Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.1
(Vers. 1, 2.) Notam autem vobis facimus, fratres, gratiam Dei, quae data est in Ecclesiis Macedoniae, quod in multa probatione pressurae abundat gaudium ipsorum.
PL 17, 307C(第1・2節)「兄弟たちよ、我々は、マケドニアの諸教会に与えられた神の恩寵を、汝らに知らせる。苦難という多くの試練のなかで、彼らの喜びが溢れていることを」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.2
Quoniam Macedones devoto animo perceperunt verbum fidei, idcirco eis gratiam datam a Deo dicit; ut in tribulatione Pauli et Silae, quam supra (Cap. 7, vers. 5) memoravi, scandalum non paterentur: sed in exsultatione mentis acciperent confidentes de spe promissa, ut probatos se horum passionibus demonstrarent.
PL 17, 307Cマケドニアの人々は献身の心で信仰の言葉を受け入れたので、そのゆえに、神から恩寵が彼らに与えられたと彼は言う。パウロとシラスの苦難――これは先に述べた(第7章第5節)――のなかでつまずくことなく、むしろ精神の歓喜のうちに、約束された望みを確信して受け止め、この二人の苦しみの中で自分たちが試されて確かな者であることを示すためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.3
Et quod profunda paupertas illorum abundavit in divitiis simplicitatis eorum. Votum eorum praedicat, quia cum tenui essent substantia facultatum, animus ipsorum dives inventus est in ministerio sanctorum; pura enim conscientia operati sunt, non ut hominibus, sed ut Deo placerent.
PL 17, 307D「そして、彼らの深い貧しさが、彼らの純真さの富へとあふれた」。彼は彼らの願いを宣べている。資力としての財産は乏しかったのに、彼らの心は聖なる者たちへの奉仕において富んでいると認められたからである。彼らは清い良心で行ったのであり、人々に気に入られるためではなく、神に喜ばれるためであった。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.4
(Vers. 3.) Quia testimonio illis sum, quod pro viribus, et supra vires voluntarii fuerunt. Quantum dignum fuit, et Deo placitum, qui vires illorum scivit, in facultatibus dederant, ad ministerium.
PL 17, 307D(第3節)「私は彼らについて証しする。彼らは力に応じて、また力を超えて、自発的であった」。神にふさわしく、神に喜ばれる分を――神は彼らの力を知っていた――彼らは資力のなかから奉仕のために与えていた。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.5
Et quia ex toto corde Deo se dederant, amplius volebant offerre, quam eorum vires admittebant.
PL 17, 307Dそして、全心をもって神に自らを献げていたので、彼らの力が許す以上のものを献げようとしたのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.6
(Vers. 4.) Cum multis precibus orantes suscipi in gratiam et communionem ministerii, quod fit in sanctos.
PL 17, 308A(第4節)「多くの願いをもって、聖なる者たちになされる奉仕の好意の業〔gratia。この章では献金の業をこう呼ぶ。神の恩寵と同じ語〕と交わりに受け入れられるよう祈りつつ」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.7
Tam simpliciter et devoto animo obtulisse illos ministerium, quod ultra vires eorum erat, praedicat; ut cum lacrymis deprecantes offerrent, ut vel sic cogerent accipi a se, quod accipiendum non videbatur: quia plus erat, quam poterat eorum substantia; ne forte eis postea egestas boni operis poenitentiam suaderet.
PL 17, 308A彼は、彼らが自分たちの力を超える奉仕を、これほど純真に、献身の心で献げたと宣べている。涙ながらに懇願して献げ、せめてそうして、受け取るべきでないと見えたもの――彼らの財産で可能な以上だったからである――を、自分たちから受け取らせようとしたのである。後になって貧窮が、彼らに善い業を悔いるよう仕向けることのないようにである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.8
Sed quia tales se ostenderunt, ut puro animo jam praesentia postponentes, futuris se promissionibus confidentia fidei confirmarent, accipi ab eis visum est; ne boni cordis gratia fructum mitteret.
