アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam

Caput IV 第IV章

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam · PL 17, 288C · 59 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.1

1

(Vers. 1.) Quare habentes hanc administrationem, prout misericordiam consecuti sumus, non deficiamus. Tantam spem dicit habere administrationis hujus, ut non deficiat in pressuris, confortatus fide promissionum.

PL 17, 288C

(第1節)「それゆえ、この務めを持つ我々は、慈しみを得たとおりに、気力を失うことがないようにしよう」。彼は、この務めについてこれほどの希望を持っており、約束への信仰に力づけられて、苦難の中でも気力を失わない、と言う。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.2

2

Unde superius dixit: Multa fiducia utamur (II Cor. III, 12) ; fidentes enim in his, quae promissa sunt, quidquid adversum acciderit, tolerant.

PL 17, 288D

そこで彼は先に言った。「大いなる確信をもって振る舞おう」(二コリント3:12)。約束されたものを確信する者は、何が逆らって起ころうとも耐えるからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.3

3

Quod non humanis meritis deputat, sed misericordiae Dei, quae hominem primo abluit, deinde justificat, adoptans Filium Deo; ut donet eum gloria simili gloriae Filii proprii Dei.

PL 17, 288D

彼はこれを人間の功績にではなく、神の慈しみに帰している。この慈しみは、まず人を洗い、次に義とし、神の子として養子に迎え、神自身の子の栄光に似た栄光を彼に授けるのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.4

4

(Vers. 2.) Sed renuntiamus occultis dedecoris. Ut illius gloriae dignus sit homo, omnia turpia et polluta, quae fieri et cogitari possunt, amovenda docet; ut non solum de opere, sed et de cogitatione pellantur.

PL 17, 288D

(第2節)「しかし我々は、恥辱の隠れたものを捨てる」。人がその栄光にふさわしくなるために、なされ、考えられうるすべての恥ずべきもの、汚れたものを除かねばならないと、彼は教える。それらが業からだけでなく、考えからも追い出されるためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.5

5

Invitantis verba sunt; sub sua enim et suorum persona ad meliorem vitam hortatur, propter supradicta vitia, quae in his saepe reprehendit.

PL 17, 289A

これは招く者の言葉である。彼は自分と自分の仲間の立場から、より善い生活へと勧めている。先に述べた悪徳のゆえであり、彼は彼らのうちにそれをしばしば非難している。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.6

6

Possunt et haec occulta dedecoris esse, quae pravo sensu ad praedicandum meditantur ut fallant; unde subjecit: Non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei.

PL 17, 289A

「恥辱の隠れたもの」とは、悪しき思いで宣教のために企て、欺こうとするものでもありうる。それゆえ彼は続けた。「狡猾さの中を歩まず、神の言葉を偽らず」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.7

7

Ad dedecus enim et deformationem ejus proficit, qui subdola mente confingit doctrinam ad decipiendum corda simplicium; turpis enim invenietur in die judicii Dei.

PL 17, 289A

欺く心で教えを作り上げて、素朴な者たちの心を欺く者は、恥辱とその醜さに至る。神の裁きの日に、醜い者と見いだされるからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.8

8

Nam astutia malae mentis, ut id quod sibi libitum est, expleat, verba Dei adulterat, ut sensum invertat. Adulterare est autem verum sensum per falsum velle excludere. Sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.

PL 17, 289A

悪しき心の狡猾さは、自分の好むものを満たすために、神の言葉を偽り、意味を逆転させる。偽るとは、真の意味を偽りによって排除しようとすることである。「しかし真理を顕すことにおいて、すべての人の良心に対し、神の前で、我々自身を推薦している」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.9

9

Hoc dicit, quia in praedicatione evangelica nulli se fecit suspectum, addens amplius, cum dicit: Coram Deo; ut hoc ipsum non solum hominibus manifestum probet; sed etiam Deo, cui nihil occultum est.

PL 17, 289B

彼がこう言うのは、福音の宣教において、誰に対しても自分を疑わしい者としなかったからである。さらに「神の前で」と付け加えているのは、このことが人々に明らかなだけでなく、何も隠れたことのない神にも明らかだと、証するためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.10

10

Testimonium ergo Dei implorat, ut vel sibi credatur, quia ita praedicat, sicut datum est ab Auctore: et Deus hoc modo testis est, dum dat signa et prodigia fieri per manus ejus.

