Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.1
(Vers. 1.) Paulus apostolus Jesu Christi. Jam securus de his confidenter se apostolum Domini praedicat. In prima enim epistola vocatum se apostolum, dicit, eis tamen non probatum, qui a traditione ejus abducti erant. Per voluntatem Dei.
PL 17, 275C(第1節)「イエス・キリストの使徒パウロ」。彼はすでにこの者たちについて安心して、自分が主の使徒であると憚らず公言する。実に第一の手紙では、自分は召された使徒であると言っていたが、彼の伝えた教えから引き離されていた者たちには、それが認められていなかったのである。「神の意志によって」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.2
Ut ratum probet apostolatum suum, Domini voluntate Christi factum se apostolum dicit: ita enim Dominus ait Judaeis, quoniam quae placita sunt ei, id est, Deo Patri, facio semper (Joan. VIII, 29) . Et Timotheus frater.
PL 17, 275C自分の使徒職が確かなものであることを示すため、主キリストの意志によって使徒とされたと言う〔Domini … Christi を「主キリストの」と一つに取った〕。実に主もユダヤ人たちに、「私は、彼に、すなわち父なる神に喜ばれることを常に行うからである」と言っている(ヨハネ8:29)。「兄弟テモテ」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.3
Cum hoc scribit, per quem epistolam misit primam ad eos, id est, cum Timotheo; ut ostendat eis ab hoc se audisse de bona voluntate eorum, qua corripiendos se subdiderunt. Ecclesiae quae est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in Achaia. Nunc sociat istos sanctis caeterarum Ecclesiarum, ut sciant se profecisse.
PL 17, 275Dこれを書くとき、彼は第一の手紙を彼らに届けさせたその者、すなわちテモテとともに〔書いている〕。それは、彼らが戒めを受けるために身を委ねた、その善い意志について、自分がテモテから聞いたことを彼らに示すためである。「コリントにある教会へ、アカイアにいるすべての聖なる者たちとともに」。今や彼は、この人々を他の諸教会の聖なる者たちに結びつける。自分たちが進歩したことを彼らが知るためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.4
(Vers. 2.) Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Quoniam unum donum est Dei et Christi, idcirco participes illos optat esse gratiae Dei quae est et Christi.
PL 17, 275D(第2節)「汝らに、我々の父なる神と主イエス・キリストから、恩寵と平和があるように」。賜物は神とキリストに一つであるから、キリストのものでもある神の恩寵に、彼らがあずかる者となるように願うのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.5
(Vers. 3.) Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi. Semper in omni epistola mysterii ordinem tradit de Deo Patre locuturus, et de dono ejus. Pater misericordiarum et Deus totius consolationis.
PL 17, 276C(第3節)「ほむべきかな、我々の主イエス・キリストの神にして父」。彼はどの手紙でも常に、父なる神について、またその賜物について語ろうとするときは、奥義の順序を伝える。「慈しみの父、すべての慰めの神」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.6
Ab ipsa coepit ratione, multum enim refrigerii dat eis, qui correptionis causa fuerant contristati; audientes enim Dominum non solum totius originis patrem, sed et misericordiarum, relevati sunt spe, ac certi facti ad hoc se correptos, ut conversi Dei misericordiam invenirent.
PL 17, 276C彼はその理由そのものから始めた。戒めのゆえに悲しんでいた者たちに、多くの安らぎを与えるからである。主が万物の起源の父であるばかりでなく、慈しみの父でもあると聞いて、彼らは望みによって心が軽くなり、自分たちが戒められたのは、立ち返って神の慈しみを見いだすためであったと確信した。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.7
Quare autem misericordiarum patrem dixit, nisi ut agnosceretur per misericordiam rursum regenerare et reformare poenitentes, ut non sola sit venia, sed status pristini restauratio?
PL 17, 276Cではなぜ慈しみの父と言ったのか。慈しみによって、悔い改める者たちを再び生まれさせ、造り直すことが知られるため、すなわち赦しだけでなく、元の状態の回復があるためではないか。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.8
Et ideo misericordiarum ait propter diversa peccata; ut consolaretur contristatos causa delictorum: hoc est, spem non negare conversis.