PL 17, 308Aしかし彼らは、清い心で、すでに現在のものを後回しにして、信仰の確信によって将来の約束に身を固める者であることを示したので、彼らから受け取ることがよいと見えた。善い心の好意が実りを失う〔底本は mitteret。amitteret と読む〕ことのないようにである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.9
(Vers. 5.) Et non ut speravimus; quin immo semetipsos primum dederunt Deo, deinde nobis per voluntatem Dei. Idcirco, inquit, ab his accipi debuit; quia prius emendantes errores pristinos et vitae vitia ac morum, ultra quam sperabatur, Deo se devoverunt.
PL 17, 308A(第5節)「また、我々が望んだとおりではなく、いやむしろ、彼らはまず自分自身を神に与え、ついで神の意志によって我々に与えた」。彼は、だから彼らから受け取るべきであったと言う。彼らはまず以前の誤りと、生活や習俗の悪徳を正して、望まれていた以上に神に身を献げたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.10
Visum est enim simpliciter illos hoc agere, ut nec timeret, cui offerebatur, accipere; quia non utique hoc animo offerebant, ut redimentes praepositos suos, vitia eorum paterentur, nec arguerent; quia munera excaecant oculos, et vim auctoritatis inclinant.
PL 17, 308B実に、彼らがこれを純真に行っていると見えたので、献げられた側も、受け取ることを恐れなかった。彼らは、指導者たちを買収してその悪徳を黙認し、咎めないようにという心で献げたのでは決してなかったからである。贈り物は目をくらまし、権威の力を曲げるものである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.11
Dantes ergo se Deo, dum emendant vitia: deinde fratribus, dum offerunt sumptus; contristari debuerunt, qui ante prope quam inciperent, perfecti esse voluerunt.
PL 17, 308Bこうして彼らは、悪徳を正すことによって神に、費用を献げることによって兄弟たちに、自らを与えている。始める前からほとんど、完成した者でありたいと望んだ者たちは、悲しむべきであった〔この文の主語と前後のつながりは定かでない。刷られたとおりに訳した〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.12
Horum igitur exemplo invitat Corinthios, ut ea quae coeperant, hac exhortatione aucti, mente sedula consummarent.
PL 17, 308Bこうして彼は、彼らの例によってコリントの人々を促している。すでに始めたことを、この勧めに力づけられて、熱心な精神で完成させるようにである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.13
(Vers. 6.) Ita ut rogaremus Titum, quod quemadmodum coepit, ita consumet in vos etiam gratiam istam.
PL 17, 308B(第6節)「それで我々は、テトスに願った。彼が始めたように、汝らのもとでもこの好意の業を成し遂げるようにと」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.14
Quoniam Titi affectum sciebat sincerum circa istos, nec non hos obedientes ei; idcirco per ipsum etiam ad hoc opus exhortari illos facilius posse significat; ut quomodo in caeteris rebus exhortationis suae habuit fructum in eis, haberet etiam in hac gratia; ut ad ministerium sanctorum promptos eos faceret: ut quia jam vitia emendabant, hujus largitatis fructum haberent. Qui enim ad hoc dant, ne arguantur, nullum fructum hujus rei habebunt.
PL 17, 308C彼は、テトスの愛情が彼らに対して真実であり、彼らもまた彼に従順であると知っていたので、テトスを通してこの業にも彼らをより容易に促すことができると示している。ほかのことで彼の勧めが彼らのうちに実を結んだように、この好意の業にも実を結ぶためであり、聖なる者たちへの奉仕に彼らを積極的にさせるためである。すでに悪徳を正しているのだから、この気前よさの実りも得るようにである。実に、咎められないためにこのために与える者たちは、この件の実りを何も得ないであろう。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.15
(Vers. 7.) Vos autem quemadmodum in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, et insuper illa quae ex nobis et vobis est, charitate, facite ut in hac quoque gratia abundetis magis.
PL 17, 308C(第7節)「汝らは、あらゆることにおいて、信仰と言葉と知識とあらゆる心配りにおいて、さらに我々と汝らから出るあの愛において、豊かであるように、この好意の業においてもますます豊かになるようにせよ」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.16
Exhortatur illos, ut glorietur de his apud caeteras Ecclesias. Haec est enim probatio emendationis eorum, si prompti sint ad ministerium sanctorum.
