Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.1
(Vers. 1.) Scimus autem quia si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quia aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in coelis.
PL 17, 293A(第1節)「ところで我々は知っている。この住まいである我々の地上の家が解体されるとしても、我々は神から与えられた建物を、手で造られたのではない、天にある永遠の家を持っている」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.2
Hac fiducia dicit non timendum dissolvi de corpore violentia infidelium, aut sorte vitae; quia praeparata est hujusmodi hominibus habitatio in coelis aeterna, ut de temporali et terrena expulsi, in perpetuam domum recipiantur.
PL 17, 293Aこの確信によって彼は、不信仰の者たちの暴力によってであれ、人生の成り行きによってであれ、体から解き放たれることを恐れるべきでないと言う。このような人々には、天に永遠の住まいが備えられており、一時的で地上の家から追われても、永続する家に迎え入れられるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.3
Unde et hoc optandum est, si fieri potest: sed quia hoc optandum non est, ne in tua gloria alius pereat; si tamen acciderit, libenter ferendum est.
PL 17, 293Bそれゆえ、これは可能であれば望むべきことである。しかし、あなたの栄光のうちに〔「あなたの栄光のうちに」の係りは定かでない。あなたの栄光(殉教)のゆえに、迫害する他の者が滅びることのないように、と取った〕他の者が滅びることのないよう、望むべきことではない。ただし、それが起こったならば、喜んで耐えるべきである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.4
Terrestrem enim domum carnem hanc dixit, quia mortalis est: ut si de hac dissoluti fuerimus, aedificatam inveniemus in coelis domum aeternam.
PL 17, 293B実に彼が地上の家と呼んだのはこの肉である。死ぬべきものだからである。これから解き放たれたなら、天に建てられた永遠の家を見いだすであろう。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.5
Haec domus corpus immortale significat, in quo resurgentes, semper erimus, cujus forma jam in coelis est in Domini corpore declarata.
PL 17, 293Bこの家は不死の体を意味する。復活した我々は、その中に永遠にいることになる。その型はすでに天において、主の体に示されている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.6
(Vers. 2, 3.) Etenim in hoc ingemiscimus habitaculo nostro, quod de coelo est, superindui cupientes; siquidem induti, non nudi inveniamur. Propterea dicit in precibus ingemisci, ut gloria promissa de coelis possit resurgentes induere.
PL 17, 293B(第2・3節)「実際、我々はこの中でうめいている、天からのものである我々の住まいを上に着ることを切望して〔habitaculo nostro, quod de coelo est は superindui にかかると取った〕。着ているならば、裸で見いだされることはないからである」。彼は、約束された栄光が、復活する者たちに天から着せられうるように、祈りの中でうめくと言う。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.7
Hoc ergo desiderantes insistunt precibus; ne resurgentes, recepto utique corpore, nudi, id est, alieni a promissa gloria inveniantur. Hoc enim opus est, ut induta anima corpore, Dei judicio superinduatur et gloria, quae est immutatio in claritatem.
PL 17, 293Cそれゆえ、これを望む者たちは祈りに励む。復活して、体は受けたとしても、裸の者、すなわち約束された栄光から疎遠な者として見いだされることのないためである。魂が体を着た上に、神の裁きによって、さらに栄光をも上に着せられる必要があるからである。この栄光は、栄光〔claritas〕への変容である。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.8
Mors enim de terra est, resurrectio vero de coelis; si tamen immutetur in gloriam. Alii codices sic habent: Siquidem exspoliati, non nudi inveniamur: id est, si exeuntes de corpore Christum vestiti fuerimus; quia quicumque in Christo baptizantur, Christum induunt (Galat. III, 27) .
PL 17, 293C死は地から、復活は天からである。ただし、栄光へと変容させられるならばのことである。ほかの写本はこうなっている。「もし衣を剥がれているなら、裸で見いだされることはない」。すなわち、体から出ていくときにキリストを着ているならば、ということである。キリストにおいて洗礼を受ける者は誰でも、キリストを着るからである(ガラテヤ3:27)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.9
Itaque si in forma baptismi et traditionis manserimus, exspoliati corpore, non nudi invenimur; quia in interiore homine habitat Christus, quem cum induti, sive Spiritu sancto dato nobis videbimur, erimus digni superindui promissa coelesti gloria. In illum enim decidet promissa claritas, quem viderit signum adoptionis habere.