PL 17, 276Dそして、さまざまな罪のゆえに「慈しみ」と複数形で言ったのであり、それは、罪〔delictum〕のゆえに悲しんでいる者たちを慰めるためである。すなわち、立ち返った者たちに望みを拒まないということである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.9
(Vers. 4.) Qui consolatur nos in omni pressura nostra. Hoc est, quod dixit: Deus omnis consolationis, qui adest in omni pressura; ut possimus et nos consolari eos, qui sunt in omni pressura per exhortationem, qua exhortamur a Deo.
PL 17, 276D(第4節)「我々のあらゆる苦難の中で我々を慰める者は」。これは、先に「すべての慰めの神、あらゆる苦難の中にともにいる者」と言ったことである。それは、神から我々が受ける勧めによって、我々もまた、あらゆる苦難の中にいる人々を慰めることができるようになるためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.10
Duo genera consolationum induxit; unum quo consolantur, qui injuste pressuram patiuntur propter nomen Christi, ut liberentur: alterum eorum qui peccatorum causa contristati consolationem accipiunt, dum illis promittitur spes emendantibus ab his, qui consolati a Domino, erepti sunt de pressura.
PL 17, 276D彼は二種類の慰めを持ち出した。一つは、キリストの名のゆえに不当に苦難を受けている者たちが、解き放たれるように慰められるものである。もう一つは、罪のゆえに悲しんだ者たちが受ける慰めであり、主に慰められて苦難から救い出された者たちによって、彼らが改めるとき、望みが約束されるのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.11
(Vers. 5.) Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, sic per Christum abundat etiam consolatio nostra. Manifestum est quia pro quo patimur, ipse nobis adest, consolans nos, per liberationem, eripiens nos de pressura interventu majestatis suae.
PL 17, 277A(第5節)「キリストの苦しみが我々のうちに豊かであるように、キリストによって我々の慰めもまた豊かである」。明らかなことに、我々がその者のために苦しんでいる当の者自身が、我々とともにいて、解放によって我々を慰め、自らの威光の介入によって我々を苦難から救い出すのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.12
(Vers. 6, 7.) Sive autem pressuram patimur pro vestra exhortatione et salute: sive exhortationem consequimur pro vestra exhortatione, quae operatur per patientiam earumdem passionum, quas et nos ipsi patimur; ut spes nostra certa sit pro vobis; quia scimus quod sicut socii estis passionum, sic et consolationis eritis.
PL 17, 277A(第6・7節)「我々が苦難を受けるのも、汝らの勧めと救いのためであり、勧めを得るのも、汝らの勧めのためである。その勧めは、我々自身も受けているのと同じ苦しみを耐え忍ぶことによって働く。汝らについての我々の望みが確かであるように。汝らが苦しみにあずかる者であるように、慰めにもあずかる者となると、我々は知っているからである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.13
Generaliter loquitur; ut quia causa credentium persecutiones patiebantur a perfidis, subjecti injuriis et caedibus; sic iterum auxilio Dei liberarentur ad consolationem credentium, ne scandalum passi a fide exciderent; quia injuriae apostolorum tentationes erant credentium, sicut scriptum est in propheta Zacharia: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Zachar. XIII, 7) .
PL 17, 277B彼は一般的に語っている。信じる者たちのために、背信の者たちから迫害を受け、侮辱と殴打にさらされていたように、同じく神の助けによって解放されて、信じる者たちの慰めとなるように、また、つまずきを受けて信仰から落ちることのないように、という意味である。使徒たちが受けた侮辱は、信じる者たちにとって試みであったからである。預言者ゼカリヤに書かれているとおりである。「私は牧者を打ち、群れの羊は散らされる」(ゼカリヤ13:7)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.14
Quamvis futura credant fideles, tamen inter ipsa primordia pressurae novellis faciunt scandalum: putant enim inanem esse promissionem, si vi oppressum viderint praedicantem.