PL 17, 308D彼は、ほかの諸教会のもとで彼らのことを誇れるよう、彼らを励ましている。聖なる者たちへの奉仕に彼らが積極的であれば、それが彼らの改善の証しだからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.17
(Vers. 8.) Non secundum imperium dico, sed propter aliorum sollicitudinem, et vestrae charitatis bonum animum comprobans.
PL 17, 308D(第8節)「私は命令として言うのではなく、他の人々の心配りのゆえに、また汝らの愛の善い心を確かめるために言う」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.18
Manifestum est quia non imperat, sed exhortatur; ut penuriam patientibus mittant sumptus, et relevent sollicitudinem illorum, bonum animum suum Deo et hominibus ostendentes, pro qua re sine dubio mercedem accipient.
PL 17, 308D彼が命令せず勧めていることは明らかである。窮乏に苦しむ者たちに費用を送り、その心配を軽くするためであり、神と人々に自分たちの善い心を示すためであって、このことについて彼らは疑いなく報いを受ける。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.19
(Vers. 9.) Nostis enim gratiam Domini nostri Jesu-Christi; quia propter vos pauper factus est, cum dives esset ut illius inopia vos divites essetis.
PL 17, 308D(第9節)「実に、汝らは我々の主イエス・キリストの恩寵を知っている。汝らのために、富んでいたのに貧しくなったことを。その貧しさによって汝らが富む者となるためである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.20
Pauperem Christum dicit factum; quia Deus nasci dignatus est homo, virtutem potestatis suae humilians, ut hominibus divinitatis divitias acquireret; ut sicut dicit Petrus apostolus (II Petr. I, 4) divinae essent consortes naturae.
PL 17, 309A彼は、キリストが貧しくなったと言う。神が人として生まれることをよしとし、自らの権能の力をへりくだらせて、人々のために神性の富を獲得したからである。使徒ペトロが言うように、〔人々が〕神の本性にあずかる者となるためである(二ペトロ1:4)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.21
Homo ergo factus est, ut hominem in Deum assumeret, sicut scriptum est: Ego dixi: dii estis (Psal. LXXXI, 6) .
PL 17, 309Aこうして彼は人となった。人を神のうちへ迎え入れるためである。書かれているとおりである。「私は言った、汝らは神々である」(詩篇81:6)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.22
Hoc modo exhortatur, ut largiendo quasi pauperes fiant; prosit paupertas eorum, sicut Christi paupertas profuit nobis: et Christus quidem nostri, non sui causa pauper factus est, nos autem, ut nobis proficiat.
PL 17, 309Aこのようにして彼は、与えることによって彼らがいわば貧しくなるよう勧めている。キリストの貧しさが我々に益したように、彼らの貧しさも益となるようにである。もっともキリストは、自分のためではなく我々のために貧しくなったのであり、我々は自分たちに益となるようにそうするのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.23
(Vers. 10, 11.) Et consilium in hoc do; hoc enim vobis utile est, qui non tantum facere, sed et velle coepistis ab anno priore: nunc ergo etiam facere consummate; ut quemadmodum prompta est voluntas in vobis velle, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis.
PL 17, 309A(第10・11節)「この件について私は意見を述べる。これは汝らに益があるからである。汝らは昨年から、行うことだけでなく、望むことも始めた。それゆえ今、行うことも成し遂げよ。汝らのうちに望む意志が整っているように、持っているものから成し遂げることもあるようにせよ」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.24
Hoc dicit, ut voluntas illorum in opere appareat, si vera est, secundum vires; ut tantum det, quantum potest et vult animus, ut munda fiat conscientia: non in simulatione, ut hominibus placeat, et mercedem apud Deum non habeat.
