アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam

Caput II 第II章

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam · PL 17, 281A · 43 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.1

1

(Vers. 1.) Decrevi autem hoc apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos. Apertum est quia ideo noluit ire, ne forte corripiens paucos, multos contristaret, ipse etiam contristatus; compatiuntur enim omnia membra unius moerori.

PL 17, 281A

(第1節)「私は自分のうちでこのことを決めた、再び悲しみのうちに汝らのもとへ行かないように」。これは明らかである、彼が行こうとしなかったのは、少数の者を戒めて多くの者を悲しませ、自らも悲しむことのないためである。一つの部分の悲しみを、体のすべての部分が共に苦しむからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.2

2

(Vers. 2.) Si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me?

PL 17, 281B

(第2節)「もし私が汝らを悲しませるなら、私から悲しみを受けた者のほかに、誰が私を喜ばせるのか」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.3

3

Hoc dicit, quia non vult eos contristare: sed quia peccatis studuerant, necesse erat illos contristari, invito Apostolo; ita tamen ut de caetero obaudientes facti, laetificarent eos, qui contristabantur cum eis; ut qui corripiendo contristaverat eos, laetificaretur ex his, dum corriguntur.

PL 17, 281B

これは、彼が彼らを悲しませたくないということを言っている。だが、彼らが罪に熱中していたので、使徒の意に反しても、彼らは悲しまざるを得なかった。ただし、以後は従順になって、彼らと共に悲しんでいた者たちを喜ばせ、戒めることで彼らを悲しませた者が、彼らが矯正されるにつれて、その彼らによって喜ばされるようになる、という条件つきである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.4

4

(Vers. 3.) Ideo et scripsi hoc ipsum, ne cum venissem, tristitiam haberem, a quibus oportuerat me gaudere: certum habens, quia meum gaudium omnium vestrum est.

PL 17, 281B

(第3節)「私がこのことをも書いたのは、私が行ったとき、喜びを得るべき相手から悲しみを受けることのないようにである。私の喜びは汝ら皆の喜びであると確信している」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.5

5

Idcirco dicit haec se scripsisse, ut postea veniens, non esset unde contristaretur, sublatis vitiis: sed gauderet cum eis, quasi cum charissimis filiis; ut quia ab infidelibus tribulationibus afficiebatur, ab his utique gauderet, qui crediderant.

PL 17, 281B

彼がこれらのことを書いたと言うのは、後に行ったとき、悪徳が除かれて、悲しむ理由がなくなり、最も愛する子らと共にいるように彼らと共に喜ぶためである。不信仰の者たちからは苦難を受けていたので、信じた者たちからこそ喜びを得ようというのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.6

6

Gaudium enim Apostoli purificatio est populi; ideo enim gaudet, quia vituperatio non est in eis, quos simul oportet gaudere.

PL 17, 281B

使徒の喜びは民が清められることである。彼が喜ぶのは、共に喜ぶべき人々のうちに非難すべきことがないからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.7

7

(Vers. 4.) Nam ex multa pressura et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrymas, non ut contristemini, sed ut cognoscatis quam charitatem habeam abundantius in vobis.

PL 17, 281C

(第4節)「私は多くの苦難と心の苦しみのうちに、多くの涙を流して汝らに書いた。汝らを悲しませるためではなく、私が汝らに対していっそう豊かに抱いている愛を知らせるためである」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.8

8

Manifestum est quia quando hoc affectu quis aliquem corripit, ut plus illo doleat peccatis ejus; non utique ut illum contristet, corripit: sed ut ostendat illi, quo amore diligat eum.

PL 17, 281C

明らかである、誰かがこの心情で人を戒めるとき、その人の罪を、当人以上に痛んでいる。その人を悲しませるために戒めるのではなく、どれほどの愛で愛しているかをその人に示すために戒めるのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.9

9

Qui enim non hoc affectu corripit, fratrem contristat; insultat enim, qui non condolet fratri.

PL 17, 281C

この心情で戒めない者は、兄弟を悲しませる。兄弟と共に痛まない者は、その兄弟を嘲っているからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.10

10

(Vers. 5.) Si quis autem contristavit me, non me contristavit, sed ex parte; ut non onerem vos omnes. Omnes hos quos hic dicit ex parte, sancti sunt; duae enim partes in populo sunt, sicut in prima epistola memoravi.