PL 17, 277B信じる者たちは将来のことを信じてはいるが、それでも苦難のまさに初めのころには、信仰の日の浅い者たちにつまずきを与える〔faciunt の主語は示されていない。「信じる者たち」と取ったが、前節の迫害・侮辱を主語とも読める〕。宣べ伝える者が力ずくで押さえつけられているのを見れば、約束は空しいと思うからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.15
Sed si jam firmus est credens, compatitur cum suo magistro, fidens de spe futura; ut simul consoletur, cum quo et compatitur.
PL 17, 277Bしかし、すでに信仰の堅い者は、自分の教師とともに苦しみ、将来の望みを信頼して、ともに苦しむその相手とともに慰められるのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.16
(Vers. 8.) Non enim volumus vos ignorare, fratres, de pressura, quae nobis facta est in Asia; quia supra modum gravati fuimus supra vires, ita ut desperaremus nos etiam vivere.
PL 17, 277B(第8節)「兄弟たちよ、我々がアジアで受けた苦難について、汝らが知らずにいることを我々は望まない。我々は度を越して、力を超えて押しつぶされ、生きることさえ絶望するほどであった」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.17
Ideo passiones pressurarum indicat prope usque ad mortem illatas, ut ostendat quae mala salutis illorum causa patiebantur, ut non gravius ferrent, si corriperentur errores illorum ab iis, qui haec tam aspera tolerabant pro illis.
PL 17, 277Cそれゆえ彼は、ほとんど死に至るまで加えられた苦難の苦しみを示す。彼らの救いのためにどれほどの悪を耐えていたかを示すためである。これほど厳しいことを彼らのために耐えた者たちが、彼らの過ちを戒めるとしても、彼らがそれを不快に思わないようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.18
Quis enim medicorum non arguat susceptum suum negligentius se tractantem; ne cura medicinae ejus sine effectu remaneat?
PL 17, 277C実に、どの医者が、自分が引き受けた患者が自分の身を不注意に扱っているのを咎めないだろうか。医術の手当てが効果なく終わらないようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.19
(Vers. 9.) Quin et ipsi in nobis responsum mortis accepimus; ut non essemus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos.
PL 17, 277C(第9節)「それどころか、我々自身は、自分のうちに死の宣告を受けた。我々が自分に頼る者とならず、死者をよみがえらせる神に頼る者となるためである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.20
Tantam insolentiam iniquitatis significat insurrexisse contra fidei praedicatores; ut mortem ante oculos haberent; denique erepti de ipsa pressura, resuscitatos se dicunt. Sic enim afflicti fuerant, ut desperarent de praesenti vita.
PL 17, 277C不法の傲慢が、信仰の宣教者たちに対してこれほど激しく立ち上がり、彼らが死を目の前にするほどであったことを、彼は示している。実に、まさにその苦難から救い出されたとき、彼らは自分たちがよみがえらされたと言っている。彼らは現在の生命に絶望するほど苦しめられていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.21
Sed quia Deus praesidia sua non negat in necessitate positis, maxime suis, eripuit illos desperantes de semet ipsis, fidentes autem de Deo. Nimia enim pressura deficere se profitebantur, nisi adesset Deus.
PL 17, 277Dしかし神は、窮地に置かれた者たち、とりわけ自分の者たちから、守りを取り上げることはないので、自分自身に絶望し、神に頼る彼らを救い出した。実に、あまりの苦難に、神がともにいなければ力尽きるであろうと、彼らは自ら認めていたのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.22
(Vers. 10, 11.) Qui de tantis mortibus liberavit nos, et liberat: in quem speravimus, quia et liberabit, accedente pro nobis etiam vestra oratione; ut quod multorum faciebus donum in nos collatum est, per multos in gratiarum actione celebretur pro nobis.