PL 17, 309B彼が言うのは、彼らの意志がもし真実なら、力に応じて行いに現れるようにということである。心が可能で望むだけを与えて、良心が清くなるようにである。見せかけによって人々に気に入られ、神のもとでは報いを持たないようなことのないようにである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.25
(Vers. 12.) Si enim voluntas prompta est, secundum facultatem acceptabilis est, non secundum quod non habet.
PL 17, 309B(第12節)「意志が整っているなら、持っている資力に応じて受け入れられるのであって、持っていないものに応じてではない」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.26
Quoniam Corinthii ad hoc opus ministerii provocantur, hoc eis indicitur, ut non plus tribuant, quam possunt; ne plus forte offerentes coacti, non volontarii, gravati viderentur sine mercede futuri; quia qui coactus aliquid facit, mercedem non habet.
PL 17, 309Bコリントの人々はこの奉仕の業へと促されているが、それについて課されるのは、可能な以上を与えないことである。可能な以上を献げると、強いられて、自発的でなく〔底本は volontarii。voluntarii と読む〕、重荷を負わされたと見え、報いを受けない者となりかねないからである。強いられて何かを行う者は、報いを持たない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.27
Ecclesiae enim Macedoniae ultro obtulerunt cum precibus, ut probarent tota se voluntate hoc facere, ut plus offerrent, quam poterant; ideoque acceptabile fuit. Quanto enim amplius obtulerunt, tanto plus accepturi sunt.
PL 17, 309B実に、マケドニアの諸教会は、願いをこめて自ら進んで献げた。全き意志をもってこれを行っていることを、可能な以上を献げることで証明するためである。それゆえ受け入れられるものであった。多く献げた分だけ、多く受けることになるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.28
Nam si tantum quis det, quantum vult, aut potest, acceptum est; judicio enim videtur hoc facere: ac per hoc tantum det, quantum potest et vult animus; ut rei hujus possit habere mercedem.
PL 17, 309C実に、人が望むだけ、あるいはできるだけを与えるなら、それは受け入れられる。判断をもってこれを行うと見えるからである。したがって、心が可能で望むだけを与えるべきである。この件の報いを得られるようにである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.29
(Vers. 13, 14.) Non enim ut aliis refrigerium sit, vobis autem angustia. Verum est, quia sic dandum est, ut non egestatem praestet dantibus. Sed ex aequalitate in hoc tempore.
PL 17, 309C(第13・14節)「他の人々には安らぎとなり、汝らには窮屈となるのではないからである」。それは真実である。与えるなら、与える者たちに窮乏をもたらさないように与えなければならない。「むしろ、この時にあっては均等によって」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.30
Dicit hoc, ut quantum habet, ad tempus dividat cum sanctis; non enim plus exigitur, quam sibi debet retinere. Quia, Diliges, inquit, proximum tuum sicut te ipsum (Levit. XIX, 18) . Unde Zacchaeus: Ecce dimidium, inquit, bonorum meorum do pauperibus (Luc. XIX, 8) .
PL 17, 309C彼が言うのは、持っているだけを、しばらくのあいだ聖なる者たちと分かち合うことである。自分が保つべき分を超えて求められているのではないからである。「汝の隣人を汝自身のように愛せよ」と書かれている(レビ記19:18)。ゆえにザアカイは言う。「見よ、私の財産の半分を貧しい者たちに与える」(ルカ19:8)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.31
Ut vestra abundantia ad illorum inopiam, et illorum abundantia fiat ad vestram inopiam. Hoc est quod dicit, ut quia juxta tempus sancti inopiam patiuntur, deserentes omnia mundi, et se in divinis solis operibus constituentes, ut doctrinae atque orationi insisterent ad profectum multorum; ii qui crediderint, quique artibus aut negotiis insistunt, aut certe facultates paternas habent, ministrent sanctorum inopiis: et iterum sancti illic ubi divites sunt, et isti inopes, communicent eis, quasi vicem rependentes ministerio illorum, sicut dicit Dominus: Quandiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40.) .
