui se ipsos commendant, qui non accepta potestate, dominari volunt, nomini suo vindicantes auctoritatem.
PL 17, 317C(第12節)「我々は、自分自身を推薦する一部の者たちに、自分を連ね合わせたり比べたりすることを、あえてしない」。自分自身を推薦するのは、権能を受けていないのに支配しようとして、自分の名に権威を主張する者たちである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.33
Qui enim mittitur, non sibi, sed ei a quo mittitur, vindicat potestatem: per quod etiam ostendit se a Domino dispensatorem electum. Sic ergo non conjungit se, aut comparat iis, qui non missi praedicant, dum nihil ultra concessum praesumit.
PL 17, 317D遣わされる者は、自分のためにではなく、自分を遣わした者のために権能を主張する。それによって、自分が主に選ばれた管理者であることをも示す。それゆえ彼は、遣わされずに宣べ伝える者たちに自分を連ねることも、比べることもしない。許されたことを超えては何も僭越に行わないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.34
(Vers. 13.) Sed ipsi in nobis nosmetipsos mensurantes, et comparantes nosmetipsos nobis, non immensum gloriabimur: sed secundum mensuram regulae, quam partitus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos.
PL 17, 317D(第13節)「だが我々自身は、自分たちのうちで自分たちを測り、自分たちを自分たちと比べて、際限なく誇ることはしない。神が我々に分け与えた規準の尺度に従う。すなわち、汝らのところまで届くという尺度に」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.35
Tanta se uti dicit potestate, quanta concessa est ab Auctore, nec mensuram egredi. Idcirco non superba erit, inquit, gloriatio nostra; quando non transgredimur terminum datae potestatis.
PL 17, 318A彼が言うのは、創始者〔神〕から許された分だけの権能を用い、その尺度を越えないということである。だから我々の誇りは高ぶったものにはならない、と彼は言う。与えられた権能の境を越えないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.36
Gloriam pro auctoritate posuit, qua utebatur in correptionibus peccatorum; ut salvos eos faceret. Nec tamen gloriari se dicit in extollentia potestatis, sed ad aedificationem illorum.
PL 17, 318A彼は「誇り」を、罪人たちを叱責する際に用いていた権威の意味で置いた。彼らを救うためである。それでも、権能を高ぶるために誇るのではなく、彼らを造り上げるために誇ると言う。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.37
Ostendit enim potestatem, de qua si gloriari vellet, non illum puderet; quia data est illi a Domino.
PL 17, 318A彼は権能を示している。それを誇ろうとしても、彼は恥じることがないであろう。それは主から彼に与えられたものだからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.38
Sed hic sic illa utitur, ut non glorietur, nisi in profectu credentium, corripiens constanter vitiosos; ut glorietur in salute illorum, ut potestas data saluti proficiat, non elationi.
PL 17, 318Aだが彼はここで、それを、信じる者たちの進歩においてしか誇らないように用い、悪徳に染まった者たちを断固として叱責する。彼らの救いにおいて誇るためであり、与えられた権能が高ぶりではなく救いに役立つためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.39
Duplici ergo genere non se in immensum gloriari testatur; et quia secundum datam potestatem, sicut dixit, et quia non ultra quod praedicatio ejus personet, vindicabat sibi auctoritatem. De his enim confidebat, quos ipse fundaverat in fide Christi.
PL 17, 318Bこうして彼は二重の仕方で、自分が際限なく誇るのではないと証言する。一つは、先に言ったように、与えられた権能に従って、もう一つは、自分の宣教が響き渡る範囲を越えずに、権威を主張していたからである。彼が確信を置いていたのは、自らキリストへの信仰に基づいて立てた者たちについてだったのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.40
Partitum enim dicit unicuique, ad quos in praedicatione dirigeretur; ut singuli proprias aliquas civitates haberent, de quorum fide gloriarentur.
PL 17, 318B彼が「分けられた」と言うのは、各人に、宣教において向かう相手が割り当てられたということである。各人が自分の町をいくつか持ち、その信仰を誇れるようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.41
Dei enim nutu Macedonibus praedicare advocatus est hic Apostolus: et ut Corinthiis evangelizaret, a Domino admonitus est.