PL 17, 278A(第10・11節)「これほどの死から我々を救い出し、今も救い出す者。我々は彼に望みを置いてきた。彼はこれからも救い出すからである。我々のために、汝らの祈りも加わって、多くの者の顔によって我々に与えられた賜物が、多くの者によって、我々のために感謝のうちにたたえられるように」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.23
Hoc dicit, quia gratia Dei multorum causa consolata est apostolos, id est, omnium credentium, quorum causa et pressurae eis ingerebantur: ac per hoc, quia omnium causa est, cuncti Deo gratias referant, cum cessat tentatio: aut cum oritur, simul obsecrentur.
PL 17, 278Aこれは、神の恩寵が多くの者のために使徒たちを慰めたということ、すなわちすべての信じる者たちのためであるということを言っている。その者たちのために、苦難もまた彼らに負わされたのである。それゆえ、すべての者のためなのだから、試みが止むときには皆が神に感謝をささげ、試みが起こるときには、ともに〔神に〕願い求めるべきである〔底本は obsecrentur(受動)。obsecrent と読む〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.24
(Vers. 12.) Gloria enim nostra haec est testimonium conscientiae nostrae. Hoc dicit, quia de conscientia sua praesumebant, quae pura erat ab omni simulatione; quamobrem de Dei auxiliis non diffidebant.
PL 17, 278A(第12節)「我々の誇りはこれである。我々の良心の証しである」。これは、彼らが自分の良心に頼っていたということ、その良心があらゆる偽りから清かったということを言っており、それゆえ彼らは神の助けを疑わなかったのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.25
Quia in simplicitate et sinceritate, non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem apud vos. Haec est gloria conscientiae, quam dixit, simplicitas et sinceritas.
PL 17, 278B「我々はこの世で、単純さと純粋さのうちに、肉の知恵ではなく神の恩寵のうちに過ごしてきた。ことに汝らのもとではいっそうそうであった」。彼が言った良心の誇りとは、この単純さと純粋さである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.26
Et quia haec de Dei doctrina sunt, adjecit: Non in sapientia carnali, sed in gratia Dei; ut ostenderet non humanae sapientiae, sed evangelicae praedicationi liberam se conscientiam exhibuisse.
PL 17, 278Bそして、これらは神の教えに属するので、彼は付け加えた。「肉の知恵ではなく、神の恩寵のうちに」と。それは、自分の良心が、人間の知恵に対してではなく、福音の宣教に対して曇りのないものであることを示すためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.27
Praeterita refricat; hoc enim significat, quod in prima epistola arguit fucatam praedicationem juxta humanum sensum aptatam (I Cor. II, 4) , cujus praedicatores duplici genere in sapientia carnali accusat; quia et juxta mundi sensum praedicabant, ne facile offenderent homines: et quaestus causa hoc agebant, propriis lucris carnalibus studentes.
PL 17, 278B彼は過去のことを蒸し返す。第一の手紙で、人間の思いに合わせて整えられた、飾り立てた宣教を咎めたということだからである(一コリント2:4)。彼は、その宣教者たちを、二つの点で肉の知恵のゆえに非難する。世の思いに従って宣べ伝え、人々を容易に怒らせないようにしていたこと、そして利得のためにこれを行い、自分の肉の利益に熱心であったことである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.28
Unde Apostolus numquam a Corinthiis sumptus voluit accipere; ne his occasionem daret, eo quod similis eis esset in hac re.
PL 17, 278Cそれゆえ使徒は、コリントの人々から決して生活の費用を受けようとしなかった。この点で自分が彼らと同じだという口実を、彼らに与えないためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.29
Hinc est quod dicit: Abundantius apud vos simpliciter conversati; quia cum ab aliis acceperit, ab his noluit, ne arguendi eos auctoritatem amitteret.
PL 17, 278Cここから彼は、「汝らのもとではいっそう単純に過ごした」と言う。他の者たちから受けたときにも、これらの者からは受けようとしなかったのは、彼らを咎める権威を失わないためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.30
(Vers. 13.) Non enim alia scribimus vobis, quam quae legistis et cognoscitis. Ea se dicit scribere, quae non solum litteris cernerent, sed et operibus ejus manifesta haberent; ut probaret ea, quae loquitur, gestis se implere, quibus uniuscujusque mens et propositum discitur.