PL 17, 293Cそれゆえ、洗礼と伝承の形にとどまるならば、体を脱ぎ去っても、裸で見いだされることはない。内なる人の中にキリストが住むからであり、そのキリストを着た者〔底本の「quem cum induti」の構文は定かでない。「キリストを着た者として」と取った。ミーニュの脚注 c は、少し前の Mors enim から Nam cum sumus までがコルビー写本に無いとする〕、あるいは我々に与えられた聖なる霊を持つ者と見られるなら、約束された天の栄光を上に着るにふさわしい者となる。約束された栄光は、子とされることの印を持つと見られる者の上にこそ降るからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.10
(Vers. 4.) Nam cum sumus in hoc corpore, id est, mortali, ingemiscimus gravati; eo quod nolumus exui, sed superindui; absorbeatur mortale hoc a vita.
PL 17, 293D(第4節)「実際、我々がこの体の中にいる間」、すなわち死ぬべき体の中にいる間、「我々は重荷を負ってうめく。我々が脱がされることを望むのではなく、上に着ることを望むからである。この死ぬべきものが生命に呑み込まれるように」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.11
Idem sensus est, ideo enim dicit gravatos nos passionibus corporis, et ipsius mundi tempestatibus, postulationes ad Deum dirigere, ne immutemur victi, et indigni efficiamur: sed ut contigerit exitus, perseverantes in fide, induti inveniamur sancto Spiritu, qui in substantia Christus est.
PL 17, 294A同じ意味である。彼は、体の苦しみと世そのものの嵐に重荷を負う我々が、神に願いを向けると言う。打ち負かされて変えられ、ふさわしくない者とされることのないためであり、死が訪れたときに、信仰にとどまって、聖なる霊を着た者として見いだされるためである。この霊は、実体においてキリストである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.12
Tunc enim superindui promissa gloria poterimus, si exuti corpore, non despoliati a sancto Spiritu fuerimus.
PL 17, 294A実に我々が、体を脱いでも聖なる霊から剥ぎ取られていないときにこそ、約束された栄光を上に着ることができる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.13
Sic mortale absorbetur a vita, id est, ut resurgentes superinduamur immortalitate cum gloria; ne ultra mori possit, aut passionibus implicari: et hoc est absorberi a vita; non enim dicendus est absorberi a vita, qui ad hoc surgit, ut poenis agatur.
PL 17, 294Aこうして死ぬべきものが生命に呑み込まれるとは、復活した我々が、栄光とともに不死を上に着せられ、もはや死ぬことも苦しみに絡め取られることもありえない、ということである。これが生命に呑み込まれることである。刑罰へと追い立てられるために復活する者は、生命に呑み込まれたとは言えないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.14
(Vers. 5.) Qui autem perficit nos in hoc ipsum, Deus est: qui etiam dedit nobis pignus Spiritum.
PL 17, 294A(第5節)「ところで、我々をまさにこのことに向けて完成させる者は、神である。神はまた、我々に保証として霊を与えた」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.15
Hoc quod ingemiscentes poscimus, id est, non ut exui, sed ut superindui mereamur, juxta supradictum sensum, in die judicii Deum perficere dicit; quia promisit, et fidelis est, dans hujus rei implendae pignus Spiritum; ipse est enim signaculum adoptionis nostrae.
PL 17, 294B我々がうめきつつ願うこと、すなわち、脱がされるのではなく上に着せられるにふさわしくされることを、上述の意味に従って、神が裁きの日に成就すると彼は言う。神は約束し、信実であって、このことの成就の保証として霊を与えているからである。この霊こそ、我々が子とされることの証印である。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.16
(Vers. 6, 7.) Fidentes igitur semper, et scientes quia inhabitantes in hoc corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem. Manifestum est quia per fidem cum Domino sumus, non per praesentiam: ac per hoc peregrinamur non fide, sed specie.
PL 17, 294B(第6・7節)「それゆえ我々はいつも確信し、この体に住んでいる間は主から離れて旅していることを知っている。我々は、見えるものによってではなく、信仰によって歩むからである」。我々が主とともにいるのは信仰によるのであって、臨在によるのではないことは明らかである。したがって我々は、信仰においてではなく、見えるものにおいて、離れて旅しているのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.17
Et quare, cum idem dicat in Actibus apostolorum: In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28) ; hoc loco peregrinari nos a Domino dicit? Si ubique est, quomodo hic positi, peregrinamur a Domino?