PL 17, 289B

こうして彼は神の証言を呼び求める。自分が創始者から与えられたとおりに宣べ伝えていることを、せめて信じてもらうためである。そして神は、彼の手を通してしるしと不思議を行わせることによって、このように証人となっている。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.11

11

(Vers. 3.) Sed et si adhuc opertum est Evangelium nostrum, in his qui pereunt. Verum est, quia increduli non vident, perfidia obcaecante, splendorem virtutis Dei; velamen enim est supra cor eorum, et obtusio infidelitatis, in Judaeis maxime.

PL 17, 289B

(第3節)「だが、我々の福音がなお覆われているとしても、それは滅びる者たちにおいてである」。真実である、信じない者たちは、背信に目をくらまされて、神の力の輝きを見ない。覆いが彼らの心の上にあり、不信仰による鈍さがあるからである。ユダヤ人においてことに甚だしい。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.12

12

(Vers. 4.) In quibus Deus saeculi hujus obcaecavit sensus infidelium; ut non pervideant lumen Evangelii majestatis Christi, qui est imago Dei.

PL 17, 289C

(第4節)「彼らにおいて、この世の神は、不信仰の者たちの思いを盲目にした。神の像であるキリストの威光の福音の光を、彼らが見通すことのないようにである」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.13

13

Deum dicit saecularium hominum, quia malevoli sunt erga fidem Christi sensus obcaecare, ne videant veritatem Evangelii majestatis Christi. Hoc ergo illis praestat, quod volunt.

PL 17, 289C

彼は、神が世に属する人々の思いを盲目にする、と言っている。彼らがキリストへの信仰に対して悪意を抱いているからであり、キリストの威光の福音の真理を見ないようにするためである〔saecularium hominum は sensus にかかると取った。「世に属する人々の神」とも読めるが、続く「神は彼らが望むものを与えている」から、神が世の人々の思いを盲目にする、の意と解した〕。したがって神は、彼らが望むものを彼らに与えている。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.14

14

Quia enim malevoli sunt homines, et intelligentes verum, dicunt esse falsum, in eo ipso adjuvantur; ne possint credere, quod nolunt.

PL 17, 289C

人々は悪意があり、真であると理解していながら偽りだと言うので、まさにそのことにおいて助けられる、すなわち、信じたくないものを信じることができないように、である。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.15

15

Christum autem, cum sit imago Dei, corporeum tantum asserunt: et relinquentes gesta ejus, solius carnis faciunt mentionem, de quibus dixit Esaias: Obcaecavit oculos eorum, ne videant; et aures, ne audiant usque in hodiernum diem (Esai. VI, 10) .

PL 17, 289C

彼らはキリストが神の像であるのに、ただ体を持つ者にすぎないと主張する。そして彼の所業を捨てて、肉のことだけを話題にする。彼らについてイザヤは言った。「彼は彼らの目を盲目にして、見ないようにし、耳も、聞かないようにした、今日の日に至るまで」(イザヤ6:10)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.16

16

(Vers. 5.) Nec enim nos ipsos praedicamus, sed Christum Jesum Dominum nostrum. Hoc est, non nostram gloriam annuntiamus, ne quis nos dicat propter nos ipsos evangelizare; ut nobis proficiat forte ad tempus: sed Jesum Dominum nostrum annuntiamus, subjicientes nos virtuti majestatique ejus.

PL 17, 289C

(第5節)「我々は自分自身を宣べ伝えるのではなく、我々の主キリスト・イエスを宣べ伝えるのだから」。すなわち、我々は自分の栄光を告げ知らせているのではない。誰かが、我々が自分自身のために福音を告げていると言うことのないように、またそれが一時的に我々の利益になるかもしれない、ということのないようにである。我々は我々の主イエスを告げ知らせ、その力と威光に我々自身を従わせている。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.17

17

Quando ergo nullum gravamus, nullum concutimus, et Christum Dominum nostrum fatemur; quid est ut elati judicemur quasi pro nostra propria utilitate praedicare, ut gloriosi appareamus? Nos autem servos vestros propter Jesum.