PL 17, 281C

(第5節)「もし誰かが私を悲しませたとしても、私を悲しませたのではなく、一部の者においてである。それは汝ら皆に重荷を負わせないためである」。ここで彼が「一部」と言う者たちはすべて、聖なる者たちである。私が第一の手紙〔の注解〕で述べたとおり、民の中には二つの部分があるからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.11

11

Hi ergo ex parte sanctorum sunt, quos contristatos in errore fratris significat, sicut et semetipsum. Hoc autem dicens, oneravit peccantem, vel eum qui peccaverat. Plus enim fit reus, in cujus delicto multi tribulantur: ac per hoc inquit:

PL 17, 281D

それゆえこの「一部」とは、兄弟の過ちを悲しんだ聖なる者たちの一部であり、彼は彼らを、自分自身と同じく悲しんだ者として示している。こう言うことで、彼は罪を犯している者、すなわち罪を犯した者に重荷を負わせた。その者の罪のゆえに多くの者が苦しむなら、その者はそれだけ責めを負う者となるからである。それゆえ彼は言う。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.12

12

(Vers. 6, 7.) Satis est ei qui talis est, objurgatio haec, quae fit a pluribus. Magnum dolorem utique patietur, qui delictum suum videt pluribus horrere. Ita ut e contra magis donetis, et consolemini; ne quomodo abundantiori tristitia absorbeatur, qui ejusmodi est.

PL 17, 281D

(第6・7節)「このような者には、多数の者によるこの叱責で十分である」。自分の罪が多くの者に忌み嫌われているのを見る者は、確かに大きな痛みを受けるであろう。「そこで逆に、汝らはむしろ赦し、慰めよ。このような者が、何かのかたちでいっそう大きな悲しみに呑み込まれることのないように」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.13

13

Afflicto homini peccati proprii causa subvenire praecipit; quia poenitentia, si de vero animo est, hoc est, si correptus statim in animo doleat, protinus, habet fructum.

PL 17, 282A

彼は、自らの罪のゆえに打ちひしがれた人を助けるよう命じる。悔い改めは、真の心から出たもの、すなわち戒められてただちに心で痛むものであれば、直ちに実を結ぶからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.14

14

Denique in Regnorum libro habetur, quia Achab, cum arguisset eum propheta, commotus animo statim meruit veniam (III Reg. II, 20) . Et David in causa Uriae Hethaei correptus quia cognovit se peccasse, delictum ejus deletum est (II Reg. XII, 13) .

PL 17, 282A

実に、列王記には、アハブが預言者に責められたとき、心を動かされてただちに赦しを受けるにふさわしい者となったことが記されている(列王記三2:20)〔刷られた番号は引かれた句と合わない。引かれた句はアハブの悔い改め、列王記三21:27–29にあたる〕。また、ダビデは、ヘト人ウリヤの件で戒められ、罪を犯したと認めたので、その罪は消し去られた(サムエル記下12:13)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.15

15

Ita et Apostolus illum, qui incestum commiserat, habens uxorem patris, objurgatum et abjectum, dolentem revocari jubet; ne diu videns se contristatum sperni, desperans de se, daret animum ad mundum fruendum, quasi qui locum apud Deum jam non haberet.

PL 17, 282A

同じく使徒も、父の妻を妻としていた近親相姦の者を、叱責され退けられていたが、痛悔しているので呼び戻すよう命じる。長いあいだ悲しまされ軽んじられているのを見て、自分に絶望し、神のもとにはもはや自分の場所がないかのように、世を享楽することに心を向けることのないようにである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.16

16

Hoc est enim majori tristitia absorberi, desperantem de se converti ad admittenda peccata, quibus gravatus absorbeatur a secunda morte. Haec enim vera poenitentia est jam cessare a peccato; sic enim probat dolere se sibi, si de caetero desinat.

PL 17, 282A

実に、自分に絶望して罪を犯すほうへ転じ、その罪に押しつぶされて第二の死に呑み込まれること、これがいっそう大きな悲しみに呑み込まれることである。すでに罪をやめること、これが真の悔い改めである。以後やめるのであれば、その人が自分のために痛んでいることが証明されるからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.17

17

(Vers. 8, 9.) Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum charitatem: nam ad hoc scripsi, ut probarem an in omnibus obedientes sitis.