PL 17, 294Bでは、同じ使徒が使徒言行録で「実に我々は、彼のうちに生き、動き、存在する」(使徒言行録17:28)と言っているのに、なぜこの箇所では、我々が主から離れて旅していると言うのか。もし神がどこにでもいるなら、ここにいる我々が、どうして主から離れて旅しているのか。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.18
Sine dubio ubique, immo omnia in Deo sunt: sed quia sedes Dei in coelis est, et illic semper videtur; ideo hic positi, ubi non videtur, peregrinari ab eo dicimur. Quando enim non eum videmus, licet praesens sit, absentes ab eo sumus.
PL 17, 294C疑いなく神はどこにでもいる。むしろ、すべては神のうちにある。しかし、神の座は天にあり、神はそこでは常に見られる。それゆえ、神が見られないここにいる我々は、神から離れて旅していると言われる。神を見ないときには、神が臨在していても、我々は神から離れているのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.19
(Vers. 8.) Audemus ergo et consentimus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Deum.
PL 17, 294C(第8節)「それゆえ我々は敢えてし、むしろ体から離れて旅し、神のもとに臨在することに同意する」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.20
Recte ait, audemus; habentes enim fiduciam promissionis Dei, et scientes multum expedire illic esse, quam in saeculo, consentiunt et optant excedere de corpore; ut requiescant usque in diem resurrectionis sub altare Dei.
PL 17, 294C「我々は敢えてする」と彼が言うのは正しい。神の約束への確信を持ち、この世にいるよりそこにいるほうがはるかに益になると知って、彼らは同意し、体から出ることを望むのである。復活の日まで神の祭壇の下で憩うためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.21
(Vers. 9.) Et ideo contendimus sive praesentes, sive peregrinantes placere illi. Id agendum dicit, et bonis operibus insistendum; ut sive in hac adhuc vita positi, sive ante tribunal Christi praesentes, placeamus ei.
PL 17, 294C(第9節)「それゆえ我々は、臨在していても旅していても、彼に喜ばれることに努める」。彼は、これを行うべきであり、善い業に励むべきだと言う。まだこの生にいても、キリストの法廷の前に臨んでからであっても、彼に喜ばれるためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.22
Unde si disciplina servetur, et hic et illic ei placebimus; quia qui hic placet, illic non displicebit.
PL 17, 294Dそれゆえ、規律が守られるなら、ここでもあそこでも彼に喜ばれる。ここで喜ばれる者は、あそこで不興を買うことがないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.23
(Vers. 10.) Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bona, sive mala.
PL 17, 294D(第10節)「実に、我々はみな、キリストの法廷の前に現されねばならない。各人が、体に属するものを、行ったとおりに、善であれ悪であれ、受けるためである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.24
Igitur si judicante Christo; unusquisque nostrum facta corporis recipiet; non utique sine corpore adjudicabitur bono aut malo. Et non dixit; facta carnis; quia carnis vitia punienda semper: sed facta corporis; spiritaliter, aliquando carnaliter operatur.
PL 17, 295Aそれゆえ、キリストが裁くとき、我々のそれぞれが体の行いを受けるのであれば、体を欠いたまま善とも悪とも裁定されることはない。また彼は「肉の行い」とは言わなかった。肉の悪徳は常に罰せられるべきだからである。彼は「体の行い」と言った。〔体は〕霊的に働くこともあれば、ときには肉的に働くこともあるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.25
(Vers. 11.) Scientes igitur, timorem Domini hominibus suademus: Deo autem manifesti sumus.
PL 17, 295A(第11節)「それゆえ、知りつつ、我々は人々に主への畏れを説く。しかし神に対して、我々は明らかである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.26
Quoniam ergo judicium Dei futurum est per Christum ad singulorum discriminanda opera, idcirco Apostolus suadere se dicit ad bonum sensum et vitam; ut auditores ejus securi sint de poena futura, et ipse glorietur, in his habens fructum laborum suorum; quia quorumdam praviloquio dies judicii Dei in dubium deducitur: Corrumpunt enim mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33) .
