ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › Exhortatio virginitatis

Caput IX 第IX章

Ambrose of Milan · Exhortatio virginitatis · PL 16, 352C · 26 sectiones

Exhortatio virginitatis 9.1

1

Maternam exhortationem ut sua quoque cumulet sanctus Praesul, virgines illas ad quaerendum in divinis Scripturis Christum excitat.

PL 16, 352C

聖なる司教〔アンブロシウス〕は、母の勧めに自分の勧めをも積み重ねるべく、あのおとめたちを、神の書の中にキリストを求めるよう奮い立たせる。

Exhortatio virginitatis 9.2

2

Sed eum quando quaeritur, jam tum praesentem esse asseverans, docet interrogandum ubi maneat in meridiano, id est, in Patris lumine: requirendum etiam in lumine bonorum operum, atque in nocturnis orationibus: ubi vero ille transierit, sequendum; cum delectetur saepius quaeri, ut gratiam suscitet, animamque vulneret charitate: cujus quidem qualia sint vulnera, variis sanctorum exemplis probat.

PL 16, 352C

しかし、彼が求められるときにはすでにそこにいると断言し、真昼に彼がどこに留まるのか、すなわち父の光の中にであることを、問うべきだと教える。また、善い行いの光の中で、また夜の祈りの中でも彼を求めるべきこと、彼が通り過ぎたところでは後を追うべきことを教える。彼はたびたび求められることを喜び、それによって恩寵を呼び覚まし、魂を愛で傷つけるからである。その傷がどのようなものかを、聖なる人々の様々な例で証する。

Exhortatio virginitatis 9.3

3

56. Sed quamvis nihil maternis defuerit hortationibus, ego quoque vos, filii, vel paucis alloquar. Quaerite Dominum Jesum, qui nos monet ut quaeramus regnum Dei: Et ecce omnia, inquit, suppetent vobis (Matth. VI, 33) .

PL 16, 353A

56. 母の勧めには何一つ欠けるところがなかったが、それでも、子らよ、私も諸君にわずかばかり語りかけよう。主イエスを求めよ。彼は我々に、神の国を求めよと戒める。「そうすれば見よ、すべては汝らに備わる」と彼は言う(マタイ6:33)。

Exhortatio virginitatis 9.4

4

Sed malo ego vos ante meritum deferre, et sic exigere mercedem. Bona merces, sed divinior dispensator mercedis, et auctor muneris. In regno merces, in Christo remunerandi potestas.

PL 16, 353A

しかし私は、諸君がまず功績を差し出し、そのうえで報酬を求めることを望む〔ante は副詞(まず)、meritum を deferre の目的語と取った〕。報酬は善いが、報酬を分かち与える者、賜物の与え主は、いっそう神的である。国には報酬があり、キリストには報いる権能がある。

Exhortatio virginitatis 9.5

5

Quaerite illam in Scripturis divinis, ubi Christus invenitur, et dicite sicut illa dicebat: Annuntia mihi quem dilexit anima mea (Cant. I, 6) . Sed et Synagoga quaerebat quem amiserat, vos quaerite quem non amittatis.

PL 16, 353A

それを〔底本は illam。直前の merces(報い)を受けると取った。illum(キリスト)とも読める〕神の書の中に求めよ。そこにキリストは見いだされる。そして、あの女が言っていたように言え。「私の魂が愛した者を私に告げよ」(雅歌1:6)。ところで会堂もまた、失った者を求めていた。諸君は、失うことのない者を求めよ。

Exhortatio virginitatis 9.6

6

Sed cur, Synagoga, dicis quem dilexi, et non dicis quem diligo? Ideo non tenes, quia dilexisse te dicis: cur non potius adhuc diligis, ut possis tenere? 57. Verum illam omittamus.

PL 16, 353A

だが会堂よ、汝はなぜ「私が愛した者」と言い、「私が愛している者」と言わないのか。汝が彼を捉えられないのは、愛したと言うからだ。なぜむしろ今なお愛さないのか、捉えることができるように。57. だが彼女のことはさておこう。

Exhortatio virginitatis 9.7

7

Tu, virgo, cum coeperis quaerere, adest; neque enim fieri potest ut desit quaerentibus se, qui palam factus est non quaerentibus, et inventus est non interrogantibus (Esai. LXV, 1) . Dum tractas et cogitas, praesto est.

PL 16, 353B

おとめよ、あなたが求め始めるとき、彼はそこにいる。自分を求める者たちに欠けることはありえないからである。彼は、求めなかった者たちにあらわになり、尋ねなかった者たちに見いだされたのだ(イザヤ65:1)。あなたが思いめぐらし、考えているあいだ、彼はそばにいる。

Exhortatio virginitatis 9.8

8

Disce interrogare cum venerit, ubi pascat, ubi maneat; sicut illa dicebat: Ubi pascis, ubi manes in meridiano (Cant. I, 6) ? Ubi enim Christus manet, nisi ubi justitiae meridies fulget?