PL 17, 289D

では、誰にも重荷を負わせず、誰も揺さぶらず、キリストを我々の主と告白しているのに、我々が、栄光あるように見えようとして自分たち自身の利益のために宣べ伝えているかのように、高ぶった者と判断されるのは、どうしてか。「我々は、イエスのゆえに、汝らの僕である」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.18

18

In tantum se servum Christi esse probat, ut jubente ipso, ministrum se horum in praedicatione testetur; ut pro utilitate horum subjecti sint in ministerio Evangelii.

PL 17, 290A

彼は、自分がキリストの僕であることを、これほどまでに示している。その命令によって、自分がこの人々に仕える者であると、宣べ伝えにおいて証するほどである。福音の務めにおいて、この人々の益のために従うためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.19

19

Servos ergo dicens, ministros significat: sed ut humiliter loqueretur, sic dixit; ut vere ostenderet non ad suam gloriam se praedicare Evangelium; sed ad claritatem Domini nostri, cui obedit, cui servit, sicut et ipse Dominus ait: Ego sum in medio vestrum non ut ministrer, sed ut ministrem (Luc. XXII, 27) ; non merito horum quibus ministrat, sed propter imperium Domini.

PL 17, 290A

したがって、「僕」と言うとき、彼は仕える者たちを意味している。しかし、へりくだって語るために、そう言ったのである。福音を宣べ伝えるのは自分の栄光のためではなく、彼が従い、仕える我々の主の栄光のためだと、真実に示すためである。主自身も言うとおりである。「私は汝らの間にいる、仕えられるためではなく、仕えるために」(ルカ22:27)。仕える相手の功績のゆえではなく、主の命令のゆえである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.20

20

(Vers. 6.) Quia Deus qui dixit de tenebris lumen fulgere, illuxit in cordibus nostris ad illuminationem cognitionis gloriae Dei in facie Christi Jesu.

PL 17, 290A

(第6節)「闇から光が輝き出ると言った神は、キリスト・イエスの顔における神の栄光を知らしめる照らしのために、我々の心の中で輝いたのだから」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.21

21

Hoc dicit, quia misericordia Dei factum est, ut nos, inquit, qui fuimus incredibiles in ignorantia, hoc est, in tenebris, per nos daret Deus lumen caeteris gentibus. Quantum se adhuc humiliat, ut Dei solius et Christi gloriam praeferat?

PL 17, 290B

これは、神の慈しみによって、信じない者であって無知の中、すなわち闇の中にあった我々を通して、神がほかの異邦人に光を与えた、ということを、彼は言っている。神とキリストのみの栄光を前面に出すために、彼はこの上どれほど自分を低くすることか。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.22

22

Illuminatur enim, ut cognitionem habeant gloriae Dei per Christum. Ideo gloriae Dei ait cognitionem, id est, non Dei solius, sed et Christi, qui est gloria ejus; ut significaret non solum Deum cognosci, sed et opera ejus et misericordiam et providentiam, qua condidit et salvavit genus humanum, visus in Christo per gloriam virtutis suae.

PL 17, 290B

人々が照らされるのは、キリストを通して神の栄光を知るためである。彼が「神の栄光の認識」と言うのは、神のみを知ることではなく、神の栄光であるキリストをも知ることである。神が知られるだけでなく、その業と慈しみと、人類を造り救った摂理も知られる、と示すためである。神は、その力の栄光を通して、キリストにおいて見られたのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.23

23

(Vers. 7.) Habentes autem thesaurum hunc in vasis fictilibus; ut excellentia sit virtutis Dei, et non ex nobis.

PL 17, 290B

(第7節)「だが我々は、この宝を土の器に持っている。力の卓越が神のものであって、我々から出たものではないためである」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.24

24

Thesaurum sacramentum significavit Dei in Christo, quod credentibus manifestatur, incredulis vero quodam tectum est velamine; quia sicut thesaurus in occulto ponitur, ita et sacramentum Dei intra hominem, id est, in corde humano absconditur.