PL 17, 309D「汝らの豊かさが彼らの乏しさのためになり、彼らの豊かさが汝らの乏しさのためになるように」。これは次のことを言っている。聖なる者たちは、この時には乏しさを耐えている。世のすべてを捨て、ただ神の業にのみ身を置いて、多くの人々の進歩のために教えと祈りに専念しているからである。そこで、信じた者たち、すなわち技術や商いに励む者、あるいは親譲りの資産を持つ者は、聖なる者たちの乏しさに仕えなければならない。そして逆に、かの世で聖なる者たちが豊かであり、この者たちが乏しいときには、聖なる者たちが彼らに分け与える。彼らの奉仕に返礼するようにである。主が言うとおりである。「汝らがこれらの最も小さい者の一人にしたとき、それは私にしたのである」(マタイ25:40)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.32
Ut fiat aequalitas, sicut scriptum est. Haec est aequalitas, ut quia isti in hoc tempore ministrant sanctis, reddantur illis vices in futuro; debitores enim sibi faciunt sanctos.
PL 17, 310A「均等になるように、書かれているとおりに」。この均等とは、こうである。この者たちがこの時に聖なる者たちに仕える以上、将来には彼らに返礼がなされる。実に、彼らは聖なる者たちを自分たちへの負債者としているのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.33
(Vers. 15.) Qui multum habuit non abundavit: et qui modicum, non minoravit. Hoc in Exodo legitur (Exod. XVI, 18) .
PL 17, 310A(第15節)「多く持った者は余らず、わずかしか持たなかった者は不足しなかった」。これは出エジプト記に読まれる(出エジプト記16:18)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.34
Plus enim sancti habent in spe futuri saeculi, et magis quam ii, qui in hoc tempore videntur divites; et tamen aequabuntur illic utrique; ut sicut beneficio horum sanctorum inopia sustentatur, ita et beneficio sanctorum divites fiant hi in futuro saeculo, in quo videntur pauperes.
PL 17, 310A実に、聖なる者たちは、来るべき世への望みにおいて、この時に豊かと見える者たちよりも多くを持っている。それでもかしこでは、双方が均される。この者たちの恩恵によって聖なる者たちの乏しさが支えられるように〔beneficio horum sanctorum inopia は「この者たちの恩恵によって、聖なる者たちの乏しさが」と区切って読んだ〕、聖なる者たちの恩恵によって、この者たちも、自分たちが貧しいと見える来るべき世において豊かになるためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.35
Non enim totos se dederunt Deo, ut hic pauperes, illic essent divites; sed ex hac parte quia hic divites sunt, illic pauperes, sanctorum suffragio, qui hic positi, jam illic mente sunt, ditabuntur. Non enim qualecumque meritum est de justis laboribus ministrare sanctis.
PL 17, 310B実に、彼らは、ここで貧しく、かしこで豊かになるために自らをすっかり神に献げたのではない。むしろこの点では、ここで豊かな者はかしこで貧しいので、ここに置かれながらすでに心はかしこにある聖なる者たちの助けによって、豊かにされるのである。実に、正しい労苦から聖なる者たちに仕えることは、並大抵の功績ではない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.36
(Vers. 16, 17.) Gratias autem Deo, qui dedit hanc ipsam sollicitudinem pro vobis in corde Titi, quoniam consolationem quidem accepit.
PL 17, 310B(第16・17節)「汝らのために、まさにこの心配りをテトスの心に与えた神に感謝する。彼は確かに慰めを受け入れたのである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.37
Deus qui justus est, sciens Corinthios velle proficere, Titi affectum incendit circa eos; ut adimpleret exhortatione sua voluntatem illorum in opere bono: qui videns profectum illorum consolatus est, laetatusque in eis.
PL 17, 310B正しい神は、コリントの人々が進歩を望んでいることを知り、テトスの愛情を彼らに向けて燃え立たせた。彼の勧めによって、彼らの善い業への意志を満たすためである。彼は彼らの進歩を見て慰められ、彼らのことを喜んだ。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.38
Cum sit autem sollicitior, voluntarius profectus est ad vos. Hoc est, videns proficere illos circa bonos actus, sollicitior factus est circa affectum illorum; ita ut voluntarius proficisceretur ad eos, qui prius etiam rogatus se excusarat ab eis propter vitia illorum.