PL 17, 278C(第13節)「汝らが読んで知っているもののほかを、我々は汝らに書いていない」。彼は、文字のうえで見分けられるだけでなく、彼の行いにおいても明らかに知っていることを書いていると言う。語ることを行為によって果たしていることを証明するためであり、行為によって各人の精神と志が知られるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.31
(Vers. 14.) Spero autem quod usque ad finem cognoscetis, sicut et cognovistis non ex parte, quia gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi.
PL 17, 278C(第14節)「汝らは終わりまで知るであろうと、私は望む。汝らがすでに部分的にではなく知ったように。我々は汝らの誇りであり、汝らも我々の誇りだからである。我々の主イエス・キリストの日に」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.32
Proficere illos sperat, ex eo quod jam coeperant meliores effici, cognito affectu circa se Apostoli, et gloriabantur in eo velut filii in patre charissimo.
PL 17, 278D彼は、彼らが進歩することを望む。すでに自分たちに対する使徒の愛情を知って、より善い者となり始めており、子らが最愛の父を誇るように、彼を誇っていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.33
Unde et Apostolus gloriam suam videri testatur in filios obaudientes; et tunc debere videri, quando prodest, id est, in die judicii Dei. Hoc dicens, perseverandum monet.
PL 17, 279Aそれゆえ使徒も、自分の誇りは従順な子らにおいて見られると証しし、それが見られるべきは益となるとき、すなわち神の裁きの日であると言う。こう言うことで、彼は堅く立ち続けるよう勧めている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.34
(Vers. 15, 16.) Et hac fiducia volueram prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis: et per vos transirem in Macedoniam, et iterum a Macedonia venirem ad vos, et a vobis deduci in Judaeam.
PL 17, 279A(第15・16節)「この確信をもって、私は先に汝らのもとへ行こうと望んでいた。汝らが第二の恩寵を得るためであり、また汝らのもとを通ってマケドニアへ行き、再びマケドニアから汝らのもとへ来て、汝らによってユダヤへ送り出されるためである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.35
Haec fiducia ex emendata est vita illorum; jam enim et desiderare illos se significat, quos ante indignum erat videre. Plenam ergo gratiam habuissent de adventu ejus; quia imago est epistola, praesentia autem veritas.
PL 17, 279Aこの確信は、彼らの生活が改まったことから来る。すでに彼は、以前なら会うのにふさわしくなかった者たちを恋しく思っていると示している。したがって彼らは、彼の到来から十分な恩寵を得たであろう。手紙は像であり、現前こそが真実だからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.36
Non est itaque otiosum quia voluerat ire, et non iit; intelligi enim vult esse aliquos inter eos, quorum causa voluntatem suam non implevit, ut adhibita opera purificarentur.
PL 17, 279Aしたがって、彼が行こうと望みながら行かなかったことは、無意味ではない。彼は、彼らの中に、その者たちのために自分の意志を果たさなかった理由となる者たちがいることを、分かってほしいのである。手立てが施されて、その者たちが清められるためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.37
(Vers. 17.) Hoc ergo cogitans, numquid levitate usus sum? aut numquid quae cogito secundum carnem cogito; ut sit apud me, Est, est, non, non? Quoniam dixit?
PL 17, 279B(第17節)「私はこのことを思案して、軽率にふるまったのか。あるいは、私が考えることを肉に従って考えているのか。その結果、私のもとで『然り、然り、否、否』となるのか」。〔使徒は〕こう言ったので〔底本は Quoniam dixit? と疑問符で切る。quoniam を理由と取り、次の節の「私は汝らのもとへ行こうと望んでいた」につながるものと解した〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.38
Volueram venire ad vos, et non iit; idcirco numquid levitate usus sum, inquit, quia videtur, qui dicit aliquid, et non facit, levitate uti?