PL 17, 290C

「宝」とは、キリストにおける神の秘義を意味する。信じる者には明らかにされるが、信じない者には、覆いのようなものに覆われている。宝が隠された所に置かれるように、神の秘義も人の内に、すなわち人の心の中に隠されるからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.25

25

Hunc ergo thesaurum in animo et corpore dicit esse a Deo datum, ut eminentia virtutis ejus appareat per homines praedicatores dumtaxat; ut reconcilietur omnis lingua Creatori suo, non ad honorificentiam hominum, sed Dei, qui se manifestat per homines: qui cum humiles et imperiti essent, acceperunt potestatem a Deo et loquendi magnalia, et agendi.

PL 17, 290C

彼は、この宝が心と体に神から与えられたと言う。その力の卓越が、宣教者である人々を通してのみ現れるためであり、すべての舌が創造者と和解し、人々の栄誉のためではなく、人々を通して自らを現す神の栄誉のためとなるためである。彼らは卑しく無学であったが、神から、大いなる業を語り、また行う権能を受けたのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.26

26

Fictilia ergo vasa dicens, infirmitatem naturae humanae significat, quae nihil potest, nisi a Deo acciperet virtutem, et ad laudem suam Deus per haec se praedicet, quae infirma sunt; ut gloria illi detur, non homini, qui ex luto fictus est.

PL 17, 290C

「土の器」と言うとき、彼は人間の本性の弱さを意味している。それは神から力を受けなければ何もできない。神は自らの称賛のために、弱いものを通して自らを宣べ伝える。栄光が、泥から造られた人にではなく、神に帰せられるためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.27

27

(Vers. 8.) In omnibus pressuram passi, sed non coangustati. Nunc ostendit propter quod idonei erant praedicatores; quia semper illis in necessitate adfuit Deus.

PL 17, 290D

(第8節)「我々はあらゆることで苦難を受けても、窮地に追い込まれない」。ここで彼は、宣教者がなぜふさわしかったかを示す。困窮のとき、常に神が共にいたからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.28

28

Ideo pressuram, ait, passi, sed non coangustati: hoc est, non permisit Deus tantum nos opprimi, ut crederemus. Inopiam passi, sed non destituti: id est, in inopia positis adfuit pastor Deus.

PL 17, 290D

それゆえ彼は「苦難を受けても、窮地に追い込まれない」と言う。すなわち、神は、我々が信じること〔を妨げる〕ほどに押しつぶされることを許さなかった〔ut crederemus の文意は定かでない。信仰を妨げるほどには、と取った〕。「欠乏を受けても、見放されない」。すなわち、欠乏のうちに置かれた者に、牧者である神が共にいた。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.29

29

(Vers. 9.) Persecutionem passi, sed non derelicti. Verum est, quia consulebat eis Deus; ne satis sibi facerent de his inimici.

PL 17, 291A

(第9節)「迫害を受けても、見捨てられない」。真実である、神が彼らに配慮していたので、敵が彼らに対して思いを遂げることがなかった。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.30

30

Dejecti, sed non perimus: id est, verberibus prostrati, sed obstante Deo non mortificati; sive enim clausi, sive vinculati, adjutorio Dei manus hostium evadebant.

PL 17, 291A

「打ち倒されても、我々は滅びない」。すなわち、鞭で打ち倒されても、神が立ちはだかって、殺されなかった。閉じ込められても、縛られても、神の助けによって、敵の手から逃れたのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.31

31

Denique Paulus et Silas cum essent clausi, jam caesi, et pedes eorum jam essent in nervo conclusi; alacres hymnum canebant Deo, fortiores iis facti, qui non erant caesi.

PL 17, 291A

実に、パウロとシラスは、牢に閉じ込められ、すでに打たれ、足もすでに足枷に固定されていたのに、喜び勇んで神に讃歌を歌い、打たれなかった者たちよりも強くされた。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.32

32

(Vers. 10.) Semper mortem Domini Jesu in corpore nostro circumferentes; ut et vita Jesu in corpore nostro manifestetur.