PL 17, 310B「彼はいっそう心を配る者であるので、自発的に汝らのもとへ出かけた」。すなわち、彼らが善い行いにおいて進歩するのを見て、彼らへの愛情にいっそう心を配るようになり、以前は頼まれても彼らの悪徳のゆえに彼らのもとへ行くのを辞退していたのに、自発的に出かけたほどである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.39
(Vers. 18, 19.) Misimus autem cum illo fratrem nostrum, cujus laus est in Evangelio per omnes Ecclesias: non solum autem, sed etiam ordinatus est ab Ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hanc gratiam, quae ministratur a nobis per Domini gloriam, et sollicitudinem nostram.
PL 17, 310C(第18・19節)「我々は彼とともに、その称賛が福音においてすべての教会に及んでいる我々の兄弟を遣わした。それだけでなく、主の栄光と我々の心配りのために、我々が仕えているこの好意の業〔gratia〕に向けて、我々の旅の同伴者として諸教会から任命された」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.40
Istum commendant, quia ignorabatur ab his; ut scirent in quanta jam essent boni opinione, ad quos tales viri mittebantur; ut congauderent cum eis, augentes eos in fide operationis Dei, ad cujus gloriam sollicite hoc agebant vicarii Christi, ut conditor Deus coeli et terrae agnosceretur in his.
PL 17, 310C彼らはこの人を推薦する。彼らには知られていなかったからである。こうした人々が遣わされる相手の彼らが、すでにどれほど善い評判のうちにいるかを知り、彼らとともに喜ぶためである。また、神の働きへの信仰において彼らを増し加えるためである。神の栄光のために、キリストの代理者たちは心を尽くしてこれを行っていた。天と地の造り主である神が、彼らのうちに認められるようにである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.41
(Vers. 20.) Devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis. Quoniam de ministerio agebatur, ideo hoc subjecit; ne negligens circa curam pauperum vel sanctorum judicaretur, si hoc segnius ageret.
PL 17, 310D(第20節)「我々が仕えているこの豊かさについて、誰も我々を非難することのないよう、これを避けつつ」。務めについて論じていたので、それゆえこれを付け加えた。貧しい者たちや聖なる者たちへの配慮において、これをもっと緩慢に行うなら、怠慢だと判断されかねないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.42
De hac enim re constituerant inter se apostoli, ut memores essent pauperum, quod ad Galatas significat.
PL 17, 310D実に、この件については、使徒たちが互いに、貧しい者たちを心に留めることを取り決めていた。彼はガラテヤの人々への手紙でそれを示している。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.43
Cum ergo invituperabilis esset in omnibus Apostolus (Galat. II, 10) ; ne in hac causa indiligens judicaretur; idcirco hoc se praemonere significat, ut hoc opere impleto, in omnibus sollicitudo ejus et providentia appareret.
PL 17, 310Dこうして使徒は、あらゆる点で非難されるところがなかったのだが(ガラテヤ2:10)、この件で勤勉でないと判断されないよう、あらかじめ警告していると示している。この業が果たされたときに、あらゆる点で彼の心配りと配慮が現れるようにである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.44
(Vers. 21.) Providemus enim bona non solum coram Deo, verum etiam coram hominibus. Providet bona coram Deo, dum quod jubet Deus circa ministerium sanctorum vel pauperum, fieri docet: coram hominibus vero providet bona; quia tales mittit ad hoc opus exhortandum, qui probitate sua non faciant eis scandalum: sed provocent eos, ne bona doctrina Apostoli per improvidos ministros ejus in vituperationem caderet.
PL 17, 311A(第21節)「我々は、神の前だけでなく、人々の前でも善いことを配慮している」。彼が神の前で善いことを配慮するのは、聖なる者たちや貧しい者たちへの務めについて神が命じることが行われるよう教えているときである。人々の前で善いことを配慮するのは、この業を勧めるためにそのような人々を遣わすからである。彼らはその誠実さによってつまずきを与えず、かえって彼らを促す。それは、使徒の善い教えが、その思慮のない奉仕者たちのゆえに非難に陥らないためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.45
(Vers. 22, 23.) Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse, nunc vero multo sollicitiorem, multa fiducia vestri, sive per Titum qui est socius meus, et adjutor in vobis, sive per fratres nostros apostolos Ecclesiarum gloriae Christi.
