Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.1
(Vers. 1.) Utinam sustineretis pusillum imprudentiam meam! sed et patimini me. Incipiens vera de se ipso narrare, insipientem se dicit; quia ad laudem ejus videtur pertinere. Propter quod dictum est: Non te laudent labia tua, sed proximi tui (Prov. XXVII, 2) .
PL 17, 319C(第1節)「私の無分別を、汝らが少しでも耐えてくれればよいのに。いや、私を忍んでくれ」。彼は自分について真実を語り始めるにあたり、自分を愚かだと言う。それが自分の称賛に当たると見えるからである。そのゆえに言われている。「汝の唇が汝を称えることのないように。汝の隣人が〔称えるように〕」(箴言27:2)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.2
Sed hic dolore compellitur propter hos, qui cum de eo bene prae caeteris sentire deberent, indigne sentiebant.
PL 17, 319Cしかしここで彼は、あの者たちのゆえに痛みに駆られている。彼らは、彼についてほかの誰よりも良く考えるべきなのに、ふさわしくなく考えていたのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.3
(Vers. 2.) Zelans enim vos Dei zelo; paravi enim vos uni viro virginem castam assignare Christo.
PL 17, 319C(第2節)「私は神の熱心をもって、汝らのために熱心を燃やしている。私は汝らを、ただ一人の夫であるキリストに、貞潔なおとめとして引き渡そうと整えたからである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.4
Quae locuturus est, amore eorum dicturum se ostendit; ut non magis ad laudem ejus proficiat, sed ad profectum horum: ut discant quemadmodum parenti suo in Evangelio faveant; quia vituperatio patris detractio filiorum est, et laus filiorum gloria patris est (Eccl. III, 13) .
PL 17, 319D彼は、これから語ることを彼らへの愛から語るのだと示す。それは自分の称賛よりもむしろ彼らの進歩に役立つためであり、福音における自分の親をどう支持すべきかを学ばせるためである。父をそしることは子らをおとしめることであり、子らの称賛は父の栄光だからである(集会の書3:13)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.5
Virgines ergo vult eos esse in fide; unde et corruptores fidei zelatur ab his, ut in die judicii incontaminatos eos assignet judici Christo.
PL 17, 319Dだから彼は、彼らが信仰においておとめであることを望む。それゆえ、信仰を損なう者たちに対して熱心になり、裁きの日に、汚されていない彼らを裁き主キリストに引き渡そうとするのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.6
Hinc est, unde et in Apocalypsi Joannis legitur: Hi sunt, inquit, qui cum mulieribus non sunt coinquinati; virgines enim permanserunt. Hi sequuntur Agnum, quocumque vadit (Apoc. XV, 4) .
PL 17, 320Aここから、ヨハネの黙示録にも読まれる。「この者たちは、女たちによって汚されなかった者である。おとめのままでいたからである。この者たちは、子羊が行くところどこへでもついて行く」と彼は言う(黙示録15:4)〔刷りのまま。引かれた句は黙示録14:4〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.7
In mulieribus errorem significavit; quia error per mulierem coepit, sicut et Jezabel mulierem dicit propter uxorem Achab, quae zelo Baal Dei prophetas occidit (III Reg. XVIII, 40) ; cum intelligatur idololatria, qua corrumpuntur mores, et fidei veritas.
PL 17, 320A「女たち」で彼は誤りを意味した。誤りは女によって始まったからであり、アハブの妻のゆえにイゼベルを「女」と呼ぶのも同じである。彼女はバアルへの熱心から神の預言者たちを殺した(列王記三18:40)〔刷りのまま。列王記三18:40 はエリヤがバアルの預言者たちを殺す記事である。イゼベルが神の預言者たちを殺したことは列王記三18:4・13 に出る〕。ここで意味されているのは偶像崇拝であり、それによって習俗と信仰の真理が損なわれる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.8
Nam si mulieres intelligas, ut ideo putes virgines dictas, quia corpora sua incontaminata servaverunt, excludis ab hac gloria sanctos; quia omnes apostoli, exceptis Joanne et Paulo, uxores habuerunt.
PL 17, 320Aもし「女たち」を〔文字どおり〕理解して、自分の体を汚さずに保ったから「おとめ」と呼ばれたのだと考えるなら、あなたはこの栄光から聖なる者たちを排除することになる。ヨハネとパウロを除く使徒たちは皆、妻を持っていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.9
Et vide an conveniat accusare Petrum apostolum, qui primus inter apostolos est, quanto magis inter caeteros?
PL 17, 320Aそして見よ、使徒たちのうちで第一のペトロを非難することが相応しいかどうかを。ほかの使徒たちのうちにあってはなおさらではないか。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.10
(Vers. 3.) Timeo autem, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic sensus vestri corrumpantur a castitate, quae est in Christo Jesu.
PL 17, 320B(第3節)「蛇がその狡猾さでエバを惑わしたように、汝らの思いがキリスト・イエスにある貞潔から損なわれることを、私は恐れる」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.11
Ostendit qua causa cogitur vera de se protestari; ad hoc enim gloriam sibi datam profitetur, non ut se laudet: sed ut illos deformet, qui sub nomine Christi contra Christum praedicabant, a quibus Corinthii seducebantur; et veritas haec his magis, quam ei proficeret.
PL 17, 320B彼は、どのような理由で自分について真実を述べざるをえないのかを示す。栄光が自分に与えられていると表明するのは、自分を称えるためではなく、キリストの名のもとにキリストに逆らって宣べ伝え、コリントの人々を惑わしていた者たちを貶めるためである。この真実は、彼自身よりもむしろ、〔コリントの人々の〕益となるはずだからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.12
Hoc enim egit, ne audiantur seductores, quos diabolo comparavit propter astutiam malitiae eorum; quia corrumpere fidelium corda a veritate Christi conantur. Hoc ergo timens, semper sollicitus de eis est, ne violentur.
PL 17, 320B彼がこれを行ったのは、惑わす者たちの言うことが聞かれないためである。彼らを、悪意の狡猾さのゆえに悪魔になぞらえた。信じる者たちの心をキリストの真理から損なおうと試みるからである。これを恐れて、彼はいつも彼らのことを気にかけ、彼らが傷つけられないようにしている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.13
(Vers. 4.) Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus: aut alium Spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis; recte pateremini.
PL 17, 320B(第4節)「もし来る者が、我々が宣べ伝えなかった別のキリストを宣べ伝えるか、汝らが受けなかった別の霊を汝らが受けるか、汝らが受け入れなかった別の福音を〔汝らが受けるかするなら〕、汝らが耐え忍ぶのは当然であろう」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.14
Quare ait: Recte pateremini, si alius vobis Christus praedicatus fuisset, aut si alius Spiritus vel aliud Evangelium traditum vobis fuisset cum dicat Galatis: Si quis vobis annuntiaverit, praeterquam quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 9) ?
PL 17, 320Cでは、なぜ彼は言うのか。「別のキリストが汝らに宣べ伝えられた、あるいは別の霊や別の福音が汝らに伝えられたのなら、汝らが耐え忍ぶのは当然であろう」と。彼はガラテヤの人々には言っているのに。「誰かが、汝らが受けたもの以外のことを汝らに告げるなら、呪われよ」(ガラテヤ1:9)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.15
Si Galatis perversum erat aliud accipere, quam ab apostolis fuerat traditum; quomodo Corinthiis rectum erat, si alius Christus praedicatus illis fuisset?
PL 17, 320Cガラテヤの人々にとって、使徒たちから伝えられたもの以外のものを受けることが背くことだったのなら、コリントの人々にとって、別のキリストが宣べ伝えられたならそれが正しかったというのは、どういうことか。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.16
Sed sciens Apostolus numquam alium Christum quam hunc, qui crucifixus est, praedicari; idcirco ait: Recte pateremini, si vobis alius potior Christus ab iis, qui veniunt, praedicatus fuisset.
PL 17, 320Cだが使徒は、十字架につけられたこのキリスト以外の別のキリストが宣べ伝えられることは決してないと知っていた。それゆえ言う。「来る者たちによって、より優れた別のキリストが汝らに宣べ伝えられたのなら、汝らが耐え忍ぶのは当然であろう」と。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.17
Galatis autem anathema dixit, si aliud audirent, quod non utique majus esset, sed contrarium.