PL 17, 291A

(第10節)「いつも主イエスの死を我々の体に持ち歩いている。イエスの生命も我々の体に現れるためである」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.33

33

Dubium non est, quia in martyribus Christus occiditur, et in iis qui pro fide patiuntur aut exitus, aut vincula, aut verbera Christi passiones sunt; ut et vita ejus in corpore eorum palam fiat.

PL 17, 291A

疑いのないことだが、殉教者たちにおいてキリストは殺される。信仰のために、死であれ、鎖であれ、鞭であれ、それを受ける者たちにおいては、それらがキリストの受難である。それは、キリストの生命も彼らの体に明らかになるためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.34

34

Passiones enim sunt, quae ostendunt meritum ad futuram vitam, quam promisit Christus. Unde alio loco dicit: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10) . Et iterum: Per tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV, 21) .

PL 17, 291B

来るべき生命、キリストが約束した生命への功績を示すものは、まさにこの苦しみだからである。それゆえ別の箇所で言う。「私が弱いとき、そのとき私は力ある者である」(二コリント12:10)。また言う。「苦難を通って、我々は神の国に入らねばならない」(使徒言行録14:21〔引かれた句は使徒言行録14:22〕)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.35

35

(Vers. 11.) Si ergo nos qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum; ut et vita Jesu palam fiat in hac mortali carne nostra.

PL 17, 291B

(第11節)「それゆえ、生きている我々が、イエスのゆえに死に渡されるなら、それはイエスの生命も、我々のこの死ぬべき肉において明らかになるためである」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.36

36

Apertum est quod dicit, quia ideo in mortem tradi propter Jesum, inquit, non recusamus, cum possimus vivere; ut vita qua resurrexit a mortuis Christus, huic mortali carni nostrae praestetur, hoc est, non timere mori propter resurrectionem promissam.

PL 17, 291B

彼の言うことは明らかである。我々は、イエスのゆえに死に渡されることを拒まない。生きることもできるのにである。それは、キリストが死者の中から復活したその生命が、我々のこの死ぬべき肉に与えられるため、すなわち、約束された復活のゆえに死ぬことを恐れないためである、と彼は言う。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.37

37

(Vers. 12.) Itaque mors quidem in nobis operatur, vita vero in vobis. Hoc dicit, quia pro salute eorum morti subjiciebantur; gentibus enim praedicantes, inimicitias sibi excitabant tam a Judaeis, quam gentilibus, usque ad mortem.

PL 17, 291B

(第12節)「こうして、死は我々のうちに働き、生命は汝らのうちに働く」。これは、彼らの救いのために死にさらされていたということを言っている。異邦人に宣べ伝えたことで、ユダヤ人からも異邦人からも、死に至るまでの敵意を自らに招いたからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.38

38

(Vers. 13.) Habentes autem eumdem spiritum fidei: hoc est, communem spiritum, per quem firmatur fides, habemus vobiscum. Ideo enim pro ipsis tanta patiebatur mala, ut invicem sibi copularentur in fide.

PL 17, 291B

(第13節)「同じ信仰の霊を持ちつつ」。これは、信仰がそれによって堅く保たれる共通の霊を、我々は諸君とともに持っている、ということである。実に彼が彼らのためにこれほどの悪を耐えたのは、互いに信仰において結び合わされるためであった。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.39

39

Secundum quod scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (Ps. CXV, 1) .

PL 17, 291B

次のように書かれているとおりである。「私は信じた、それゆえに語った。我々も信じている、それゆえに語るのである」(詩篇115:1)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.40

40

Exemplum ideo dedit de psalmo centesimo decimo quinto, ut ostenderet ideo se promptum esse ad omnia toleranda, quia credit futuram resurrectionem.

PL 17, 291B

彼が詩篇の第百十五篇から例を挙げたのは、来るべき復活を信じているので、あらゆることを耐え忍ぶ用意があることを示すためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.41

41

Securus ergo de futura vita, praesentis vitae non habet curam; quippe cum hoc credatur, ut tunc illa beata vita speretur, si haec contemnatur. Securus ergo quia quod credidit, verum est, audet hoc praedicare, ut caeteros spei suae participes faciat.