PL 17, 279B「私は汝らのもとへ行こうと望んでいた」と言いながら、彼は行かなかった。それゆえ、「私は軽率にふるまったのか」と彼は言う。何かを言いながら行わない者は、軽率にふるまっていると見えるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.39
Ideo ne forte istud de Apostolo arbitrarentur, hoc purgat; quia non istud leviter, sed cum consilio fecit, ut non impleret, quod disposuerat. Aut numquid quae cogito, inquit, secundum carnem cogito?
PL 17, 279Bそこで彼は、人々が使徒についてそう思うことのないよう、これを弁明する。彼がそれを軽率に行ったのではなく、思慮をもって、決めていたことを果たさないことにしたからである。「あるいは、私が考えることを、肉に従って考えているのか」と彼は言う。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.40
Qui enim secundum carnem cogitat, tunc non implet quae disponit, quando aut personis amplioribus defert; aut certe lucris aut apparatibus vincitur, quod Apostolus semper sprevit.
PL 17, 279B肉に従って考える者が、決めたことを果たさないのは、より有力な人物に譲るか、あるいは利得や華美な備えに負けるときである。使徒はこれを常に退けた。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.41
Spiritalis autem tunc dispositum non implet, quando providentius aliquid pro salute animae meditatur; sicut et Apostolus ideo non implevit quod voluerat, ut per hoc ipsum meliores efficerentur, scientes ideo distulisse eum, quia quidam adhuc inter eos non se purificaverant a peccatis.
PL 17, 279Bこれに対して霊的な者が、決めたことを果たさないのは、魂の救いのために、より先を見通して何かを思案するときである。使徒もまた、望んだことを果たさなかったのは、まさにそのことによって彼らがより善い者となるためであった。すなわち、彼らの中のある者たちがまだ罪から身を清めていないために延期したのだと、彼らが知るようにである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.42
Ut sit, inquit, apud me, Est, est; non, non. Hoc significat, quia non aliud egit, quam scivit agendum; quia utilitas anteponenda est voluntati. Hic sensus spiritalis est: carnalis autem sensus sic mutatur, ut anteponat voluntatem utilitati.
PL 17, 279C「私のもとで『然り、然り』『否、否』となるように」と彼は言う。これは、行うべきと知ったこと以外を行わなかったということを意味する。益は意志に優先させるべきだからである。これは霊的な思いである。肉的な思いは、そのように変えられて、益よりも意志を優先させる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.43
(Vers. 18.) Fidelis autem Deus, quia sermo noster apud vos non est. Est et non. Hoc est quod dicit et ad Galatas: Si quae destruxi, haec eadem aedifico, praevaricatorem me constituo (Galat. II, 18) .
PL 17, 279C(第18節)「神は信実である。我々の言葉は、汝らのもとで『然り、そして否』ではないからである」。これは、ガラテヤの人々にも彼が言っていることである。「もし私が壊したものを、同じものを再び建てるなら、私は自分を背反者とする」(ガラテヤ2:18)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.44
Ideo ergo fidelem in se dicit Dei praedicationem: nam illud faciunt adulatores. Frequenter enim, ne homines offendant, quae vera sunt, praetermittunt.
PL 17, 279Cそれゆえ彼は、神の宣教は自分において信実であると言う。あのこと〔「然り、そして否」〕は追従者たちのすることだからである。彼らはしばしば、人々を怒らせないために、真実なことを言わずに通り過ぎる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.45
(Vers. 19.) Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis est, qui per nos praedicatus est, per me et Silvanum et Timotheum, non fuit, Est et non: sed Est in illo fuit.
PL 17, 279D(第19節)「汝らのうちにいる神の子イエス・キリストは、我々によって、すなわち私とシルワノとテモテによって宣べ伝えられたが、『然り、そして否』ではなかった。彼においては『然り』であった」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.46
Quantum ad idoneos praedicatores pertinet, hoc debet esse, ut sit apud illos, Est, est, non, non; ut non aliud faciant, quam sciunt utile.