PL 17, 320C一方ガラテヤの人々には、別のことを聞くなら呪われよと言った。それは決してより大きなものではなく、反対のものだったからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.18
Porro autem, inquit, si ipse Christus praedicatur ab iis, qui a nobis annuntiatur, et hoc Evangelium; qui causae est, ut nos inferiores habeamur, cum nihil amplius ab illis addiscatur?
PL 17, 320Dさらに、と彼は言う。もし、我々によって告げられたキリスト自身とこの福音が、あの者たちによっても宣べ伝えられているのなら、彼らから何も新たに学ばれないのに、我々が劣った者と見なされる理由は何か〔本文が崩れているらしく、「我々が告げたのと同じキリストと福音が彼らによっても宣べ伝えられている」と解した。qui causae est は quid causae est と読む〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.19
Superius de pseudoapostolis loquitur fidei corruptoribus, hoc loco autem de veris praedicatoribus; quia plebs Corinthiorum variis erroribus fluctuabat, ut aliqui faverent pseudoapostolis, quidam eis a quibus compositis verbis eadem audiebant, quae ab Apostolo audierant: alii autem apostolis favebant, quia cum Domino fuerant, apostolum suum Paulum deformantes, quia in carne non viderit Dominum.
PL 17, 320D先には、偽使徒たち、信仰を損なう者たちについて語っていたが、この箇所では真の宣教者たちについて語っている。コリントの民は種々の誤りに揺れ動いていたからである。ある者は偽使徒たちを支持し、ある者は、飾った言葉で、使徒から聞いたのと同じことを聞かせる者たちを支持した。他の者たちは、主とともにいたがゆえに使徒たちを支持し、自分たちの使徒パウロを、肉において主を見なかったという理由で貶めていた。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.20
(Vers. 5.) Existimo enim me in nullo inferiorem fuisse iis, qui valde sunt apostoli. Non vult gratiam Dei inferiorem in se videri; quia similiter docuit, et eadem fecit, quae faciebant apostoli, qui propensiores videbantur; quia priores coeperant docere, et fuerant cum Domino: unde majoris auctoritatis esse putabantur; cum hujus apostoli electio insigni probata fuerit testimonio, et ipse amplius caeteris laboraverit, et Dominum in templo orans viderit, et locutus sit ei.
PL 17, 321A(第5節)「私は、並はずれた使徒たちに比べて、どの点でも劣っていなかったと考える」。彼は、自分の中の神の恩寵が劣って見えることを望まない。使徒たちと同じように教え、同じことを行ったからである。彼らのほうが優位に見えたのは、先に教え始め、主とともにいたからで、そのため、より大きな権威があると思われていたのである。しかしこの使徒の選びは際立った証しによって確かめられており、彼は他の者たちより多く働き、神殿で祈るときに主を見、主は彼に語ったのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.21
(Vers. 6.) Sed et si imperitus sermone sum, non tamen scientia. Hoc non ad apostolos pertinet; quia non erant eloquentes, ut pote sine litteris, pleni tamen Spiritu sancto: sed hos tangit, quos praeferebant Corinthii, causa accurati sermonis; cum in religione vis sermonis necessaria sit, non sonus dulcis.
PL 17, 321B(第6節)「私は言葉において未熟であっても、知識においてはそうではない」。これは使徒たち〔十二人〕に当てはまらない。彼らは学問のない者として弁が立たなかったが、聖なる霊に満ちていた。むしろ、コリントの人々が精緻な話しぶりのゆえに重んじていた者たちを突いているのである。宗教においては言葉の力が必要なのであって、甘い響きではないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.22
Quomodo tamen se humiliat, ut imperitum se esse dicat in sermone? Et ubi est illud, quod Festus ait: Paule, inquit, Paule, multae litterae te faciunt excordem (Act. XXVI, 24) ?
PL 17, 321Bそれにしても、言葉に未熟だと言うほどに、なぜ彼は自らへりくだるのか。フェストゥスが言った言葉は、どこにあるのか。「パウロよ、パウロよ、多くの学識が汝を狂わせている」(使徒言行録26:24)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.23
Hoc ergo dicens, non se loqui nescire voluit intelligi: sed propter eos qui non per fidem, sed per eloquentiam commendari volebant.
PL 17, 321Bだからこう言って、彼は自分が語れないと思われることを望んだのではなく、信仰によってではなく雄弁によって推薦されようとした者たちのために言ったのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.24
Et in eo tamen se dixit imperitum, quod non habet crimen: in eo autem quod acquirit salutem, et cujus ignorantia non caret crimine, non se imperitum pronuntiavit; quia qui imperitus est in sermone, reus non est apud Deum: qui autem scientiam Dei non habet, reus est ignorantiae; quia non licet ignorare, maxime quod pertinet ad salutem.
PL 17, 321Bしかも彼は、罪過とならない点で自分を未熟だと言った。救いを得させる点、その無知が罪過を免れない点では、自分を未熟とは宣言しなかった。言葉に未熟な者は神の前で責めを負わないが、神の知識を持たない者は無知の責めを負う。無知であることは、とりわけ救いに関することでは、許されないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.25
Quamobrem Apostolus, spreta eloquentia, id agebat, ut fides teste virtute acceptabilis esset; ut non fidem eloquentia commendaret, sed virtus, cui cedit eloquentia. In omnibus autem manifestus sum vobis.
PL 17, 321Cそのため使徒は、雄弁を軽んじ、信仰が力を証人として受け入れられるものとなるように努めた。雄弁が信仰を推薦するのではなく、雄弁がそれに譲る力〔virtus〕が推薦するようにである。「だが、あらゆる点で私は汝らに明らかである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.26
Manifestum se dicit esse Corinthiis in omnibus; quia non ignorabant etiam loquendi habere illum peritiam, et hoc scientes alii favebant in eo, quo istum inferiorem nesciebant: ideoque commotus loquitur, quia hoc pejus erat; ut cum scirent illum in nullo deesse, humiliarent illum caeteris; cum vidissent per eum non solum impleri praedicationem; sed et signa et prodigia fieri apostolica.
PL 17, 321C彼は、あらゆる点でコリントの人々に明らかであると言う。彼らは、彼が語る技術をも持っていることを知らないわけではなかった。それを知りながら、他の者たちを支持していた。彼が劣っているとは知らないまさにその点で、である〔alii favebant in eo, quo istum inferiorem nesciebant の係りは定かでない。alii を「ほかの者を」と取り、「彼が劣るとは知らなかった点で、ほかの者を支持した」と解した〕。それゆえ彼は憤って語る。これがいっそう悪かったからである。すなわち彼らは、彼が何も欠けていないことを知りながら、彼をほかの者たちより低くした。彼を通して宣教が成し遂げられているだけでなく、使徒の徴と不思議も行われているのを見ていたのに。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.27
(Vers. 7.) Aut numquid peccatum feci, me ipsum humilians, ut vos exaltemini; quoniam gratis Evangelium Dei praedicavi in vobis.
PL 17, 321D(第7節)「それとも、私が汝らを高めるために自分を低くしたことは、罪を犯したことになるのか。私は神の福音を、汝らのもとで無償で宣べ伝えたのだから」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.28
Quoniam inflati erant, eo quod sumptus ab eis accipere noluit, et propter hoc alios ei proponebant; idcirco numquid peccavi, ait; quia me humiliavi, ut me indignum ad accipiendum judicarem; quia inde mihi irascimini, cum hoc non peccati sit, sed gloriae?
PL 17, 321D彼らが思い上がったのは、彼が彼らから費用を受け取ろうとしなかったからであり、そのために他の者たちを彼より上に置いた。だから、と彼は言う。「私は罪を犯したのか。受け取るにふさわしくないと自分を判断するほどに、自分を低くしたからか。そのことで汝らは私に怒るが、これは罪ではなく誇るべきことであるのに」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.29
Itaque sic se humiliavit, cum id quod sibi debebatur, non exegit. Debitum enim erat, ut sumptus ab iis acciperet, quibus praedicabat Evangelium Dei, sicut Dominus instituit, dicens: Dignus est operarius mercede sua (Luc. X, 7) : sed ut ad utilitatem eorum proficeret, refutavit.