PL 17, 318B神の意向によって、この使徒はマケドニア人に宣べ伝えるよう呼ばれ、コリントの人々にも福音を告げるよう主に促されたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.42
Iis ergo audenter loquitur, quos ipse fundavit, et ad quos Dei nutu pervenit: caeteris non tali fiducia; quia in aliena regula erant, hoc est, in parte alterius Evangelistae.
PL 17, 318Bそれゆえ彼は、自分が基礎を据えた者たち、神の意向によって至った者たちには、臆することなく語る。ほかの人々には、そのような確信をもっては語らない。彼らは他人の規準のうちにあった、すなわち、別の福音を告げる者の持ち分のうちにあったからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.43
(Vers. 14.) Non enim quasi non pertingentes usque ad vos, superextendimus nos: hoc est, non quasi non pervenerimus usque ad vos, superextendimus nos in praedicatione, sed destinati, Deo mittente nos, ad vos pervenimus.
PL 17, 318C(第14節)「我々は、汝らのところまで届いていないかのようにして、自分を限度を越えて広げるのではない」。すなわち、諸君のところまで至っていないかのようにして宣教において自分を限度を越えて広げたのではなく、定められ、神が我々を遣わして、諸君のところに至ったのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.44
Superextendi autem est ultra extendi, quam conceditur, sed non ultra; quia mensuram dedit Deus, quam servarent evangelistae ejus, quam hic se custodire testatur.
PL 17, 318C「限度を越えて広げる」とは、許されている以上に広げることである。しかし彼は越えなかった〔sed non ultra の係りは定かでない。「しかし彼は越えなかった」と取った〕。神は、自分の福音を告げる者たちが守るべき尺度を与えたのであり、彼はここでそれを守っていると証言するからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.45
Ideo enim hoc ostendit, ut sciant quoniam a Deo ad hos directus est; ac per hoc obaudire illos debere monita ejus; ne contemnentes, Deo a quo missus est, resistere viderentur.
PL 17, 318C彼がこれを示すのは、自分が神によって彼らのところへ遣わされたことを彼らが知るためであり、したがって彼らは彼の勧告に従うべきであって、軽んじて、自分を遣わした神に逆らうと見られることのないためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.46
(Vers. 15.) Nam usque ad vos pervenimus in Evangelio Christi, non in immensum gloriantes in alienis laboribus. Hic manifestius apparet, quod dicit, quia ipse illos fundaverat.
PL 17, 318C(第15節)「我々はキリストの福音において汝らのところまで至った。他人の労苦を際限なく誇るのではない」。ここで、彼が言うこと、すなわち彼自身が彼らの基礎を据えたということが、より明らかに現れる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.47
Ideo tanta fiducia ad hos loquitur; nec enim labore alterius acquisiti fuerant ad fidem, sicut in alia epistola ait: In Christo enim per Evangilium ego vos genui (I Cor. IV, 15.) Non ergo extra mensuram gloriatur, qui in labore suo gloriatur.
PL 17, 318Dそれゆえ彼はこれほどの確信をもって彼らに語る。彼らは他人の労苦によって信仰へ獲得されたのではないからである。別の手紙で言うとおりである。「キリストにあって、福音〔底本は Evangilium。Evangelium と読む〕を通して、私が汝らを生んだ」(一コリント4:15)。自分の労苦を誇る者は、尺度を越えて誇っているのではない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.48
Spem vero habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari. Quia fructum laboris sperat quaesitae fidei eorum, idcirco non negligenter hoc agere se profitetur, ne taediis et molestiis cederet; quia magnificari se credidit apud Deum, si augeantur in fide auditores ejus, sicut dicit Dominus: Pater sicut misisti me in hunc mundum, et ego misi eos in hunc mundum, et pro eis sanctifico me ipsum (Joan. XVII, 18.) Hoc dicit, quia testimonium magistri est in discipulis obaudientibus; unde ait:
PL 17, 318D「汝らの信仰が育ち、汝らにおいて〔我々が〕大きくされるという望みを持ちつつ」。彼は、求め得た彼らの信仰という労苦の実りを望むので、怠ることなくこれを行うと表明し、倦怠や煩わしさに屈しないようにする。聴く者たちが信仰において増し加わるなら、神のもとで自分が大きくされると信じたからである。主が言うとおりである。「父よ、汝が私をこの世に遣わしたように、私も彼らをこの世に遣わした。そして彼らのために、私は自らを聖別する」(ヨハネ17:18)。彼がこう言うのは、教師の証しが、従順な弟子たちのうちにあるからである。それゆえ彼は言う。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.49
(Vers. 16.) In vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantia, et ut etiam in regionibus, quae ultra vos sunt, evangelizem.