PL 16, 353B

彼が来たとき、どこで牧し、どこに留まるのかを尋ねることを学べ。あの女が言っていたように。「汝はどこで牧しているのか、どこで真昼に留まっているのか」(雅歌1:6)。キリストが留まるのは、正義の真昼が輝くところでなくてどこであろうか。

Exhortatio virginitatis 9.9

9

Idque sacratae Scripturae docetur testimonio, quae dicit: In sole posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII, 6) . Unde et alibi idem dicit Propheta: In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10) .

PL 16, 353B

このことは、聖なる書の証しによって教えられる。書は言う。「太陽の中に彼は自分の幕屋を置いた」(詩篇18:6)。それゆえ別のところで同じ預言者が言う。「汝の光の中で、我々は光を見る」(詩篇35:10)。

Exhortatio virginitatis 9.10

10

Lumen Filius est, lumen et Pater qui videtur in Filio; quoniam Filius splendor gloriae Patris, et imago substantiae ejus est (Hebr. I, 3) .

PL 16, 353C

子は光であり、子において見られる父もまた光である。子は父の栄光の輝きであり、その実体の像だからである(ヘブライ1:3)。

Exhortatio virginitatis 9.11

11

58 Sed etiam in tuo lumine, virgo, Christum require, in bonis cogitationibus, in bonis operibus, quae luceant coram Patre tuo qui in coelis est. Quaere in noctibus, quaere in cubiculo tuo; quoniam et nocte venit, et pulsat ad januam tuam.

PL 16, 353C

58. だがまた、おとめよ、あなた自身の光の中でもキリストを求めよ。善い思いの中で、善い行いの中で。それらが、天にいるあなたの父の前で輝くように。夜に求め、あなたの部屋で求めよ。彼は夜にも来て、あなたの戸を叩くからである。

Exhortatio virginitatis 9.12

12

Vult enim te omnibus invigilare momentis, vult januam tuae mentis patentem invenire. Est et illa janua quam vult patere, ut aperiatur et resonet os tuum laudem Domini, gratiam Sponsi, crucis confessionem: cum symbolum recenses, psalmos in cubiculo tuo concinis.

PL 16, 353C

彼は、あなたがあらゆる時に目覚めていることを望み、あなたの精神の戸が開いているのを見いだすことを望む。彼が開くことを望む戸はもう一つある。あなたの口が開かれて、主への賛美、花婿の恩寵、十字架の告白を響かせるようにである。あなたが信条を唱え、部屋で詩篇をともに歌うときのことである。

Exhortatio virginitatis 9.13

13

Ergo cum venerit, vigilantem te inveniat, ut parata sis. Dormiat caro tua, vigilet fides: dormiant illecebrae corporis, vigilet cordis prudentia: membra tua redoleant crucem Christi, et sepulturae odorem; ut nihil iis somnus caloris infundat, nullos excitet motus.

PL 16, 353C

それゆえ、彼が来たとき、あなたが目覚めているのを見いだすように。あなたが備えているように。あなたの肉は眠り、信仰は目覚めよ。体の誘惑は眠り、心の思慮は目覚めよ。あなたの肢体はキリストの十字架と葬りの香りを放て。眠りが熱を肢体に注ぎ込まず、いかなる動きも起こさないように。

Exhortatio virginitatis 9.14

14

Ipsa est anima quae se Christo aperit, quam nulli vapores carnis exagitant. 59. Cum haec invenerit Sponsus, transibit: anima tua illo sequatur, discedat a cubili suo, exeat in verbo ejus, sicut scriptum est: Exivit anima mea in verbo tuo (Cant. V, 6) , id est peregrinetur a corpore, ut Deo adsit; quoniam cum est in corpore, peregrinatur a Christo.

PL 16, 353D

これこそ、キリストに自らを開く魂であり、肉のいかなる熱気にも揺さぶられない魂である。59. 花婿は、このような魂を見いだすと、通り過ぎるであろう。あなたの魂は彼に従い、自分の寝床を離れ、彼の言葉の中に出て行け。書かれているとおりである。「私の魂は汝の言葉の中に出て行った」(雅歌5:6)。すなわち、神のもとにいるために体から離れて旅立て。体の中にいるあいだは、キリストから離れて旅をしているからである。

Exhortatio virginitatis 9.15

15

Unde et Apostolus dicit: Audemus ergo et consentimus magis peregrinari de corpore, et adesse ad Dominum. Et ideo conamur, sive absentes, sive praesentes, placere illi.

PL 16, 354A

それゆえ使徒も言う。「我々は大胆であり、むしろ体から離れて旅立って、主のもとにいることに同意する。だから、離れていても、そこにいても、彼に喜ばれようと努める」

Exhortatio virginitatis 9.16

16

Omnes enim manifestari oportet ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque propria corporis, sicut gessit, sive bonum, sive malum (I Cor. V, 8 et seq.) . Quam cito causam probavit, qua corpus resurget!