PL 17, 322Aこうして彼は、自分に負われていたものを要求しなかったという点で、自らをへりくだらせた。神の福音を宣べ伝えた相手から費用を受けることは当然であった。主が定めて言ったとおり、「働き手は報酬を受けるにふさわしい」(ルカ10:7)。しかし彼は、彼らの益になるよう、それを辞退した。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.30
Duabus enim ex causis oblatos sumptus refutavit; ne et pseudoapostolis similis inveniretur, qui non ad gloriam Dei, sed ad suam utilitatem praedicabant, ut non occasionem acciperent depraedandi, alio enim non accipiente, non potest alter multum expetere: et ne vigor evangelicae potestatis torpesceret; qui enim a peccantibus accipit, arguendi auctoritatem amittit.
PL 17, 322A彼は二つの理由で、差し出された費用を辞退した。一つは、偽使徒たちと同じと見られないためである。彼らは神の栄光のためではなく自分の利益のために宣べ伝えており、そうすれば彼らが略奪する機会を得ないようにするためである。ほかの者が受け取らなければ、別の者も多くを求められないからである。もう一つは、福音の権能の活力が鈍らないためである。罪ある者から受け取る者は、責める権威を失うからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.31
Sic ergo exaltantur, cum ideo ab eis non accipitur, ut correpti emendentur, a morte elevati ad vitam.
PL 17, 322Aこうして彼らは高められる。彼らから受け取らないのは、叱責された彼らが改まり、死から引き上げられて生へと至るためだからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.32
(Vers. 8.) Alias Ecclesias exspoliavi, accepto stipendio ad ministerium vestrum. Et cum apud vos essem, et egerem, nulli gravis fui. Onerat eos; ostendit enim non solum noluisse se accipere ab eis, sed et ab aliis accepisse, et eis ministrasse.
PL 17, 322B(第8節)「私は他の諸教会を、給与を受け取って、汝らへの奉仕のために奪い取った。汝らのもとにいて困窮したときも、私は誰にも重荷にならなかった」。彼は彼らに負担をかける。自分が彼らから受け取ろうとしなかっただけでなく、他の者たちから受け取って、彼らに奉仕したことを示すからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.33
Et ut multum hoc ostendat fuisse, non parum, ait: Alias exspoliavi Ecclesias ad ministerium vestrum. Non parva ergo significat se in eos impendisse; cum enim dicit, exspoliavi, multa accepta et data significat, non extorta.
PL 17, 322Bそして、それが少なくはなく、多かったことを示すために、彼は言う。「私は他の諸教会を、汝らへの奉仕のために奪い取った」。彼らのために少なからぬものを費やしたことを意味している。「奪い取った」と言うことで、受け取ったものも与えたものも多く、強要したのではないことを意味するのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.34
Unde subjecit: Accepto stipendio; stipendium est enim, quod militans accipit ad sumptus, vice mercedis.
PL 17, 322Bそれゆえ彼は付け加えた。「給与を受け取って」。給与とは、兵役に就く者が、報酬の代わりに費用として受け取るものだからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.35
Ruborem ergo incussit eis; quia non utique dolo refutavit, quando ispe eis ministravit, et ut per hoc ministerium, quod promiserant, facilius implerent, scientes se esse debitores; ut non valde gloriosum jam sit ministerium eorum, sed debitum; ne vel inde se jactarent.
PL 17, 322Bこうして彼は彼らに恥を負わせた。彼が辞退したのは、決して欺きによるのではない。自ら〔底本は ispe。ipse と読む〕彼らに奉仕したのだからであり、また、彼らが約束していた奉仕を、自分たちが負い目のある者だと知って、より容易に果たすようにするためである。こうして彼らの奉仕は、もはや大いに誇るべきものではなく、負うべきものである。そこから自分たちを誇ることもないようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.36
(Vers. 9.) Et cum apud vos essem, et egerem, nulli gravis fui. In tantum eis proficere voluit, ut egestatem suam consolaretur propter eorum salutem. Passus enim egestatem contentus fuit, ne illi aliquod scandalum paterentur.
PL 17, 322C(第9節)「汝らのもとにいて困窮したときも、私は誰にも重荷にならなかった」。彼は、彼らの益になることをそこまで望み、彼らの救いを思って自分の困窮を慰めた。困窮に耐えて満足したのは、彼らがいかなるつまずきをも被ることのないためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.37
Qui enim dat, putat se exaltari, et jam se non patitur argui. Nam indigentiam meam suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia. A Macedonibus semper accepit; quia prius vitia sua correxerunt.
PL 17, 322C与える者は、自分が高められると思い、もはや責められることに耐えない。「実に、マケドニアから来た兄弟たちが、私の欠乏を補ってくれた」。マケドニア人からは常に受け取った。先に自分たちの悪徳を改めたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.38
Et sicut a Corinthiis accipiendum non erat, ne illis in scandalum proficeret; sic iterum a Macedonibus accipiendum erat, ne bene seminantes fructum amitterent.
PL 17, 322Cコリントの人々からは受け取るべきでなかった。彼らのつまずきとなってはならないからである。同様に、マケドニア人からは受け取るべきであった。善く蒔いている者が、実を失わないためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.39
(Vers. 10.) Et in omnibus sine onere vestro me ipsum servavi, et servabo. In eo semper se permansurum dicit, ut sic se corrigant, propter pseudoapostolos, qui occasionem quaerebant depraedandi eos.
PL 17, 322D(第10節)「そして、あらゆる点で、汝らの負担にならないよう自分を守ってきたし、これからも守る」。彼は、彼らが改まるために、また偽使徒たち、すなわち彼らから略奪する機会を探していた者たちのゆえに、この点にいつまでもとどまると言う。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.40
Est veritas Christi in me, quoniam gloria haec non infringetur in me in regionibus Achaiae. Hortatur omnem Achaiam, ut ministrent sanctis: sibi autem non permittere, ne coeptam gloriam non impleret; gloria est enim a licitis abstinere, maxime ad aliorum salutem.
PL 17, 322D「私のうちにキリストの真理がある。この誇りは、アカイアの地域で、私のうちにあって打ち砕かれることはないからである」。彼はアカイア全体に、聖なる者たちに奉仕するよう勧め、自分には〔受け取ることを〕許さない。始めた誇りを全うしないことのないためである。許されたことを控えるのは、とりわけ他の者たちの救いのためであるなら、誇りだからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.41
In Achaiae ergo regionibus noluit uti, in caeteris usus est: et amplius promittit sub testimonio Christi, dicens in eo se mansurum; ne aliquando ab Achaiae regionibus acciperet.
PL 17, 323Aそれゆえ彼は、アカイアの地域では〔支えを〕用いることを望まず、ほかの地域では用いた。そしてキリストの証しのもとで、さらに約束する。この点にとどまり、アカイアの地域からは決して受け取らないと言うのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.42
(Vers. 11.) Quare? Quia non diligo vos? Deus scit. Reddita ratione etiam Dei scientiam testem dat dilectionis suae, quam habebat erga eos; quia non ideo nolebat accipere, quia non illos diligebat; sed ideo magis, quia amabat eos, ut hoc ipsum prodesset illis, sicut dixi.
PL 17, 323A(第11節)「なぜか。私が汝らを愛していないからか。神は知っている」。理由を述べたのち、神の知っていることをも、彼らに対する自分の愛の証人として立てる。受け取ろうとしなかったのは、彼らを愛していなかったからではなく、むしろ愛していたからであり、まさにそのことが彼らの益となるようにである。先に私が述べたとおりである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.43
(Vers. 12.) Quod autem facio, et facturus sum; ut amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem, ut in eo quod gloriantur, inveniantur, sicut et nos. Gloria pseudoapostolorum in pecuniis erat accipiendis.