PL 17, 295Aしたがって、神の裁きがキリストを通して、一人一人の業を分けるために来るのだから、使徒は、善い思いと生き方へ説得していると言う。聞く者たちが来るべき刑罰について安んじ、彼自身も、その者たちのうちに自分の労苦の実りを得て誇るためである。ある者たちの悪しき言葉によって、神の裁きの日が疑わしいものにされているからである。「悪しき交わりは善き習慣を損なう」(一コリント15:33)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.27
Hominibus suademus, ait; ut credant, et provideant, ne incurrant, et tunc poeniteant, quando poenitentia fructum non habet. Deo autem manifesti sumus; hoc enim praedicabat, quod Deus jusserat: et hoc scire dicitur Deus, quod bonum est.
PL 17, 295B「人々に説く」と彼は言う。人々が信じ、用心して、〔裁きに〕陥り、悔い改めが実を結ばなくなったときになって悔い改めることのないためである。「神に対して我々は明らかである」というのは、神が命じたことを宣べ伝えていたからであり、神は、善いことを知っていると言われる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.28
Denique male agentibus dicit: Nescio vos. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse (Matth. XXV, 12) .
PL 17, 295B実に、〔主は〕悪を行う者たちに言う。「私は汝らを知らない」。「私はまた、汝らの良心においても我々が明らかであることを望む」(マタイ25:12)。〔刷りでは引照が二つの句のあとに置かれているが、マタイ25:12に当たるのは「私は汝らを知らない」だけである〕
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.29
Manifesta erat puritas eorum Corinthiis; quia neque aliquando in adulatione fuerant deprehensi, neque praedicatio illorum displicuerat sanctis, nec ab aliquo illorum quidquam, ut adsolet, occulte elicere tentaverant; ut foris simplices apud turbas, intus vero impostores essent. Ideo conscientiam illorum pulsat, ut ipsi sibimet testes essent de veritate eorum.
PL 17, 295Bコリントの人々には彼らの清さが明らかであった。〔使徒たちは〕かつてへつらいの中に見いだされたことがなく、彼らの宣教が聖なる者たちの不興を買ったこともなく、また、よくあるように誰かから何かをひそかに引き出そうとしたこともなかった。人々の前では素朴で、内では偽り者であるようなことはなかったのである。それゆえ彼は彼らの良心を叩き、彼ら自身が、使徒たちの真実について自らの証人となるようにする。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.30
(Vers. 12.) Non iterum nos commendamus vobis. Quoniam superius veram praedicationem suam obtestans, laudare se visus est; idcirco nunc eadem significat, non ad laudem suam hoc dicere se, sed ad eorum gloriam; ut gaudeant integram praedicationem se addidicisse, his annuntiantibus.
PL 17, 295B(第12節)「我々は再び自分を汝らに推薦するのではない」。先に自分の真実の宣教を厳かに証したとき、自らをたたえたように見えたので、ここでは同じことを、自分の称賛のためではなく、彼ら〔コリントの人々〕の栄光のために言っていると示している。彼らが、完全な宣教を、使徒たちが告げたことによって自分たちが学んだのを喜ぶためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.31
Sed occasionem damus vobis gloriandi de nobis; ut aliquid habeatis adversus eos, qui in facie gloriantur, et non in corde.
PL 17, 295C「むしろ、我々のことで汝らが誇る機会を与えているのである。顔で誇り、心では誇らない者たちに対して、汝らが何かを持つためである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.32
Hoc dicit, quoniam multi per elationem gloriabantur in se de apostolis, profitentes se ab iis doctos, qui semper cum Domino fuerunt: ideoque hic dicit dare se his rationem, per quam et ipsi gloriarentur adversus eos; quia Apostolus erat, a quo et isti didicerant.
PL 17, 295C彼がこう言うのは、多くの者が高ぶって使徒たちのことで自らを誇り、いつも主とともにいた者たちから教えられたと称していたからである。それゆえここで彼は、彼ら自身もその者たちに対して誇りうる根拠を与えると言う。彼らがかつて学んだのは、使徒からだったからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.33
Unde in alio loco dicit: Nihil minus feci ab his, qui valde sunt apostoli (II Cor. XII, 11). Quod quidem coactus dicit, ne silentium ejus istis obesset.
PL 17, 295Cそれゆえ別の箇所で言う。「私は、まことに大いなる使徒である者たちに比べて、何も劣ることをしなかった」(二コリント12:11)。これは実のところ、強いられて言うのであり、彼の沈黙がこの者たちにとって害となることのないためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.34
Qui ergo in corde gloriatur, superbiam reprimit, sciens quia humilibus Deus dat gratiam, superbis autem resistit (Jacob. IV, 6) ; superborum enim mens fructum non facit Deo dignum.