PL 17, 282B

(第8・9節)「それゆえ、汝らに願う。彼に対する愛を確かなものとせよ。私がこのことを書いたのは、汝らがすべてのことにおいて従順であるかどうかを試すためである」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.18

18

Quantum datur intelligi; obedientes hos factos in caeteris probat; emendaverant enim quae ad ordinem ecclesiasticum pertinent. Unde etiam in hoc vult illos esse obedientes, ut confirment fratrem in charitate, suscipientes eum in communionem.

PL 17, 282B

理解しうるかぎり、彼は、これらの人々がほかの事柄では従順になったことを認めている。教会の秩序にかかわる事柄を、彼らは改めていたからである。それゆえこの点でも、彼らが従順であることを望む。すなわち、彼を交わりに迎え入れ、兄弟を愛において確かなものとすることである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.19

19

(Vers. 10.) Si cui autem quid donastis, et ego. Manifestum est quia quod jubet fieri, ipse facit: nec potest hoc abnuere, quod etiam obsecrans ut fiat, scribit; cum haberet potestatem jubendi.

PL 17, 282B

(第10節)「汝らが誰かに何かを赦したなら、私もそうする」。明らかである、彼は命じることを自分でも行っている。命じる権限を持ちながら、そうするよう願って書いている以上、このことを拒むことはできない。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.20

20

Sed in prima epistola grave ejus detulit crimen, ut horrerent illum omnes: nunc cum recipi illum vult, orat ne adhuc exulcerato animo adversus illum, durum illis esset habere cum illo communionem Ecclesiae.

PL 17, 282C

だが、第一の手紙では彼の重い罪過を告発し、皆が彼を忌み嫌うようにした。いま彼を受け入れることを望むにあたって、なお彼に対して心がただれたままで、彼と教会の交わりを持つことが彼らに耐えがたいものとならないよう、願っている。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.21

21

Neque enim tanta in eis erat, quanta in Apostolo providentia; ut statim intelligerent faciendum esse, quod dicebat Apostolus in causa hujus dumtaxat: ideo obsecrat ut dimittant illi, significans Deum illi ignovisse; quia nihil sine Dei Spiritu agebat Apostolus.

PL 17, 282C

彼らには、使徒にあるほどの先見は無かった。使徒がこの者の件に限って言っていることを、ただちに、なすべきことと理解するほどの先見は。それゆえ彼は、彼を赦すよう願い、神が彼を赦したことを示している。使徒は神の霊なしには何も行わなかったからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.22

22

Etenim ego quod donavi, si quid donavi, propter vos donavi in persona Christi. Hoc dicto gravat illos; quia si magister petentibus discipulis donavit, cui voluerunt, peccatum; quanto magis obaudire debent discipuli magistro?

PL 17, 282C

「私が赦したことは、もし何かを赦したのなら、汝らのためにキリストの立場において赦したのである」。この言葉によって彼は彼らに重荷を負わせる。弟子たちが願い出たとき、師が、彼らの望む者に罪を赦したのなら、弟子たちはなおさら師に従わねばならないではないか。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.23

23

Et ut ratum ei, cui donavit, ostenderet apud Deum, ait in persona Christi se donasse, quod donavit: hoc est, accepto tulisse Christum, cujus legatione fungebatur; ut factum Apostoli, factum sit Christi, sicut dixit: Quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo (Matth. XVIII, 18) .

PL 17, 282C

そして彼は、赦した相手に対して、その赦しが神の前で有効であることを示すために、赦したことをキリストの立場において赦したと言う。すなわち、彼〔使徒〕がその使節の務めを果たしていたキリストが、これを是認した、ということである。使徒の行いがキリストの行いとなるためであり、それは彼が言ったとおりである。「汝らが地上で解くものは何であれ、天でも解かれたものとなる」(マタイ18:18)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.24

24

Si ergo huic pro quo petierunt per Apostolum Christus ignovit, quanto magis huic jam ignotum erat, cui ut donent ipse etiam hortatur?