PL 17, 323A(第12節)「私が行っていること、またこれから行うことは、機会を望む者たちの機会を断ち切るためである。彼らが誇っていることにおいて、我々と同じように〔見いだされる〕ために」。偽使徒たちの誇りは、金銭を受け取ることにあった。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.44
Ideo Apostolus hoc refutavit, ne illis similis videretur; quia nisi hoc ab Apostolo fuisset vitatum, major occasio illis data fuisset accipiendi, aut magis extorquendi; quando in hac re formam ab Apostolo datam ostenderent.
PL 17, 323Bそれゆえ使徒はこれを辞退した。彼らと似ていると見られないためである。もしこれが使徒によって避けられなかったなら、彼らには、受け取る、あるいはむしろ強要する、より大きな機会が与えられたであろう。この点で使徒が与えた手本を、彼らは示すことができたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.45
(Vers. 13.) Hujusmodi enim pseudoapostoli sunt operarii, subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. Subdoli sunt, quia avaritiae causa, non religiosa mente neque missi praedicabant Christum, nomen sibi apostolicum usurpantes.
PL 17, 323B(第13節)「こうした者たちは偽使徒であり、ずる賢い働き手であって、自分をキリストの使徒に偽装している」。彼らがずる賢いのは、貪欲のゆえに、敬虔な心によってではなく、遣わされもせずにキリストを宣べ伝え、使徒の名を我がものにしているからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.46
(Vers. 14.) Nec utique mirum, ipse enim satanas transfiguratur velut Angelus luminis. Manifestum est quia frequenter multos fallit Satanas, ostendens se illis quasi angelum Dei; ut decipiat eos.
PL 17, 323B(第14節)「それも不思議ではない。サタン自身が光の天使に偽装するのだから」。サタンがしばしば多くの者を欺くのは明らかである。彼らを惑わすために、自分を神の天使であるかのように示すのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.47
Unde Jesus Nave sollicitus, quae sivit quis esset, qui ei apparuit. (Josue, LI, 3). Et Apostoli in navi perterriti putabant phantasma esse.
PL 17, 323Bそのためヨシュア〔ラテン語では「ナウェのイエス」〕は気にかけて、自分に現れた者が誰かを尋ねた〔底本は quae sivit と分けて刷る。quaesivit と読む〕(ヨシュア記51:3)〔刷りのまま。ヨシュア記に第51章は無い。引かれた記事はヨシュア記5:13〕。また舟の中の使徒たちは、おびえて、幻だと思った。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.48
Unde Petrus apostolus dicenti Domino: Nolite timere, ego sum (Matth. XIV, 7) ; non facile credens, ait: Si tu es, jube me venire ad te super aquas (Ibid., 28) , ut si firmiter posuisset pedem super aquas, sciret verum esse quia non erat phantasma, quod apparebat.
PL 17, 323Cそのため使徒ペトロは、主が「恐れるな。私である」と言ったとき(マタイ14:7)〔刷りのまま。引かれた句はマタイ14:27〕、容易には信じず、言った。「もし汝であるなら、私が水の上を汝のもとへ来るよう命じよ」(マタイ14:28)。水の上に足をしっかり置けたなら、現れているものが幻ではなく本物であると知るためであった。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.49
(Vers. 15.) Non ergo magnum, si et ministri ejus transfigurantur, sicut ministri justitiae. Ministri justitiae apostoli sunt, quorum se hi socios mentiebantur, ut deciperent audientes. Quorum finis erit secundum opera eorum.
PL 17, 323C(第15節)「それゆえ、彼に仕える者たちもまた、正義に仕える者のように偽装するのは、大したことではない」。正義に仕える者とは使徒たちであり、この者たちはその仲間だと偽って、聞く者たちを欺いたのである。「彼らの最後は、その業に従うであろう」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.50
Sine dubio, quia judicabuntur hujusmodi secundum animi sui nequitiam; quia non propter Deum, sed propter suum ventrem simulant se ministros Dei.
PL 17, 323C疑いなく、このような者たちは、自分の心の邪悪さに従って裁かれる。神のためではなく自分の腹のために、神に仕える者を装うからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.51
Finem tamen illorum secundum opera illorum dicit: ut sicut opera et cura ventris interit, ita et hi interire intelligantur.
PL 17, 323Dそれでも彼は、彼らの最後が彼らの業に従うと言う。腹の業と気遣いが滅びるように、彼らも滅びると理解されるためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.52
(Vers. 16.) Iterum dico ne quis existimet me insipientem, alioquin velut insipientem accipite me; ut et ego modicum aliquid glorier.
PL 17, 323D(第16節)「重ねて言う。誰も私を愚かだと思うな。そうでなければ、愚か者としてでも私を受け入れよ。私もまた少しばかり何かを誇れるように」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.53
Supra (Cap. II, vers. 1) jam dixit: Utinam sustineretis pusillum imprudentiam meam, hoc nunc repetit; semper enim proponit quod postea multis interpositis prosequatur.
PL 17, 323D先に(第2章第1節)〔刷りのまま。引かれた句は第11章第1節〕、彼はすでに言った。「私の無分別を、汝らが少しでも耐えてくれればよいのに」。今これを繰り返す。彼はいつも、のちに多くのことを間に挟んでから述べ尽くすことを、まず提示するからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.54
Quod ergo supra proposuit, modo incipit enarrare, nam vera dicturus, velut insipientem se dicit, quia videntur ad laudem ejus pertinere. Ut et ego modicum, inquit, glorier. Modicum hoc dixit, quia in verbis, non in sensu est.
PL 17, 323D先に提示したことを、今述べ始める。真実を語ろうとして、愚か者のように自分を語るのは、それが彼の称賛に当たると見えるからである。「私もまた少し誇れるように」と彼は言う。これを「少し」と言ったのは、それが言葉の上のことであって、意味においてではないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.55
Non ergo vere ad gloriam suam haec loquitur, sed vult illis ostendere, quia quos putant gloriosos, nihil plus ab hoc habent: ac per hoc si putantur hi gloriosi, et ego inquit.
PL 17, 324Aだから彼は、本当に自分の誇りのためにこれを語っているのではなく、彼らが栄光ある者と思っている者たちが、この人より何ら多くを持っていないことを、彼らに示そうとしている。したがって、あの者たちが栄光ある者と思われるのなら、私もそうだ、と彼は言う。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.56
Ideo insipientis hoc esse dicit, ut ad laudem suam aliquid prosequatur, se autem coactum hoc loqui. Dolet enim ei, ut illos putarent sublimes hoc contempto, qui nihil plus ab eo haberent.
PL 17, 324Aそれゆえ彼は、自分の称賛のために何かを続けるのは愚か者のすることであり、自分はやむなくこれを語っているのだと言う。彼には痛みがある。彼を軽んじて、彼より何ら多くを持っていない者たちを、彼らが崇高な者と思うようになっているからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.57
(Vers. 17.) Quod loquor, non loquor secundum Deum. Secundum Deum non loquitur; quia ad carnis tumorem haec pertinent, nec de inflatione apud Deum surgit gloria; quia apud Deum humilitas gloriosa est. Sed quasi in insipientia in hac substantia gloriationis.
PL 17, 324A(第17節)「私が語っていることは、神に従って語っているのではない」。彼は神に従って語っているのではない。これは肉の腫れに関わることであり、思い上がりから、神のもとでの誇りは生じないからである。神のもとではへりくだりが栄えあるものだからである。「しかし、この誇りの実体〔substantia。ここでは誇りの拠りどころ・中身の意らしい〕においては、いわば愚かさのうちにある」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.58
Non plenam dixit insipientiam, sed ex parte; veritas enim est. Sed quia elevatio vitiosa res est; ideo quamvis verum sit, quod dicitur; quasi insipientia tamen est unumquemque laudare se.
PL 17, 324B彼は完全な愚かさとは言わず、部分的にと言った。それは真実だからである。しかし高ぶりは悪徳の事柄であるから、語られることが真実であっても、各人が自分を称えることは、いわば愚かさなのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.59
Plena autem insipientia est, si se falsis quis laudet: ille enim superbus de vero est, hic stultus de falso; substantia tamen gloriationis in hac causa carnalis est; quia sicut flos feni, ita decidit gloria ista.