PL 17, 295Dそれゆえ、心で誇る者は傲慢を抑える。「神は謙遜な者に恩寵を与え、高ぶる者に逆らう」(ヤコブ4:6)と知っているからである。高ぶる者の精神は、神にふさわしい実を結ばない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.35
(Vers. 13.) Sive enim mente excedimus, Deo: sive sanum sapimus, vobis. Hoc dicit, quia si elate vel superbe putatur locutus; quia laudare se visus est, verum dicens, Deo hoc remittendum: si autem non superbe intelligitur, sed ad gloriam audientium esse locutus, Corinthiis proficere dicit; ut tunc sanum sit dictum audientibus, si ita intelligatur, ut dictum est: si autem jactanter putetur dictum, velut insanum Deo dimittendum; omnis enim superbia velut insania habetur.
PL 17, 296A(第13節)「実に、我々が精神において常軌を逸しているなら神のため、健全にわきまえているなら汝らのためである」。これは次のことを言っている。もし彼が、高ぶって傲慢に語ったと思われるなら――真実を語りながら自らをたたえたように見えたからである――それは神に任せるべきである。しかし、傲慢にではなく、聞く者たちの栄光のために語ったと理解されるなら、それはコリントの人々に益すると言うのである。語られたとおりに理解されるなら、それは聞く者たちにとって健全な言葉であり、自慢して言われたと思われるなら、狂気のようなものとして神に任せるべきである。あらゆる傲慢は、狂気のようにみなされるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.36
(Vers. 14.) Charitas enim Christi urget nos, hoc judicantes, quod si unus pro omnibus mortuus est.
PL 17, 296A(第14節)「実にキリストの愛が我々を駆り立てる。一人の者がすべての人のために死んだのなら、と判断しつつ」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.37
Quoniam Christus diligens genus humanum, ut eos redimeret, morti se dedit; ideo apostoli, ut vicem ei reddant, homines ex aliqua parte exhortantur ad ejus obsequium: et ut eos attrahant, necesse est ut verum se praedicare testentur, aliis prava docentibus; nec suum meritum taceant, ut malorum doctorum poenam designent.
PL 17, 296Aキリストは人類を愛し、これを贖うために自らを死に渡した。それゆえ使徒たちは、その返礼として、人々をいくらか彼への奉仕へと励ます。人々を引きつけるためには、ほかの者が誤ったことを教えている中で、自分たちが真実を宣べ伝えていると証しする必要があり、また悪い教師たちの刑罰を示すために、自分たちの功績も黙っていることはない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.38
Non ergo elatione mentis haec agebant, sed ut donum Christi intelligeretur ab omnibus, et fideliter devoti, ei gratiarum actiones referrent.
PL 17, 296Bそれゆえ彼らがこれを行ったのは、精神の高ぶりからではなく、キリストの賜物がすべての人に理解され、忠実に献身する者として彼に感謝を捧げるためであった。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.39
Propter Christi ergo charitatem, quae et quanta dona ejus circa diligentes eum sint, non tacent: non jactantiae causa, sed ut invitent audientes ad ejus devotionem; ne mors Christi infructuosa videretur, non ut laus apostolorum agnosceretur. Per meritum enim et gloriam apostolorum agnoscitur Christi gratia et beneficium Dei.
PL 17, 296Bそれゆえ、キリストの愛のために、彼を愛する者たちに対する彼の賜物がどのようなもので、どれほど大きいかを、彼らは黙っていない。誇るためではなく、聞く者たちを彼への献身へと招くためであり、キリストの死が実を結ばないように見えないためであって、使徒たちの称賛が知られるためではない。使徒たちの功績と栄光によって、キリストの恩寵と神の恩恵が知られるのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.40
(Vers. 15.) Ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est Christus, ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit.
PL 17, 296B(第15節)「それゆえ、すべての人が死んだ。そしてキリストはすべての人のために死んだ。生きている者たちが、もはや自分のために生きるのではなく、彼らのために死んで復活した者のために生きるためである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.41
Quia omnes necesse est mori causa Adae, pro omnibus mortuus est Christus; ut eos a secunda morte liberaret; ideoque qui vivunt in corpore, scientes Christum mortuum esse pro se, sint ei subditi, profitentes hunc Dominum.