PL 17, 282D

では、人々が使徒を通して願い出たこの者を、キリストが赦したのなら、彼らが赦すよう使徒自身も勧めているこの者は〔ipse(自身)は使徒と取った。キリストとも読める〕、なおさら、すでに赦されていたのではないか。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.25

25

(Vers. 11.) Ne possideamur a satana; non enim ignoramus astutias ejus. Hoc dicit quod supra memoravi, quia consolatio debet subsequi fratrem delictum flentem; ne diu contristatus, et contemptus a charitate Ecclesiae, incipiat desperare de se, et videns qui semper in insidiis est subtilis diabolus, mentem ejus vilem effectam, accedat, et suggerat ei; ut vel praesentibus fruatur, qui de spe futuri praemii dejectus est; et pereat frater possessus a diabolo, cui ad hoc poenitentia data erat, ut conversus reformaret se, sicut dicit Ezechiel propheta: Nolo mortem morientis, quantum ut revertatur, et vivat (Ezech. XVIII, 23) . Et iterum: Convertatur, inquit, et replantabo illos (Ibid., 6) .

PL 17, 282D

(第11節)「我々がサタンに取りつかれないために。我々は彼の策略を知らないわけではない」。これは、先に述べたこと、すなわち、罪を泣く兄弟には慰めが続かねばならない、ということを言っている。長く悲しまされ、教会の愛から軽んじられると、その者は自分に絶望し始める。常に策を巡らす巧妙な悪魔は、その者の精神が卑屈になったのを見て近づき、「せめて現在のものを享楽せよ、将来の報いの希望からは落とされたのだから」と唆す。こうして、悪魔に取りつかれた兄弟は滅びる。この兄弟に悔い改めが与えられていたのは、立ち帰って自らを改めるためであった。預言者エゼキエルが言うとおりである。「私は死ぬ者の死を望まない。むしろ立ち帰って生きることを望む」(エゼキエル18:23)。また再び彼は言う。「立ち帰れ。そうすれば私は彼らを再び植える」(エゼキエル18:6)〔底本は Ibid., 6。直前のエゼキエル18章を受けると読んだが、引かれた句はこの番号の句と合わない〕。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.26

26

(Vers. 12, 13.) Cum autem venissem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum: sed vale illis facto, profectus sum in Macedoniam.

PL 17, 283A

(第12・13節)「私がキリストの福音のためにトロアスに来たとき、主にあって私に戸が開かれていたのに、私は兄弟テトスに会えなかったので、私の霊に安らぎが無かった。そこで彼らに別れを告げて、マケドニアへ出発した」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.27

27

Troadem se perrexisse significat ad praedicandum eis Evangelium Christi, et cum coepisset praedicare, fuisse qui caperent verbum fidei: sed quia solatium Titi defuit, intolerabilis erat labor perstrepentium causa.

PL 17, 283B

彼が示すのは、トロアスへ行ったのは彼らにキリストの福音を宣べ伝えるためであったこと、そして宣べ伝え始めると、信仰の言葉を受け入れる者がいたことである。だがテトスの慰めが欠けていたので、騒ぎ立てる者たちのせいで、労苦は耐えがたかった。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.28

28

Quamvis enim quidam eorum aperuerant corda sua ad recipiendum sermonem Dei; tamen impudentia infidelium non minima existebat, insurgens in Apostolum zelo credentium: et haec duo ab uno impleri non poterant, nempe et fideles instruere, et incredulis repugnare. Ideoque, vale illis facto, qui susceperant eum, profectus est in Macedoniam.

PL 17, 283B

彼らの中のある者たちは、神の言葉を受け入れるべく心を開いていたが、それでも不信仰の者たちの厚顔は小さくなく、信じる者たちへの妬みから使徒に立ち向かっていた〔zelo credentium は「信じる者たちの熱意に刺激されて」とも読める〕。そして、この二つ、すなわち信者を教えることと、信じない者に抗することを、一人では果たせなかった。それゆえ、彼を迎え入れた人々に別れを告げて、マケドニアへ出発した。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.29

29

(Vers. 14.) Deo autem gratias, qui semper triumphat per nos in Christo Jesu. Hoc est Deum per apostolos triumphare in Christo, victores illos facere in fide Christi; ut calcata perfidia, trophaeum habeat fides, dum ex perfidis fiunt fideles, et malevoli non proficiunt in prosequendo credentes.