PL 17, 324Bだが完全な愚かさとは、偽りのことで自分を称える場合である。前者は真実について高慢であり、後者は偽りについて愚かだからである。それでもこの場合、誇りの実体は肉的である。草の花のように、この誇りは落ちるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.60
(Vers. 18.) Quia multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor. Hoc dicit, quoniam aliqui ex Judaeis credentes praesumebant sibi, quod essent filii Abrahae. Hoc est secundum carnem gloriari, nobilitatem sibi carnis vindicare.
PL 17, 324B(第18節)「多くの者が肉に従って誇っているので、私も誇る」。彼がこう言うのは、ユダヤ人のうち信じている者の一部が、自分たちはアブラハムの子らであると自負していたからである。これが肉に従って誇るということ、すなわち肉の高貴さを自分に主張することである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.61
Inde enim sibi defendunt generis praerogativam; quia filii ejus dicuntur, qui Deo crediderint: Cum anima quae peccaverit, ipsa moriatur (Ezech. XVIII, 20) . Si ergo haec gloria est, inquit, et ego gloriabor; quia et ego filius sum Abrahae.
PL 17, 324Bそこから彼らは、血統の特権を自分のために擁護する。神を信じた者がその子らと呼ばれるからである。一方、「罪を犯した魂は、それ自身が死ぬ」(エゼキエル18:20)〔quia 以下と cum 以下の係りは定かでない。後の句は、各人は自分の罪によって死に、血統は益にならないという意味で引かれたらしい〕。「それゆえ、これが誇りなら、私も誇る。私もアブラハムの子だからである」と彼は言う。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.62
Sed nihil prodest filium esse Abrahae apud Deum; quia fides est quae salvat, non propago generis Abrahae. Ideoque gloria haec carnis est gloria, ut puta si dicatur, nobilis filius hominis.
PL 17, 324Cだが神のもとで、アブラハムの子であることは何の益にもならない。救うのは信仰であり、アブラハムの血統の連なりではないからである。それゆえこの誇りは肉の誇りであり、たとえば「高貴な人の子」と言われるようなものである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.63
(Vers. 19, 20.) Libenter enim sustinetis, insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Insipientes appellat, qui de carnis circumcisione gloriabantur: et quia a Corinthiis portabantur, ut gloriosi viderentur; ideo Apostolus etiam se sustineri ab his vult; ut et ipse hoc se esse ostenderet, quod erant hi, et non tamen gloriari ex hac parte secundum Deum; unde gloriam hanc insipientiam vocat.
PL 17, 324C(第19・20節)「実に汝らは、自分たちは賢い者でありながら、愚かな者たちを喜んで耐えている」。彼は、肉の割礼を誇っていた者たちを「愚かな者」と呼ぶ。彼らはコリントの人々に担がれて、栄光ある者と見えていた。それゆえ使徒も、自分が彼らに耐えられることを望む。自分もまた、この点で彼らと同じであると示し、しかも神に従ってこの点を誇るのではないと示すためである。それでこの誇りを愚かさと呼ぶのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.64
Gloriari enim se dicit secundum carnem; sed hoc stultum esse profitetur, ut et gloriam hanc inaniret, et se coactum in laudem carnis erupisse docet. Igitur ironia est haec.
PL 17, 324C彼は自分が肉に従って誇ると言う。だがこれが愚かであると表明し、こうしてこの誇りを空しくし、自分がやむなく肉の称賛へ踏み出したのだと教える。したがってこれは皮肉である。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.65
Nam quomodo prudentes sunt, qui saepe reprehenduntur? nonne plus sapit insipientia Apostoli, quam horum prudentia?
PL 17, 324D実際、たびたび咎められる者たちが、どうして賢いといえようか。使徒の愚かさのほうが、彼らの賢さより多くの知恵があるのではないか。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.66
Hic enim sapiens sustinet imprudentes, qui patientia sua suffert eos, ut possint proficere; ne provocans eos, aut abjiciens, pejores illos faciat, aut certe si in illis proficere non potuerit, suam modestiam custodit. Horum in Corinthiis nihil est.
PL 17, 324D実に、分別のない者たちを耐え忍ぶ者こそが賢い。この者は自分の忍耐で彼らを担い、彼らが進歩できるようにする。彼らを刺激したり、見捨てたりして、いっそう悪い者にしてしまわないためであり、あるいは、彼らのうちに進歩を得られなかったとしても、自分の穏やかさを保つためである。コリントの人々には、このようなところは何もない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.67
Quomodo ergo libenter sufferunt imprudentes, cum ipsi sint sapientes; nisi quia non sic vult intelligi, sicut sonant verba?
PL 17, 325Aでは、彼らが自ら賢い者でありながら、分別のない者たちを喜んで耐えているというのは、どういうことか。語の響きのとおりに理解されることを、彼が望んでいないのでなければ、そうはならない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.68
Hoc in sensu et pronuntiatione est; quia eadem quidem verba non eumdem habent sensum, aliter pronuntiat; ut aliquando confirmet, aliquando neget, quod dicit. Hi enim ut prudentes, insipientes sufferebant falsos apostolos.
PL 17, 325Aこれは意味と語調にかかっている。同じ言葉でも同じ意味を持つとは限らず、語調を変えることで、言うことを肯定したり否定したりするからである。彼らは、賢い者を気取って、愚かな偽使徒たちに耐えていたのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.69
Sustinetis enim, si quis vos in servitutem redigit. Hoc verum est; quia redigebantur in servitutem, non per prudentiam; sed per stultitiam; ut famularentur pseudoapostolis. Si quis devorat.
PL 17, 325A「汝らは、もし誰かが汝らを奴隷の身に落とすなら、耐えている」。これは真実である。彼らは賢さによってではなく、愚かさによって奴隷の身に落とされ、偽使徒たちに仕えていたからである。「もし誰かが貪り食うなら」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.70
Nec hoc falsum est; quia contenti erant devorari res suas a falsis doctoribus. Si quis accipit. Accipere est aliquem dolo capere; ideoque significat hos capi a dolosis magistris, et ferre quod non expedit. Si quis extollitur. Extollentia superbia est.
PL 17, 325Aこれも偽りではない。彼らは、自分の持ち物が偽教師たちに食い尽くされることに満足していたからである。「もし誰かが取るなら」。取るとは、誰かを策略で捕らえることである。それゆえ彼は、彼らが欺く教師たちに捕らえられ、益にならぬものを担っていることを意味する。「もし誰かが高ぶるなら」。高ぶりとは、高慢である。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.71
Hos ergo tangit, qui superbi erant, male taxantes Apostolum; et his non displicebant. Si quis in faciem vos caedit. In faciem caeditur, in cujus os injuria irrogatur.
PL 17, 325Bこうして彼は、高慢で、使徒を悪く評価しながら、この者たち〔コリントの人々〕に不快がられてもいなかった者たちに触れている。「もし誰かが汝らの顔を打つなら」。顔を打たれるとは、その口に侮辱が投げつけられることである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.72
Nunc hos significat, qui eo quod essent de genere Abrahae, obrectabant eis, quod essent incircumcisi, se praeferentes, hos humiliantes.
PL 17, 325Bここで彼が指すのは、アブラハムの血統であることを理由に、彼ら〔異邦人の信徒〕を無割礼だとそしり、自分たちを上に置いて彼らを貶めた者たちである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.73
(Vers. 21.) Secundum ignobilitatem dico. Ignobilitatem dicit hoc, quod supra ait: Et ego gloriabor secundum carnem (II Cor. XI, 18) . Non enim dicit ad laudem pertinere, quia infirmus non erat, in quo se jactabant, quos occulte tangit.
PL 17, 325B(第21節)「卑しさに従って、私は言う」。「卑しさ」とは、先に言ったこと、すなわち「私も肉に従って誇る」(二コリント11:18)を指す。彼は、これが称賛に当たるとは言っていない。彼らが誇っていた点で、彼は弱くなかったからである。彼はひそかに彼らに触れている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.74
Unde et adjecit: Quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. Manifestum est quia non erat in hac gloria infirmus, in qua se praeferebant credentes Judaei, quos hi patiebantur. quasi Apostolus eorum in hac re esset dissimilis; quia et ipse erat de semine Abrahae. ac per hoc infirmus non erat in hac gloria carnis.