PL 17, 296Bアダムのゆえにすべての人が死なねばならないので、キリストはすべての人のために死んだ。第二の死から彼らを解放するためである。それゆえ、体のうちに生きている者は、キリストが自分のために死んだと知り、彼に服し、彼を主と告白する者であるべきである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.42
Quia enim prodest eis mors ejus, testimonium perhibet resurrectio ejus. Igitur hic sibi non vivit, qui paratus est domini sui facere voluntatem.
PL 17, 296B彼の死が彼らに益することは、彼の復活が証しする。それゆえ、自分の主の意志を行う用意のある者は、もはや自分のために生きない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.43
(Vers. 16.) Itaque nos neminem ex hoc tempore novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, nunc jam non novimus.
PL 17, 296B(第16節)「それゆえ我々は、今からのちは、誰をも肉に従って知らない。たとえキリストを肉に従って知ったとしても、今はもう知らない」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.44
Verum est, quia Christo resurgente a mortuis, jam cessat in eo carnalis nativitas, cessat infirmitas corporis, cessat et passio mortis.
PL 17, 296Bそれは本当である。キリストが死者の中から復活して、彼における肉的な生まれは終わり、体の弱さは終わり、死の受難も終わったからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.45
Usque ad crucem enim suspicio fuit infirmitatis in Christo: postea autem apparuit esse, quod non credebatur, sicut et ipse ait: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quoniam ego sum (Joan. VIII, 28) .
PL 17, 296D十字架に至るまでは、キリストに弱さがあるのではないかという疑いがあった。しかしその後、信じられていなかったものがそうであることが明らかになった。彼自身が言うとおりである。「汝らが人の子を上げるとき、そのとき汝らは、私がそれであると知るであろう」(ヨハネ8:28)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.46
Hoc ergo idcirco Apostolus memorat, ut ostendat qua devotione obsequendum est Christo. Pro salute enim hominum non solum hominem se nasci non dedignatus est: sed et injuriis agi, et mori voluit; ut intelligentes quam pretiosa sit mors ejus, propensius illi serviant, non quasi homini vicem reddentes, sed Deo; quia unicuique pro persona ejus et meritis refundenda obsequia sunt.
PL 17, 297A使徒がこれを述べるのは、どれほどの献身をもってキリストに仕えるべきかを示すためである。実にキリストは、人々の救いのために、人として生まれることを軽んじなかったのみならず、辱めに追い立てられ、死ぬことをも望んだ。それは、その死がどれほど尊いかを理解して、人々がより熱心に彼に仕えるためであり、人に返礼するようにではなく、神に返礼するようにするためである。各人には、その人物と功績に応じて奉仕が返されねばならないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.47
(Vers. 17.) Quare si qua est in Christo nova creatura, vetera transierunt, et ecce omnia facta sunt nova. Manifestum est quia per Christum renovata sunt omnia, si animadvertant dignitatem ejus.
PL 17, 297A(第17節)「だから、キリストにおいて何か新しい被造物があるなら、古いものは過ぎ去った。見よ、すべてが新しくなった」。キリストの尊厳に目を向けるなら、キリストを通してすべてが新たにされたことは明らかである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.48
Novus enim fit his, quibus prius homo tantum videbatur, cum intelligitur esse Deus: ut recedente infirmitate, agnoscatur divinitas, et cessante errore veteri, qui introducta multorum deorum opinione, ab unius veri Dei fide transduxerat genus humanum, revertantur omnia ad simplicitatis professionem, unum Deum adorantia in Trinitate.
PL 17, 297Aそれまでは人としか見えなかった者たちにとって、キリストは、神であると理解されるとき、新しい者となる。弱さが去って神性が認められ、古い誤りがやむとき――その誤りは、多くの神々という思いこみを持ち込んで、人類を唯一の真の神への信仰から引き離していた――すべては素朴な信仰告白に立ち返り、三位一体における唯一の神を礼拝する。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.49
(Vers. 18.) Omnia autem ex Deo. Quamvis Christus nos redemerit, omnia tamen ex Deo; quia ab ipso est omnis paternitas (Ephes. III, 15) : ideoque necesse est praeferri personam Patris.
PL 17, 297B(第18節)「すべては神から出る」。キリストが我々を贖ったとしても、すべては神から出る。「彼からすべての父たることがある」(エフェソ3:15)からである。それゆえ、父のペルソナが優先されねばならない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.50
(Vers. 19, 20, 21.) Qui reconciliavit nos sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis; quoniam quidem Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et ponens in nobis verbum reconciliationis pro Christo, pro quo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos: orantes pro Christo reconciliari Deo.