PL 17, 283B

(第14節)「神に感謝する。神は常に、キリスト・イエスにあって我々を通して凱旋する」。これは、神が使徒たちを通してキリストにおいて凱旋する、すなわち彼らをキリストへの信仰において勝利者とする、ということである。背信が踏みにじられて、信仰が戦勝碑を持つのは、背信の者たちが信じる者となり、悪意の者たちが信じる者たちを追い回しても成果をあげないことによる。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.30

30

(Vers. 15.) Et odorem notitiae suae manifestare per nos in omni loco; quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Odor notitiae Dei in Christo, et per Christum est.

PL 17, 283C

(第15節)「そして彼を知ることの香りを、我々を通してあらゆる所に現す。我々は、救われる者たちにおいても滅びる者たちにおいても、神にとってキリストの良い香りだからである」。神を知ることの香りは、キリストにおいて、キリストを通してある。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.31

31

Odorem autem idcirco dixit, quia sicut quaedam res, quae cum non videantur, per odorem tamen cognoscuntur, et intelligis in loco aliquo esse, quod non vides: ita et Deus, quia invisibilis est, per Christum se voluit intelligi; ut praedicatio Christi (quae utique invisibiliter, sicut ad nares odor, ita ad aures pervenit) Deum Patrem insinuaret creatorem, et Filium ejus unigenitum.

PL 17, 283C

彼が「香り」と言ったのは、次の理由による。見えないものでも香りによって知られ、あなたは目に見えないものがどこかにあると理解する。それと同じく、神も見えないので、キリストを通して自らを悟らせようとした。それゆえキリストの宣教は――鼻に香りが届くように、見えない仕方で耳に届く――父なる神が創造者〔ミーニュの脚注 c は、旧版とコルビー写本が insinuaret creaturae(被造物に知らしめた)と読むとする〕であることと、その独り子である子とを、知らしめたのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.32

32

Cujus rei legatione fungentes apostoli (sicut dicit Dominus ad Deum, Filius ad Patrem: Sicut me misisti in hunc mundum, ita et ego eos mitto in hunc mundum ) (Joan. XVII, 18) odorem notitiae Dei et Christi per signa et prodigia manifestarent.

PL 17, 283D

この務めを使節として果たす使徒たちが、――主が神に、子が父に言うとおり、「汝が私を世に遣わしたように、私も彼らを世に遣わす」(ヨハネ17:18)――神とキリストを知ることの香りを、しるしと不思議によって現すためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.33

33

Vera haec esse de Deo et Christo praedicatio virtutis testimonio probatur: quae ideo in odore significata est, quia cum Deus non videatur, per hanc quae invisibiliter operatur, in apostolis esse intelligitur, ut veritas doctrinae manifestetur.

PL 17, 283D

神とキリストについてのこの宣教が真実であることは、力の証しによって証明される。それが香りで示されたのは、神は見えないのに、見えない仕方で働くこの力によって、神が使徒たちのうちにいると悟られ、教えの真理が明らかになるからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.34

34

Qui ergo recte asserit Christum, bonus odor est Deo, laude dignus in eo qui credit, nec vituperabilis in illo qui non credit: qui vero non recte asserit Christum, malus odor est Deo, tam in his qui fidi sunt, quam in illis qui diffidunt; pro utrisque enim reus erit.

PL 17, 284A

したがって、キリストを正しく言明する者は、神にとって良い香りであり、信じる者においては称賛に値し、信じない者においても非難されない。しかし、キリストを正しく言明しない者は、神にとって悪い香りであり、信じている者たちにおいても、信じない者たちにおいても同じである。双方に対して責めを負うからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.35

35

Qui enim diffidit, idcirco videtur non credere; quia perversum est, quod audit: et qui credit, male credit.

PL 17, 284A

信じない者が信じないように見えるのは、聞かされるものが歪んでいるからであり、信じる者は、誤って信じているのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.36

36

Apostolus ergo rationem Legis locutus est, ut sicut in Lege qui hostias bono voto offerebat, bonus odor erat Deo et acceptabilis: ita et nunc praedicationis virtus doctrinae odorem praestat flagrantem Deo.

PL 17, 284A

したがって、使徒は律法の道理を語ったのである。律法において、良い願いをもって献げ物を献げる者が神にとって良い香りであり受け入れられたように、今も宣教の力は、教えの香りを神に芳しく届ける。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.37

37

Quam ob causam auxiliis suis tutos praestabat Deus apostolos, ut verba cognitionis ejus infunderent patentibus auribus, sive Judaeis, sive gentilibus, addito his sacramento nativitatis Domini Jesu secundum voluntatem Dei et Patris ejus in unitate fidei salutaris ad salutem credentium, et perditionem diffidentium.