PL 17, 291B

それゆえ、来るべき生命について安んじている者は、現在の生命に気をかけない。実に、あの幸いな生命が望まれるのは、この生命が軽んじられるときである、という形でこのことが信じられているからである。それゆえ、自分の信じたことが真実であると確信しているので、あえてこれを宣べ伝え、ほかの人々をも自分の希望にあずかる者とする。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.42

42

Scientes quod qui suscitavit Dominum Jesum, et nos cum Jesu suscitabit et constituet vobiscum.

PL 17, 291D

「主イエスを起こした者は、我々をもイエスとともに起こし、汝らとともに立たせることを、我々は知っている」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.43

43

Hac spe dicit laborari propter fidem, quia exemplum praecedit resurrectionis Domini Jesu, quid futuri erunt qui credunt; quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.

PL 17, 291D

この希望のゆえに信仰のために労苦していると彼は言う。主イエスの復活という例が先立って、信じる者たちが将来どうなるかを示しているからである。「アダムにおいてすべての人が死ぬように、キリストにおいてすべての人が生かされる」からである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.44

44

Adam enim forma mortis est, causa peccati: Christus vero forma vitae propter justitiam; quia peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus.

PL 17, 292A

アダムは罪のゆえに死の型であり、キリストは正義のゆえに生命の型である。「罪を犯さず、その口に偽りは見いだされなかった」からである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.45

45

Et quoniam participes hos communis fidei dixit, resuscitatos, inquit, constituet vobiscum; ut unius fidei in una sint domo pacis.

PL 17, 292A

彼は、この者たちを共通の信仰にあずかる者と呼んだので、復活させられた者たちを「汝らとともに立たせる」と言うのである。それは、一つの信仰の者として、一つの平和の家にいるためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.46

46

Cum enim intelligunt quia pro ipsis patiuntur exitia, et isti solliciti sunt de passionibus horum velut compatientes, simul et participes erunt in vita promissa; ut simul contristati, simul gaudeant.

PL 17, 292A

実に、〔信徒たちが〕、使徒たちは自分たちのために破滅を被っていると理解し、またこの者たち〔信徒たち〕が、使徒たちの苦しみについて、ともに苦しむ者のように心を配るとき、彼らは約束された生命にもともにあずかる者となる。ともに悲しんだ者が、ともに喜ぶためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.47

47

Propter illos sic loquitur, qui resurrectionem negabant, quos et in prima epistola exprobrat.

PL 17, 292A

彼がこのように語るのは、復活を否定していた者たちのためであり、彼は第一の手紙でもその者たちを責めている。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.48

48

(Vers. 14, 15.) Omnia enim propter vos, ut gratia abundans, per multorum gratiarum actionem abundet ad gloriam Dei.

PL 17, 292A

(第14・15節)「すべては汝らのためである。恩寵が満ちあふれ、多くの人の感謝を通して、神の栄光のためにあふれるようにである」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.49

49

A munere suo Deus nullum voluit esse alienum: et quia non omnes capiunt verbum fidei, Apostolus Dei voluntatem sciens, persecutiones et pericula pati non timuit, dummodo omnibus fideliter praedicaret, ut plures possent credere; ut abundans donum Dei non per paucorum gratiarum actionem minueretur ad contumeliam Dei, sed multis proficiens afflueret per multorum gratiarum actionem ad gloriam Dei.

PL 17, 292B

神は、誰も自らの贈り物から除かれることを望まなかった。すべての人が信仰の言葉を受け入れるわけではないが、使徒は神の意志を知っていて、すべての人に忠実に宣べ伝え、より多くの人が信じることができるようにするためなら、迫害や危険を耐えることを恐れなかった。それは、あふれる神の賜物が、少数の人の感謝によって減じられて神への侮辱となることなく、多くの人に益して、多くの人の感謝を通して神の栄光のためにあふれ出るようにするためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.50

50

Quanto ergo hic dignus honore est, qui animam suam semper morti subjecit; ne donum Dei longe aliter proficeret, quam datum est? Numquid non magna contumelia ejus est, qui coenam faciens opulentam, ac multos invitans, paucos habet in summa?