PL 17, 319A(第16節)「汝らにおいて、我々の規準に従って豊かに大きくされること、そして汝らの先にある地域でも福音を告げることを」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.50
Laetior de fide eorum, ultra eos praedicaturum se necessario profitetur ad augendam gloriam praedicationis; ubi adhuc non fuerat praedicatum. Ut non in aliena regula praeparatis gloriemur.
PL 17, 319A彼は彼らの信仰を喜び、彼らより先でも宣べ伝えるつもりだと、宣教の誇りを増すために必然として表明する。まだ宣べ伝えられていない場所で、である。「他人の規準のもとで整えられたものについて、我々が誇ることのないために」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.51
Manifestum est quia vir prudens non in his confidit, neque gloriam sperat, quae in aliorum laboribus constant.
PL 17, 319A明らかである。思慮ある人は、他人の労苦によって成り立つものに信頼を置かず、そこに誇りを望まない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.52
Ideo et Apostolus non audet in hos, qui aliis praedicantibus crediderunt; ne in alienis laboribus gloriari videretur; sed hoc innititur, ut eis praedicet, quibus non erat annuntiatum, ut gloriam labore suo quaerat.
PL 17, 319Bそれゆえ使徒も、ほかの人々が宣べ伝えて信じた者たちのところへは、あえて踏み込まない。他人の労苦を誇っていると見られないようにするためである。むしろ、まだ告げられていない者たちに宣べ伝えようと努め、自分の労苦によって誇りを求めるのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.53
(Vers. 17.) Qui autem gloriatur, in Domino glorietur. Hoc dicto significavit ipsam confidentiam et gloriam Domino dandam, cujus gratia est; ut qui in potestate evangelica confidit, Deo auctore confidat; ut quaestus omnis negotii divini Domino in lucrum veniat.
PL 17, 319B(第17節)「誇る者は、主において誇れ」。この言葉で彼は、確信そのものと誇りは、その恩寵が源である主に帰されるべきことを示した。福音の権能に確信を置く者は、神を創始者として確信を置くべきであり、神の事業のあらゆる収益は、主の利益として主のもとに入るべきだからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.54
Sed qui non accipit potestatem a Deo, non potest in Domino gloriari; quia gloriam suam quaerit.
PL 17, 319Bしかし、神から権能を受けていない者は、主において誇ることができない。自分の誇りを求めるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.55
(Vers. 18.) Non enim qui se ipsum commendat, et probatus est: sed quem Dominus commendat. Verum est, quia illum Dominus commendat, et ille probatus est, quem dignum habet, ac mittit, ut praedicet donum ejus; quem autem non mittit, non illum commendat.
PL 17, 319B(第18節)「自分自身を推薦する者が、認められるのではない。主が推薦する者が〔認められる〕のである」。真実である。主が推薦する者、すなわち主が相応しいとみなし、自分の賜物を宣べ伝えさせるために遣わす者が、認められる。遣わさない者を、主は推薦しない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 10.56
Ipse autem se commendat, qui non missus praedicat; ac per hoc idoneus non est, sed praesumptor et reprobus.
PL 17, 319C遣わされずに宣べ伝える者は、自分で自分を推薦する。それゆえ適任ではなく、僭越で、退けられた者である。