PL 17, 325Bそれゆえ付け加えた。「あたかも我々がこの点で弱かったかのように」。明らかに、彼はこの誇りにおいて弱くなかった。信じるユダヤ人たちがこの点で自分を上に置き、あの者たち〔コリントの人々〕がそれに耐えていたのである。あたかも使徒が、この点で彼らに似ていないかのように。彼自身もアブラハムの子孫だったからである。それゆえ、この肉の誇りにおいて弱くはなかった。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.75
Infirmi autem hi judicabantur, qui applicati fuerant generi Abrahae. Isti enim quasi infirmi in eo quod ille se praeferebant, eo quod essent Israelitae, in hoc ipso volunt se sufferri.
PL 17, 325C弱い者と判断されたのは、アブラハムの血統に加えられた者たちである。この者たちは、いわば弱い者として、あの者たちが自分を上に置く点で、イスラエル人であることを理由に、まさにこの点で耐えられることを望んでいる〔底本は ille(単数)。illi と読んだ。本文が崩れているらしく、係りが定かでないので字義どおりに訳した〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.76
Ut ostenderet in hac gloria carnis non se esse dissimiles et infirmos, cum de sua causa loquitur, subinducit et Barnabae personam socii sui. Unde et in prima dicit epistola: Aut ego solus et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi (I Cor. IX, 6) ?
PL 17, 325Cこの肉の誇りにおいて、自分たちが彼らと異ならず弱くもないことを示すため、自分のことを語るときに、仲間のバルナバの人物も引き入れる。それゆえ第一の手紙でも言う。「それとも、私とバルナバだけが、このように働く権能を持たないのか」(一コリント9:6)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.77
Non ergo minores erant in hac gloria, in qua se Judaei jactabant, sed non inde plaudebant. Denique dicit. In quo quis audet?
PL 17, 325Cそれゆえ彼ら〔パウロとバルナバ〕は、ユダヤ人が自らを誇示していたこの誇りにおいて劣ってはいなかったが、そのことで喝采してはいなかった。実に彼は言う。「何事であれ誰かが敢えて及ぶなら」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.78
In insipientiam dico, audeo et ego: hoc est, non fuisse infirmum in gloria, qua se jactabant Israelitae; nec quidem in hac re prudentem indicari; praeferre enim se nolunt prudentes.
PL 17, 325D「愚かなこととして私は言う、私も敢えて及ぶ」。すなわち、イスラエル人が自らを誇示していた誇りにおいて自分は弱くなかったということであり、とはいえこの点で賢いと見られようとするのでもない。賢い者は自分を人の上に置くことを望まないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.79
In insipientiam ergo se dicit audere in eo quod audent ii, qui se jactant, eo quod sint filii Abrahae; ut gloriam eorum inaniat: imprudentem se pronuntiat; ne illi prudentes viderentur in hac parte, aut nobiles.
PL 17, 325Dそれゆえ彼は、アブラハムの子であることを誇る者たちが敢えて及ぶその点で、自分も愚かさのうちに敢えて及ぶと言う。彼らの誇りを空しくするために、自分を無思慮だと宣言するのである。この点で彼らが賢い者、あるいは高貴な者と見られないようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.80
)Vers. 22.) Hebraei sunt, et ego: Israelitae sunt et ego: semen Abrahae sunt, et ego. In his parem se eorum, de quibus supra significavit, ostendit; ut detractiones eorum, quibus indignus ab his judicabatur, falsas ostenderet.
PL 17, 325D(第22節)〔底本は括弧が崩れて「)Vers. 22.)」と刷る〕「彼らはヘブライ人である、私もそうだ。彼らはイスラエル人である、私もそうだ。彼らはアブラハムの子孫である、私もそうだ」。これらの点で、先に指した者たちと自分が同等であることを示す。彼らが自分を価値なしと判断して浴びせた中傷が偽りであることを示すためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.81
(Vers. 23.) Ministri Christi sunt, et ego velut insipiens dico, plus ego. Vera de se dicens, insipientem se pronuntiat, ut intelligatur coactus in laudem suam prorupisse. Nam qui sponte ea refert, quae ad laudem ejus proficiant, imprudentem se non dicit.
PL 17, 326A(第23節)「彼らはキリストに仕える者である、愚か者のように私は言う、私はそれ以上である」。自分について真実を語りながら自分を愚かだと宣言するのは、やむを得ず自分を誉めることに突き進んだと理解されるためである。自分から進んで自分の称賛となることを語る者は、自分を無思慮だとは言わないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.82
Ostendit ergo quae sint, quae faciant illum ministrum Christi magis esse, quam sunt reliqui praedicatores.
PL 17, 326Aそれゆえ彼は、何が自分を、他の宣教者たちよりもいっそうキリストに仕える者にしているのかを示す。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.83
Occasione enim inventa, omnium tangit personas, etiam apostolorum, dolens quia Dei gratia minor in hoc judicabatur; cum eadem operaretur, quae caeteri apostoli, et fidei causa majora exitia toleraret. Unde et in alia epistola dicit: Plus illis omnibus laboravi (I Cor. XV, 10) .
PL 17, 326A機会を見つけて、彼はすべての人々の、使徒たちの立場にさえ触れる。神の恩寵がこの点で劣るものと判断されているのを嘆くのである。自分は他の使徒たちと同じことを行い、しかも信仰のためにいっそう大きな災厄に耐えたのに、というのである。それゆえ別の手紙でも言う。「私は彼ら全員よりも多く労苦した」(一コリント15:10)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.84
In laboribus plurimis. Ideo in pluribus ait laboribus, quia et illi laboraverunt, sed non tantum. Hic enim a mane usque ad quintam horam victum manibus quaerebat, et ita exinde usque ad decimam horam disputabat publice tanto labore, ut contradicentibus suaderet.
PL 17, 326B「非常に多くの労苦において」。「より多くの労苦において」と言うのは、彼らも労苦したが、これほどではなかったからである。彼は朝から第五時まで手仕事で糧を得て、それからその後第十時まで、反対する者たちを説得するために、これほどの労苦をもって公に論じたのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.85
In carceribus abundantius. Apertum est frequentius istum missum fuisse in carcerem, quam illos. In plagis supra modum. Ideo supra modum, quia ultra quam oportuit. Nam et illi caesi sunt, sed non tantum. In mortibus sepius. Verum est, quia hic frequentius pericula sustinuit, quam caeteri.
PL 17, 326B「牢獄においてはいっそう多く」。彼があの者たちよりも頻繁に牢に入れられたことは明らかである。「度を越えた鞭打ちにおいて」。度を越えてとは、あるべき限度を超えてという意味である。あの者たちも打たれたが、これほどではなかったからである。「死においてはいっそう頻繁に」。そのとおりである。彼は他の者たちよりも頻繁に危険に耐えた。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.86
(Vers. 24.) A Judaeis quinquies quadraginta, una minus accepi. Hoc dicit, quia quinquies flagellatus est a Judaeis secundum legem Moysis, accipiens plagas triginta novem, sicut scriptum est in Deuteronomio (Deut. XXV, 3) . Quod per quinque ergo vices factum est, hic summatim refert.
PL 17, 326B(第24節)「ユダヤ人から、五度、四十に一つ足りない鞭を私は受けた」。これは、モーセの律法に従って五度ユダヤ人に鞭打たれ、三十九の打撃を受けたということである。申命記に書かれているとおりである(申命記25:3)。したがって五度にわたって行われたことを、ここでは要約して述べている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.87
(Vers. 25.) Ter virgis caesus sum. Hoc a gentibus passus est. Semel lapidatus sum. A Judaeis lapidatus est in civitate Lycaonia (Act. XIV, 18) . Ter naufragium feci. Qui omni tempore legitur navigasse, adversis procellis facile fuit ter naufragium facere.