PL 17, 292B

それゆえ、自分の魂を常に死にさらした彼は、どれほど名誉に値することか。それは、神の賜物が、与えられたのとは大きく違う形で益することのないようにするためである。豪華な晩餐を設けて多くの者を招きながら、結局わずかな者しか得られない人の受ける侮辱は、大きいのではないか。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.51

51

(Vers. 16.) Quapropter non deficimus. Manifestum est haec ad superiorem sensum pertinere; ut enim devotionem suam adhuc propensiorem in Dei rebus ostendat, haec subjecit, quibus nullo genere deficere se probat quominus id quod Deo placitum est, impleatur; securus tamen de resurrectione promissa.

PL 17, 292B

(第16節)「それゆえ我々は気落ちしない」。これが上述の意味にかかわることは明らかである。実に彼は、神のことへの自分の献身をさらに強く示そうとして、これらを付け加え、これらによって、神に喜ばれることが成し遂げられるのを妨げるほど、どのような仕方でも気落ちしない、と自らを証している。ただし、約束された復活については安んじている。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.52

52

Et licet si exterior homo noster corrumpitur; sed interior renovatur de die in diem. Pressuris, plagis, fame, siti, frigore, nuditate caro corrumpitur, sed anima spe futuri praemii renovatur; quia assiduis tribulationibus purgatur.

PL 17, 292C

「たとえ我々の外なる人が朽ちていくとしても、内なる人は日ごとに新たにされる」。苦難〔pressura〕、鞭打ち、飢え、渇き、寒さ、裸によって肉は朽ちるが、魂は将来の報いの希望によって新たにされる。絶え間ない苦難によって清められるからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.53

53

Proficit enim in pressura, non interit, ita ut accedentibus tentationibus quotidie acquirat ad meritum; quia et corpori corruptio haec proficit ad immortalitatem merito animae.

PL 17, 292C

実に魂は苦難の中で進歩し、滅びない。誘惑が襲うたびに、日々功績を獲得するほどである。体にとってもこの朽ちることは、魂の功績のゆえに、不死に益するのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.54

54

(Vers. 17.) Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve pressurae nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis.

PL 17, 292C

(第17節)「今ここにある一時的で軽い我々の苦難は、度を越えて、高みにおいて、永遠の栄光の重みを我々のうちに生み出す」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.55

55

Praesentis temporis tribulationes, quae causa fidei ingeruntur momentaneas et leves dicit, quia sunt temporales; supra modum tamen in sublimitate aeternum gloriae pondus operari patientibus.

PL 17, 292D

信仰のゆえに加えられる現在の時の苦難を、彼は一時的で軽いと言う。時間に属するものだからである。しかし、耐える者たちには、度を越えて、高みにおいて、永遠の栄光の重みを生み出すと言う。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.56

56

Parvis enim laboribus magna redditur merces, et pro levi tribulatione supra modum sublimitas gloriae pensabitur perpetuae.

PL 17, 292D

小さな労苦には大きな報いが返され、軽い苦難に対しては、度を越えた、永遠の栄光の高みが量り与えられるからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.57

57

(Vers. 18.) Non contemplantibus quae videntur; sed quae non videntur; quae enim videntur, temporalia sunt: quae vero non cernuntur, aeterna sunt.

PL 17, 292D

(第18節)「我々が、見えるものでなく、見えないものを見つめているのだから。見えるものは一時的であり、見えないものは永遠だからである」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.58

58

Desiderium coelestium et spiritualium habentes, haec praesentia et terrena spernere profitetur; quia ad comparationem spiritualium haec nulla sunt.

PL 17, 293A

天のもの、霊的なものを望む者として、現在の地上のものを退けると、彼は宣言する。霊的なものと比べれば、これらは無に等しいからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 4.59

59

Sic enim sunt haec ad superna, quomodo figura ad veritatem: figura deperit, veritas manet; ac per hoc exire de isto saeculo non metuunt justi, sed gaudent.

PL 17, 293A

実に、これらは天上のものに対して、象りが真理に対するようなものである。象りは滅び、真理は残る。それゆえ義人たちは、この世から去ることを恐れず、むしろ喜ぶ。