PL 17, 284A

このゆえに神は使徒たちを自らの助けで守り、ユダヤ人であれ異邦人であれ、開かれた耳に、神を知ることの言葉を注ぎ込ませた。それに加えたのが、主イエスの生まれの秘義である。それは神、その父の意志に従い、救いの信仰の一体性において、信じる者の救いと、信じない者の滅びのためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.38

38

(Vers. 16.) Aliis quidem sumus odor mortis in mortem. Hoc dicit, quia incredulis praedicatio crucis Christi odor mortis est; audientes enim verbum Dei, sic accipiunt quasi pestem, ex qua oritur mors: et necesse est ut juxta fidem illorum fiat eis.

PL 17, 284B

(第16節)「ある者たちには、我々は死に至る死の香りである」。これは、信じない者たちにとってキリストの十字架の宣教は死の香りだということを言っている。神の言葉を聞いて、そこから死が生じる疫病のように受け取るからである。そして、彼らの信仰のありように応じてそれが彼らに起こらざるを得ない。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.39

39

Aliis autem odor vitae ad vitam. Verum est, quia fidis sermo auditus Dei nuntius est salutis aeternae, et secundum fidem illorum continget eis.

PL 17, 284B

「ほかの者たちには、生命に至る生命の香りである」。真実である、信じる者たちには、聞かれた神の言葉は永遠の救いの知らせであり、彼らの信仰に応じて彼らに起こる。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.40

40

Sive ergo in his, qui pereunt, sive in his, qui salvi fiunt, Christi bonus odor Deo erant apostoli; quia sinceriter et sine adulatione praedicabant.

PL 17, 284B

したがって、滅びる者たちにおいても、救われる者たちにおいても、使徒たちは神にとってキリストの良い香りであった。誠実に、へつらいなく宣べ伝えたからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.41

41

Qui enim non credebant; ipsi sibi laqueum circumdabant, his liberis, sicut dicit Dominus ad Ezechielem prophetam: Tu praedica, si te audierint, lucraberis animas eorum: sin quominus, ipsi sibi viderint; tu tamen liber eris a perditione eorum (Ezech. III, 19) .

PL 17, 284C

信じなかった者たちは、自ら自分に縄を巡らしたのであり、使徒たちはその責めから免れていた。主が預言者エゼキエルに言うとおりである。「汝は宣べ伝えよ。彼らが汝に聞くなら、汝は彼らの魂を得る。そうでなければ、彼ら自身が心得よ。それでも汝は、彼らの滅びから自由である」(エゼキエル3:19)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.42

42

(Vers. 17.) Et ad haec quis idoneus? Non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei: sed ex sinceritate, sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur, Pseudoapostolos tangit hic versus, qui corrupta doctrina, verba Dei per malam interpretationem adulterabant, et tollentes divinum sensum, ponebant humanum.

PL 17, 284C

(第17節)「これらのことに、誰がふさわしいのか。我々は、多くの者のように神の言葉を偽る者ではなく、誠実から、神からのように、神の前で、キリストにあって語っているのだから」。この節は偽使徒たちを突いている。彼らは教えを損ない、悪しき解釈によって神の言葉を偽り、神の意味を取り去って人間の意味を置いたのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 2.43

43

Ex quibus quidam zelum habentes traditionis Judaicae, nec de Christo bene docebant, ideo minus idoneos hos dicit: apostolos autem sinceriter praedicasse, sicut ex Deo datum est, ante Deum, id est, quomodo Deus dedit, ipso teste, in Christo loquebantur, non suam quaerentes gloriam, sed Dei. Hoc est in Christo loqui ejus honorem et potentiam praedicare.

PL 17, 284C

彼らのうちのある者は、ユダヤの伝承への熱心を持ち、キリストについても正しく教えなかった。それゆえ彼は、彼らをふさわしさの劣る者と言う。これに対し使徒たちは、神から与えられたとおり、神の前で、すなわち神が与えたとおりに、神自身を証人として、自らの栄光ではなく神の栄光を求めて、キリストにおいて語った。キリストにおいて語るとは、その誉れと権能を宣べ伝えることである。