PL 17, 326C(第25節)「三度、私は笞で打たれた」。これは異邦人から受けたことである。「一度、私は石で打たれた」。ユダヤ人によってリカオニアの町で石で打たれた(使徒言行録14:18)〔引かれた句は、群衆がいけにえを献げるのを押しとどめる記事で、石打ちの記事は14:19にある〕。「三度、私は難船した」。いつの時にも航海していたと読まれる彼にとって、逆風の嵐のなかで三度難船することはたやすかった。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.88
Nocte et die in profundo maris fui. Hoc factum est, quando missus est Romam, cum appellasset Caesarem. (Act. XXV, 12) . Tunc desperatione vitae in alto, hoc est, in profundo maris fuit, mortem ante oculos habens. Sic enim scriptum est in ipso loco: Ita ut desperaremus nos etiam vivere (II Cor. I, 8) .
PL 17, 326C「夜も昼も私は海の深みにいた」。これは、カエサルに上訴したためにローマへ送られたときのことである(使徒言行録25:12)。そのとき彼は命の望みを失って、沖、すなわち海の深みにあり、死を目の前にしていた。この手紙の同じ箇所にこう書かれているとおりである。「それで我々は、生きることさえ望みを失った」(二コリント1:8)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.89
(Vers. 26.) In itineribus saepe. Nunc alia memorat pericula, ut terra marique pro Christo vexatum se secundum carnem ostendat. Periculis, ait, fluminum. Si itinerum pericula recitat, quid est ut dicat. Periculis fluminum?
PL 17, 326D(第26節)「しばしば旅において」。ここで彼は別の危険を数え上げ、陸でも海でもキリストのために肉において苦しめられたことを示す。「川の危険において」と彼は言う。旅の危険を挙げているのに、なぜ「川の危険において」と言うのか。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.90
Sed hyeme iter faciens; quia utique imbres assidui sunt, egredientibus fluminibus incurrebat periculum. Periculis latronum. Cum in civitate diabolus eum occidere non posset, latrones illi excitabat in via, cum nihil ferret, quae latrones cuperent.
PL 17, 326Dそれは冬に旅をしていたからである。雨が降り続くので、川があふれ出て危険に陥ったのである。「盗賊の危険において」。町では悪魔が彼を殺すことができなかったので、道中で盗賊を彼に差し向けたが、彼は盗賊が欲しがるようなものを何も持ち歩いてはいなかった。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.91
Periculis ex genere. Judaeorum dicit persecutiones, qui fratres ejus erant secundum carnem; dolebant enim, quia deserta Lege ad Evangelium Christi se converterat. Periculis ex gentibus.
PL 17, 327A「同族からの危険において」。彼が言うのはユダヤ人たちの迫害である。彼らは肉によれば彼の兄弟であり、律法を捨ててキリストの福音に転じたことを嘆き憤っていたのである。「異邦人からの危険において」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.92
A gentibus persecutiones passus est propter mysterium incarnationis Domini nostri Jesu Christi, et unius Dei praedicationem. Periculis in civitate. Usque adeo periculum fuit in civitate, ut per fenestram effugeret manus insidiantes sibi (II Cor. XI, 33) .
PL 17, 327A異邦人から迫害を受けたのは、我々の主イエス・キリストの受肉の奥義と、唯一の神の宣教のゆえである。「町での危険において」。町での危険は、窓から逃れて、自分を狙う者たちの手を免れるほどのものであった(二コリント11:33)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.93
Periculis in deserto. Periculum hoc a Judaeis fuit procuratum, quando eum, factis insidiis, in via volebant occidere (Act. XXVII, 43) . Periculis in mari.
PL 17, 327A「荒れ野での危険において」。この危険はユダヤ人たちが仕組んだもので、彼らは待ち伏せをして道中で彼を殺そうとしていた(使徒言行録27:43)〔引かれた句は、百人隊長が兵士たちの囚人殺害の計画を押しとどめる記事である〕。「海での危険において」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.94
Jam superius dixit: Ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui; quod aliud fuit periculum in mari? Sed hoc est periculum, quando in mari, hoc est, in navi, milites cogitaverant omnes custodias occidere; ne quis enatans effugeret.
PL 17, 327A彼は先に、「三度、私は難船した、夜も昼も海の深みにいた」と言っている。海での別の危険とは何であったのか。それは、海上すなわち船の中で、兵士たちが泳いで逃げる者がないようにと、囚人をすべて殺そうと謀ったときの危険である。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.95
Quod periculum centurio prohibuit inferi ne, Palus occideretur, ut eum vivum Romam perduceret. Periculis in fictis fratribus.
PL 17, 327B百人隊長は、パウロ〔底本は Palus〕が殺されないように、この危険が加えられる〔底本は inferi。inferri と読む〕のを阻んだ。彼を生きたままローマへ連れて行くためである。「偽りの兄弟たちのうちでの危険において」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.96
Falsi fratres ii sunt, de quibus dicit ad Galatas: Propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintraverunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu (Galat. II, 4) .
PL 17, 327B偽りの兄弟たちとは、彼がガラテヤの人々に宛てて語る者たちである。「忍び込んだ偽りの兄弟たちのゆえに。彼らはキリスト・イエスにあって我々が持つ自由を探るために忍び込んだのである」(ガラテヤ2:4)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.97
Hi enim partim christiani erant, partim Judaei, in neutro perfecti, qui zelo Legis Apostolo invidiam excitabant, eo quod, praedicato Christo, Legem jam cessare dicebat. Denique his perurgentibus, Timotheum compulsus est circumcidere.
PL 17, 327B彼らは半ばキリスト教徒、半ばユダヤ人であり、どちらにおいても完全ではなかった。律法への熱心から使徒に対する反感を掻き立てていた。キリストが宣べ伝えられた以上、律法はもはや終わったと彼が言っていたからである。実に彼は、彼らに強く迫られて、テモテに割礼を施さざるを得なかった。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.98
Fictus ergo christianus est, qui aemulatione Legis persequitur christianum: et hic est falsus frater. Si enim tantum Judaei erant hi, et propter Judaismum fratres eos falsos appellat, quid opus erat iterare? Jam enim superius dixit: Periculis ex genere.
PL 17, 327Bしたがって偽りのキリスト教徒とは、律法への熱心のゆえにキリスト教徒を迫害する者のことであり、これが偽りの兄弟である。もしこの者たちがただのユダヤ人であって、ユダヤ教のゆえに彼らを偽りの兄弟と呼ぶのなら、なぜ繰り返す必要があったのか。すでに先に「同族からの危険において」と言っているからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.99
Sed secundum carnem non sunt falsi fratres, in Christo autem falsi sunt; quia non tota mente christiani sunt (II Tim. I, IV) . Fuerunt et alii falsi fratres, sicut Demas et Hermogenes (II. Tim. IV, 9) .
PL 17, 327Cだが肉によっては偽りの兄弟ではなく、キリストにおいて偽りなのである。心を尽くしてはキリスト教徒でないからである(二テモテ1:4)〔底本は「II Tim. I, IV」と刷り、番号が崩れている〕。ほかにも偽りの兄弟たちがいた。デマスやヘルモゲネスのようにである(二テモテ4:9)〔引かれた句はデマスの名を挙げる句ではなく、デマスは4:10、ヘルモゲネスは1:15に出る〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.100
(Vers. 27.) In labore et molestia. Verum est quia potest esse labor sine molestia: sed hic ideo addidit: Et molestia, ut laborem ipsum exitiosum ostenderet. In vigiliis multis.
PL 17, 327C(第27節)「労苦と辛苦において」。労苦が辛苦なしにありうるのはそのとおりだが、ここで彼が「そして辛苦」と付け加えたのは、労苦そのものが破滅的であったことを示すためである。「多くの徹夜において」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.101
Multae fuerunt ejus vigiliae: sed aliae voluntariae, alterae ex necessitate; in pressura enim positus, necesse erat, ut vigilaret Dei quaerens auxilium: et non solum diebus, sed et noctibus doceret, sicut dicit in Actibus apostolorum.