PL 17, 297B(第19・20・21節)〔節の数は刷りのまま。この句は第18節の後半から第20節に当たり、続く句が第21節。ミーニュの脚注 a は、ローマ版がこの見出し語の最後の部分を下へ移したとする〕「キリストを通して我々を自らと和解させ、和解の務めを我々に与えた者。まことに神はキリストのうちにいて、世を自らと和解させ、彼らの罪を彼らに数えず、キリストのために和解の言葉を我々のうちに置いた。そのキリストのために我々は使節の務めを果たしており、神が我々を通して勧めているかのようである。キリストのために、神と和解させられるようにと願いつつ」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.51
Eum enim qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos essemus justitia Dei in ipso.
PL 17, 297C「実に、罪を知らなかった者を、彼は我々のために罪とした。我々が彼において神の正義となるためである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.52
Deus omnipotens genitor Christi (cum omnia, quae per Christum fecerat, errore caduca fuissent effecta, creatoris sui oblita) Christum Dominum nostrum de sacris sedibus ad terrena venire dignatus est, et factum carne in specie hominis; ut forma esset hominibus quemadmodum sibi Deum creatorem suum pacificum facerent.
PL 17, 297C全能の神、キリストの父は、キリストを通して造ったすべてのものが、誤りによって滅びやすいものとなり、自らの創造主を忘れたとき、我々の主キリストを聖なる座から地上へ来させることを良しとし、肉において人の姿をとる者とした。それは、人々が自らの創造主である神を、自分たちに対して宥められた者とするための型となるためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.53
Deus ergo erat in Christo. Quomodo? Quasi in vicario aut legato, sicut fuit in prophetis, aut aliter? Non sicut fuit in prophetis sic intelligi potest fuisse et in Filio? Filius enim naturaliter legatus est Patris Dei.
PL 17, 297Cそれゆえ、神はキリストのうちにいた。どのようにか。預言者たちのうちにいたように、代理者あるいは使節のうちにいるようにか、それとも別の仕方でか。預言者たちのうちにいたのと同じ仕方で、子のうちにもいたと理解することはできない〔底本は文末を疑問符で終える。続く文から、否定の平叙文と取った〕。子は本性において、父なる神の使節だからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.54
Unde dicit: Quia Pater in me est, et ego in Patre (Joan. X, 11) ; Pater enim per id intelligitur esse in Filio, quod una eorum sit substantia.
PL 17, 297Cそれゆえ彼は言う。「父は私のうちにあり、私は父のうちにある」(ヨハネ10:11〔引かれた句はヨハネ10:38〕)。父が子のうちにあると理解されるのは、両者の実体が一つだからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.55
Ibi enim est unitas, ubi nulla est differentia: ac per hoc invicem sunt; quia et imago et similitudo eorum una est; ut videns Filium, vidisse dicatur Patrem, sicut et ipse Dominus ait: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. X, 9) .
PL 17, 297D実に、違いの無いところに一体性がある。したがって両者は互いのうちにある。両者の像も似姿も一つだからである。そのため、子を見る者は父を見たと言われる。主自身が言うとおりである。「私を見る者は、父をも見る」(ヨハネ10:9〔引かれた句はヨハネ14:9〕)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.56
Recte ergo dicitur: Deus erat in Christo; hoc est, Pater in Filio, mundum reconcilians sibi; non reputans illis delicta eorum; quoniam creatura peccavit in Deum, nec poenituit, ut reverteretur ad eum: Deus opus suum nolens perire, misit Filium suum, per quem praedicata eis remissione peccatorum, reconciliaret eos sibi per ipsum, per quem nos creaverat.
PL 17, 298Aそれゆえ「神はキリストのうちにいた」と言われるのは正しい。すなわち、父が子のうちにいて、「世を自らと和解させ、彼らに彼らの罪を数えない」のである。被造物は神に対して罪を犯し、悔い改めて神のもとに帰ろうとしなかったからである。神は、自らの造ったものが滅びることを望まず、子を遣わした。この子を通して彼らに罪の赦しを宣べ伝え、かつて我々を創造したその子によって、彼らを自らと和解させるためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.57
Sive ergo per Filium, sive per servos Deus exhortatur populum; quia ad ipsum omnis summa referenda est, cujus voluntate et providentia Christus incarnatus est ad salutem hominum redimendam: qui cum reverti vellet ad Patrem, dispensationem acceptam a Patre dedit discipulis.