PL 17, 311A(第22・23節)「我々はまた、彼らとともに、多くのことでたびたび心を配る者であると確かめた我々の兄弟を遣わした。今は、汝らへの大きな確信のゆえに、はるかに心を配る者である。テトスを通してであれ――彼は私の仲間であり、汝らのうちでの協力者である――、あるいは諸教会の使徒、キリストの栄光である我々の兄弟たちを通してであれ〔apostolos Ecclesiarum gloriae Christi の係りは定かでない。「諸教会の使徒たち、キリストの栄光たる者たち」と取った〕」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.46
Titum ideo socium suum vocat, quia et ipse episcopus erat, cui ministrum dedit notum in omnibus Ecclesiis ipsius provinciae: quibus addit et Tertium fratrem, probatum in multis operibus bonis atque sollicitum.
PL 17, 311Bテトスを「私の仲間」と呼ぶのは、彼もまた司教であったからである。パウロは彼に、その属州のすべての教会に知られた奉仕者を付けた。さらに彼らに、多くの善い業で確かめられ、心を配る三人目の兄弟を加える〔底本は Tertium と大文字で刷り、人名テルティオとも読める。第22節の兄弟(「多くのことでたびたび心を配る者であると確かめた」)を指すので「三人目の」と取った〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.47
Per Titi autem relationem referentis bonam voluntatem Corinthiorum et caeterorum missorum, quos apostolos Ecclesiarum gloriae Christi appellat, sollicitiorem se factum ostendit videndi illos, et exhortandi ad ministerium sanctorum.
PL 17, 311Bテトスの報告、すなわち、コリントの人々の善い意志と、彼が「諸教会の使徒、キリストの栄光」と呼ぶ、遣わされたほかの者たちの善い意志を伝える報告によって〔caeterorum missorum の係りは定かでない。Corinthiorum と並べて取った。Titi と並べて「テトスとほかの遣わされた者たちの報告」とも読める〕、彼は、彼らに会い、聖なる者たちへの奉仕へと促すことにいっそう心を配るようになったと示している。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.48
Fiduciam enim accepit, audiens meliores esse factos Corinthios. Unde satagebat ad eos, certus quia obaudirent bona opera facere.
PL 17, 311B実に、コリントの人々がより善い者となったと聞いて、確信を得たからである。それゆえ彼は、彼らが善い業を行うことに従うと確信し、彼らのもとへ熱心に急いでいた。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.49
(Vers. 24.) Ostentationem ergo charitatis vestrae, et nostrae pro vobis exsultationis demonstrate in ipsis in facie Ecclesiarum. Commonet eos, ut in his quos mittit, dilectionem suam ostendant; ut bona quae de ipsis audierant, vera probarent.
PL 17, 311B(第24節)「それゆえ、汝らの愛と、汝らのための我々の歓喜との証しを、この人々において、諸教会の面前で示せ」。彼は、自分が遣わす者たちにおいて彼ら自身の愛を示すよう、彼らに促している。彼らについて聞かれていた善いことが、真実であると証明するためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 8.50
Sic enim ostendebant profecisse se monitis Apostoli, si missos ab eo cum honore exciperent; ut caeterae Ecclesiae agnoscerent vera esse bona, quae de eis dici coeperant. Provocat ergo animos eorum, quia de quo bene sentitur, solet se meliorem praebere.
PL 17, 311C実に、彼らが使徒の戒めによって進歩したことを示すのは、彼に遣わされた者たちを敬意をもって迎えるときである。そうすれば、ほかの諸教会は、彼らについて語られ始めた善いことが真実だと知る。こうして彼は彼らの心を促している。善く思われている者は、いっそう善い者になろうとするのが常だからである。