PL 17, 327C彼の徹夜は多かった。ただし自発のものもあれば、必要によるものもあった。苦難の中に置かれていた以上、神の助けを求めて目を覚ましている必要があった。また昼だけでなく夜にも教えた。使徒言行録で言っているとおりである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.102
In fame et siti (Act. XX, 31) . Fugatus frequenter a Judaeis persequentibus, necesse erat ut famem pateretur et sitim per inopiam. In jejuniis saepe. Saepius jejunavit, ut Dei adminiculo protegi mereretur: jejunat enim, qui dum habet quod edat, abstinet.
PL 17, 327D「飢えと渇きにおいて」(使徒言行録20:31)〔この引照は前の節の「夜にも教えた」に係る〕。ユダヤ人の迫害者たちにたびたび追われて、貧窮のゆえに飢えと渇きに苦しむことは避けられなかった。「しばしば断食において」。しばしば断食したのは、神の助けに守られるに値するためである。断食するとは、食べるものがあるのに控える者のすることだからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.103
In frigore et nuditate. In frigore fuit et nuditate, quando naufragium passus est. Denique ignem fecerunt, ait et refecerunt nos propter pluviam imminentem et frigus Barbari in insula Melitae (Act. XXVIII, 2) .
PL 17, 327D「寒さと裸において」。難船したときには、寒さと裸のうちにあった。実に、「蛮族の人々がマルタ島で、迫る雨と寒さのゆえに火をおこして我々を元気づけた」とある(使徒言行録28:2)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.104
(Vers. 28.) Praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea, quotidiana sollicitudo omnium Ecclesiarum.
PL 17, 328A(第28節)「外にあるそれらのことのほかに、私に迫るもの、すなわちすべての教会への日ごとの心配がある」〔instantia mea の係りは定かでない。注解者は「日ごとの」を「心配」に掛けて説くので、そのように訳した〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.105
Sollicitudo haec, quam dicit quotidianam, de traditionis usu descendit, ut omnibus diebus commissum sibi populum instruat: illa autem quae supra memorat, superindicta sunt, necessitate cogente.
PL 17, 328Aこの心配は、彼が日ごとのものと言うとおり、伝承の慣わしに由来し、委ねられた民をあらゆる日に教えるためのものである。これに対し、先に挙げたものは、必要に迫られて上乗せされたものである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.106
Dies enim ad opera datus est, nox ad requiem: sed quia instabat necessitas, ut omnibus succurreret, etiam noctu docebat. Se enim affligere non dubitabat; ne Dei gratia esset in otio.
PL 17, 328A昼は仕事のために与えられ、夜は休息のために与えられている。しかしすべての人を助ける必要が迫っていたので、夜にも教えた。彼は自分を苦しめることをためらわなかった。神の恩寵が遊んでいることのないようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.107
(Vers. 29.) Quis infirmatur, et ego non infirmor? Compati se dicit omnibus, et condolere eo affectu, quo provideat vulneri medicinam.
PL 17, 328A(第29節)「誰かが弱るなら、私も弱らないだろうか」。彼は、すべての人とともに苦しみ、傷に薬を施そうとする思いで共に痛むと言う。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.108
Hoc autem ideo prosequitur, ut ostendat qua cura commissam sibi Ecclesiam tueatur et regat, ac per hoc in nullo se minorem debere judicari caeteris apostolis; quippe qui secundum quod declaravit, plus illis omnibus laboraverit, Majore enim invidia laborabat apud Judaeos pro caeteris apostolis; quia cum persequeretur Ecclesiam subito immutatus, factus est defensor ejusdem, testificans atque confirmans quod Christum, quem prius ut hominem mortuum aestimabat, de coelo secum locutum audierit (Act. IX, 6 et seq.) .
PL 17, 328A彼がこれを続けて述べるのは、委ねられた教会をどれほどの配慮で守り治めているかを示すためであり、したがって他の使徒たちに比べてどの点でも劣ると判断されるべきでないことを示すためである。自ら宣言したとおり、彼らすべてよりも多く労苦したからである。実に彼は、ユダヤ人のあいだで、他の使徒たちよりも大きな反感を受けて労苦した。教会を迫害していたのに突然変えられてその擁護者となり、かつて一人の死んだ人間と見ていたキリストが、天から自分に語りかけるのを聞いたと証言し確言したからである(使徒言行録9:6以下)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.109
Cujus testimonium necessario multi sequerentur, scientes eum de persecutore non utique sine ratione factum defensorem. Hac causa excruciabantur Judaei, et quaerebant eum semper interficere. Quis scandalizatur, et ego non uror?
PL 17, 328Bその証言には、多くの人が必然的に従ったであろう。彼が迫害者から擁護者になったのは理由なしにではないと知っているからである。このためユダヤ人たちは責め苦しめられ、いつも彼を殺そうとしていた。「誰かがつまずくなら、私は燃えないだろうか」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.110
Scandalizari est carnis pati desiderium, quantum ad hunc locum pertinet. Et quia etiam inviti solent scandalizari, illecti forma aut pulchritudine corporis, aut propriae carnis calore: Apostolus necessitatem humanae naturae considerans, uri se dicit; ut consulat talibus, compatiens infirmitati eorum: nec hos condemnans, sed commonens in humilitate sermonis; ut spe promissi praemii repugnent stimulis carnis; ne quis eorum, qui eum audiunt, desideriis carnis victi, desperantes de se, putantes jam non accepto ferre Deum, si corrigant, et in iisdem manentes, depereant.
PL 17, 328Bこの箇所に関するかぎり、つまずくとは肉の欲望を被ることである。人は望まなくても、容姿や体の美しさに誘われ、あるいは自分の肉の熱によってつまずくのが常であるから、使徒は人間の本性の必然を考えて、自分も燃えると言うのである。そうした者たちに配慮し、その弱さに共に苦しみつつ、彼らを断罪せず、言葉をへりくだらせて諭すためである。約束された報いの望みによって肉の刺激に抗うように、また彼の話を聞く者の誰かが、肉の欲望に打ち負かされ、自分に絶望し、たとえ改めても神はもはやそれを受け入れない〔accepto ferre を「受け入れる」と取った〕と思い、同じ状態にとどまって滅びることのないようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.111
(Vers. 30.) Si gloriari oportet, in iis quae infirmitatis meae sunt, gloriabor. Hoc dicit quia si gloriandum est christiano, in humilitate gloriandum est qua crescitur apud Deum.
PL 17, 328C(第30節)「誇らねばならないなら、私は私の弱さにかかわることを誇ろう」。これは、キリスト教徒が誇るべきなら、神のもとで人が成長するへりくだりにおいて誇るべきだ、という意味である。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.112
Unde alio loco dicit: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10) , hoc est, cum humilior pro fratrum salute, tunc exaltor. Hinc gloriandum est, non de carnis progenie, quia est quis ex semine Abrahae.
PL 17, 328Cそれゆえ別の箇所で言う。「私が弱いとき、そのとき私は力ある者である」(二コリント12:10)。すなわち、兄弟たちの救いのために低くされるとき、そのとき高められるということである。誇るべきはここであって、肉の血筋にではない。ある人がアブラハムの子孫に属しているということにではないのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.113
(Vers. 31.) Pater Deus et Domini nostri Jesu Christi qui est benedictus in saecula, scit quod non mentior. Deum testem dat, ut quae dicit, facile credantur; et propter eos duntaxat qui eum non ut verum apostolum honorificabant.
PL 17, 328D(第31節)「父なる神、また我々の主イエス・キリストの〔父〕は〔et の係りは定かでない。このように取った〕、世々にわたって祝福されている者であり、私が偽っていないことを知っている」。彼は神を証人に立てる。語ることが容易に信じられるためであり、とりわけ、彼を真の使徒として尊ばない人々のためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 11.114
(Vers. 32, 33.) Damasci princeps gentis Arethae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet: et per fenestram in sporta demissus sum per murum, et effugi manus ejus.
PL 17, 329A(第32・33節)「ダマスコで、アレタ王の民の長がダマスコの人々の町を守って、私を捕らえようとした。私は窓から籠に入れられて城壁伝いに降ろされ、その手を逃れた」。