PL 17, 298Aだから、神は子を通してであれ、僕たちを通してであれ、民を勧める。すべての総括は神に帰されねばならないからである。神の意志と摂理によって、キリストは人々の救いを贖うために受肉した。キリストは、父のもとに帰ろうとしたとき、父から受けた経綸を弟子たちに与えた。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.58
Orantes pro Christo vos reconciliari Deo. Hoc est, quod dixi, qui pro Christo vicarios dedit apostolos; ut pro ipso praedicarent reconciliari Deo.
PL 17, 298A「キリストのために、汝らが神と和解させられるよう願いつつ」。これは私が述べたこと、すなわち、キリストの代わりに使徒たちを代理として与えた神が、使徒たちに、彼のために、神と和解するようにと宣べ伝えさせた、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.59
(Vers. 22.) Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit. Deum dicit Patrem peccatum fecisse Filium suum Christum, eum utique qui peccatum nesciebat, id est, qui non peccaverat; quia factus caro non immutatus, sed incarnatus factus est peccatum; sicut qui fit praefectus, non amittit quod erat: sed assumit utique quod non erat.
PL 17, 298B(第22節)〔刷りは第22節。引かれた句は第21節に当たる〕「罪を知らなかった者を、彼は我々のために罪とした」。父なる神が、自らの子キリストを罪としたと彼は言う。罪を知らなかった者、すなわち罪を犯さなかった者をである。キリストは肉となったが、変化させられたのではなく、受肉して罪となったのである。長官になる者が元の身分を失わず、元になかったものを得るのと同じである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.60
Homo ergo factus est Christus causa peccati, quem non tangebat sors, neque dignitas nasci hominem. Propter quod autem omnis caro sub peccato est, ideo factus caro, factus est etiam peccatum.
PL 17, 298Bそれゆえ、キリストは罪のゆえに人となった。人として生まれることは、彼の定めでもなく、その品位にかなうことでもなかったのに、である。すべての肉が罪の下にあるがゆえに、肉となって、彼はまた罪となったのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.61
Et quoniam oblatus est pro peccatis, non immerito peccatum factus dicitur; quia et hostia, in lege, quae pro peccatis offerebatur, peccatum nuncupabatur.
PL 17, 298B罪のために献げられたのであるから、彼が罪となったと言われるのは理由のないことではない。律法において罪のために献げられたいけにえも、罪と呼ばれたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.62
Ut nos essemus justitia Dei per ipsum, qui peccatum nesciebat, dicente Esaia: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (Esai. LIII, 9) , quasi peccator occisus est, ut peccatores justificarentur apud Deum in Christo.
PL 17, 298C「我々が、彼を通して神の正義となるため」。罪を知らなかった者である彼は、イザヤが「罪を犯さず、その口に偽りは見いだされなかった」(イザヤ53:9)と言うとおり、罪人のように殺された。罪人たちが、キリストにおいて、神のもとで義とされるためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios secundam 5.63
Zelum enim passus est Satanas adversus Salvatorem, videns eum docere homines quomodo sibi propitium facerent Deum, abrenuntiantes diabolo: et propter hoc occidit eum, nesciens futurum adversus se; Christus enim post crucem descendens ad inferos, devicta morte; quia qui peccatum nesciebat, teneri a morte non poterat; quia mors per peccatum inanivit infernum, ut mors justi peccatoribus proficeret; ut de caetero mors eos, qui signum crucis habent, tenere non possit.
PL 17, 298Cサタンは救い主に対して妬みを抱いた。救い主が、悪魔を捨てて神をどのように自分たちに対して宥められた者とするかを、人々に教えるのを見たからである。それゆえサタンは彼を殺したが、自分に対して何が起こるかを知らなかった。キリストは十字架ののち、冥界に降り、死に打ち勝ったからである。罪を知らなかった者は、死に捕らえられることがありえなかった。死は罪によって冥界を空にした〔この句の係りは定かでない。刷りのまま訳した。ミーニュの脚注 g は、コルビー写本が per peccatum inolevit in infernum(罪によって冥界に入り込んだ)と読むとする〕。義人の死が罪人たちに益するためであり、今後は、十字架の印を持つ者たちを、死が捕らえておけないためである。