PL 17, 279D適格な宣教者に関する限り、彼らのもとでは「然り、然り、否、否」であるべきである。益と知っていること以外を行わないためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.47
Quia enim frequenter aliud volumus, quam est utile; ne voluntas vincat utilitatem, ideo Apostolus voluntati suae utilitatem praeposuit, ne iret ad illos. In Christo enim Jesu non fuit, Est et Non, sed Est in illo fuit; quia numquam aliud voluit, quam est utile.
PL 17, 279D我々はしばしば、益であることとは別のことを望む。意志が益に勝つことのないよう、それゆえ使徒は自分の意志よりも益を優先し、彼らのもとへ行かなかった。キリスト・イエスにおいては「然り、そして否」はなく、彼においては「然り」であった。彼は益であること以外を決して望まなかったからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.48
Semper enim voluntas ejus cum utilitate est: nec immutatus est, ut faceret invitus, sicut homo, quod est utile; aut ut ambigeret de aliquibus, et mutaret voluntatem.
PL 17, 280A彼の意志は常に益とともにある。人のように、益であることを不本意ながら行うほどに変わったのでもなく、いくつかのことで迷って意志を変えたのでもない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.49
(Vers. 20.) Quotquot enim promissiones Dei sunt, sunt in illo: et per ipsum amen Deo ad gloriam per nos.
PL 17, 280A(第20節)「神の約束は、どれほどあろうとも、彼のうちにある。そして彼によって、我々を通して、神に栄光をもたらす『アーメン』がある」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.50
Manifestum est quia semper in Deo veritas est, hoc est, amen, manifestata per Christum, post per apostolos praedicata ad gloriam Dei, signorum virtutibus testimonium perhibentibus vera esse, quae promisit Deus per Christum Dominum nostrum. Gloria enim Dei est, cum ab illo omnia, et per illum et in illo esse dicuntur.
PL 17, 280A明らかなことに、神には常に真理があり、それが「アーメン」である。それはキリストを通して明らかにされ、その後、使徒たちを通して神の栄光のために宣べ伝えられた。神が我々の主キリストを通して約束したことが真実であると、しるしの力が証しを立てている。実に、万物が彼から、彼を通して、彼のうちにあると言われるとき、それが神の栄光だからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.51
(Vers. 21, 22.) Qui autem confirmat nos vobiscum, Christus Dominus est; et qui unxit nos, Deus: qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritum in cordibus nostris.
PL 17, 280B(第21・22節)「汝らとともに我々を堅くする者は主キリストであり、我々に油を注いだ者は神である。彼は我々に印を押し、手付けとして霊を我々の心に与えた」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.52
Christum dicit confirmare gentes in fidem promissam Judaeis; quia ipse est, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14) , id est, circumcisionem et praeputium, in uno novo homine faciens pacem.
PL 17, 280B彼は、キリストが異邦人を、ユダヤ人に約束された信仰へと堅くすると言う。双方を一つにした者は彼自身だからである(エフェソ2:14)。すなわち、一人の新しい人において平和をつくりながら、割礼と無割礼を一つにしたのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.53
Dominus ergo confirmat, et Deus qui unxit nos, id est, qui dedit regiam honorificentiam, sicut dicit Petrus apostolus: Quia sumus, inquit (I Pet. II, 9) , genus regale per unctionem spiritalem, cujus typus fuit in regibus Judaeorum.
PL 17, 280Bだから主が堅くし、神が我々に油を注ぐ。すなわち、王にふさわしい栄誉を与えたのである。使徒ペトロが言うとおりである。「我々は」と彼は言う(一ペトロ2:9)、「王の種族である」。それは霊的な油注ぎによるのであり、その予型はユダヤ人の王たちにあった。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.54
Qui et signavit nos, dando Spiritum suum nobis pignus; ut non ambigamus de promissis ejus. Si enim adhuc mortalibus Spiritum suum credidit, dubium non est quin jam immortalibus addat ad gloriam.
PL 17, 280B「彼は我々に印を押した」とは、霊を手付けとして我々に与えたということである。その約束について我々が疑わないためである。実に、彼が死ぬべき者にさえ自分の霊を委ねたのなら、すでに不死の者に栄光を加えることは疑いない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.55
Unum tamen opus dicit Patris et Filii; quia et Christum dicit confirmare, et Deum. Quem enim confirmat Filius, confirmat et Pater: et cum dat Spiritum Pater, dat et Filius; quia utriusque est Spiritus Sanctus, sicut dicit ad Romanos: Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9) .
PL 17, 280Cそれでも彼は、父と子の一つの働きを言っている。キリストが堅くすると言い、神が堅くすると言うからである。子が堅くする者を、父も堅くする。父が霊を与えるとき、子も与える。聖なる霊は両者のものだからである。ローマ人への手紙で言っているとおりである。「キリストの霊を持たない者は、彼のものではない」(ローマ8:9)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.56
Quoniam ergo de perfectione hominis locutus est, Trinitatis hoc loco fecit mentionem; omnis enim summa perfectionis in Trinitate consistit.
PL 17, 280Cそこで、人の完成について語ったので、彼はこの箇所で三位一体に言及した。完成のすべては、三位一体にあるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.57
Ego vero testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, nondum veni Corinthum. Nunc manifestat qua causa, cum voluisset ire ad illos, distulit; ut tunc iret, quando jam prope omnes emendatos inveniret.
PL 17, 280C「私はまことに、私の魂にかけて神を証人として呼ぶ。汝らを容赦して、私はまだコリントに行っていないのである」。今や彼は、彼らのもとへ行こうとしていながら延期した理由を明らかにする。ほとんどすべての者が改まっているのを見いだす、そのときに行くためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.58
His enim nunc loquitur, qui videbantur se velle corrigere, sed operam non dabant, ut hoc implerent. Quia ergo corripere illos necesse erat, iter suum in alios convertit; ne contristaret multos, et hoc fuit illis parcere.
PL 17, 280C今、彼が語りかけているのは、自分を正そうとしているように見えながら、それを果たす努力をしていなかった者たちである。そこで彼らを戒める必要があったので、旅を他の人々のほうへ向けた。多くの者を悲しませないためであり、それが彼らを容赦することであった。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.59
Quod ut mentibus eorum commendet, Deum testem dat; ne putarent se indignos esse, et contemni ab illo: quo comperto, ut praesentiam ejus mererentur, emendarent se.
PL 17, 280Dこれを彼らの心に納得させるために、彼は神を証人とする。彼らが、自分たちは値しない者で、彼に軽んじられていると思わないためである。これを知れば、彼の来訪にふさわしくなるよう、自らを改めるであろう。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.60
Non quod dominemur fidei vestrae, sed adjutores sumus gaudii vestri; fide enim statis. Quoniam fides non necessitatis, sed voluntatis res est, ideo dicit: Non quod dominemur fidei vestrae; dominatus enim necessitatis causa est.
PL 17, 280D「我々が汝らの信仰を支配するのではなく、汝らの喜びの協力者である。汝らは信仰によって立っているからである」。信仰は強制のことではなく意志のことなので、「我々が汝らの信仰を支配するのではない」と彼は言う。支配は強制のためにあるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 1.61
Sed adjutores sumus, inquit, gaudii vestri; hoc est, quia sicut in malo opere tristitia est, ita et in emendatione gaudium. Hujus gaudii adjutores sumus, inquit; quia volentibus eis emendare se, offerunt commonitiones; ut quod velle coeperant, possint implere.
PL 17, 281A「しかし我々は、汝らの喜びの協力者である」と彼は言う。すなわち、悪い業には悲しみがあるように、改めには喜びがある。「我々はこの喜びの協力者である」と彼は言う。彼らが自分を改めようとするとき、勧告を差し出して、始めた望みを果たせるようにするからである。