PL 16, 354A

「我々すべては、キリストの裁きの座の前に現れねばならない。各人が、体によって行ったことに応じ、善であれ悪であれ、その報いを受けるためである」(一コリント5:8以下)〔刷りの引照は I Cor.。引かれているのは二コリント5:8–10の句である〕。彼はなんと速やかに、体が復活する理由を証明したことか。

Exhortatio virginitatis 9.17

17

Oportet enim carnem resurgere, quae remunerationem suorum est adeptura gestorum; ut quae in corpore gessimus, in corpore recipiamus.

PL 16, 354A

自分の行いの報いを受けることになる肉は、復活せねばならないからである。我々が体において行ったことを、体において受けるためである。

Exhortatio virginitatis 9.18

18

60. Vult igitur se Dominus saepius quaeri: discedit, currit, ut resuscitet gratiam, quam vult a te etiam in te resuscitari, sicut habemus ad Timotheum scriptum: Propter quam causam admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum (II Tim. I, 6) .

PL 16, 354A

60. それゆえ主は、自分がたびたび求められることを望む。去り、走るのは、恩寵を呼び覚ますためであり、その恩寵が、あなたからもあなたのうちで呼び覚まされることを望むからである。テモテに宛てて書かれているとおりである。「この理由のために、私は汝に戒める。私の手を置くことによって汝のうちにある神の恩寵を、呼び覚ませ」(二テモテ1:6)。

Exhortatio virginitatis 9.19

19

Quae autem resuscitaverit gratiam, fit vulnerata charitatis, sicut illa dixit: Quia vulnerata charitatis ego sum: si suscitaveritis et excitaveritis charitatem (Cant. V, 8) .

PL 16, 354B

恩寵を呼び覚ました女は、愛に傷ついた者となる。あの女が言ったとおりである。「私は愛に傷ついているから。もし汝らが愛を呼び覚まし、奮い立たせるなら」(雅歌5:8)。

Exhortatio virginitatis 9.20

20

Quid istud sit, poterimus intelligere, si repetamus quia sagitta est Dominus Jesus, cui dicit Pater: Posui te sicut sagittam electam (Esai. XLIX, 2) . Et quia ipse est charitas, sunt utique jacula charitatis, quibus vulnerat sese quaerentes.

PL 16, 354B

これが何であるかは、主イエスが矢であることを思い起こせば理解できる。父は彼に言う。「私は汝を選び抜かれた矢のように置いた」(イザヤ49:2)。彼自身が愛である以上、愛の投げ矢がある。彼はそれで、自分を求める者たちを傷つける。

Exhortatio virginitatis 9.21

21

Denique et alligatae vinculis ipsum sequuntur; quia quos vulnerat ligat. Ergo sunt etiam vincula charitatis, quibus ligatus est Paulus, qui ait: Paulus vinctus Jesu Christi (Philem. 1) .

PL 16, 354B

実に、〔傷つけられた〕女たちは、鎖につながれて彼に従う。彼は、傷つけた者たちをつなぐからである。それゆえ愛の鎖もあり、パウロはそれにつながれた。彼は言う。「イエス・キリストの囚人パウロ」(フィレモン1)。

Exhortatio virginitatis 9.22

22

61. Vulnera autem charitatis esse docet Job, quo nemo amplius Christum dilexit, qui diligebat etiam in ipsius sui corporis cruciatibus.

PL 16, 354C

61. 愛の傷があることを教えるのはヨブである。彼ほどキリストを愛した者はなく、自分の体の責め苦のうちにあってもなお愛していた。

Exhortatio virginitatis 9.23

23

Unde dicebat: Sagittae autem Domini in meo corpore sunt, quarum furor ebibit sanguinem meum; cum coepero loqui, compungunt me (Job VI, 4) .

PL 16, 354C

それゆえ彼は言っていた。「主の矢は私の体の中にあり、その猛りは私の血を飲み干す。私が語り始めるとき、矢は私を刺す」(ヨブ記6:4)。

Exhortatio virginitatis 9.24

24

Sunt ergo charitatis vulnera, et bona vulnera: denique meliora vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6) . Hieremias quoque aestuabat, et ignem charitatis quo inflammabatur ad officium prophetandi, ferre non poterat (Jerem. XX, 9) .

PL 16, 354C

こうして、愛の傷があり、善い傷がある。実に、「友の傷は、敵の進んでする口づけにまさる」(箴言27:6)。エレミヤもまた燃え立ち、預言する務めへと自分を燃え上がらせた愛の火に耐えることができなかった(エレミヤ20:9)。

Exhortatio virginitatis 9.25

25

Denique demergebatur in lacum (Jerem. XXXVIII, 6) ; quia Judaeis futura excidia annuntiabat, et tacere non poterat. Lapidabatur Stephanus (Act. VII, 58) , et illa pro Christo vulnera quasi vulnera charitatis pio excipiebat affectu.

PL 16, 354C

実に、彼は穴に沈められた(エレミヤ38:6)。ユダヤ人に来るべき滅びを告げ、黙っていることができなかったからである。ステファノは石で打たれ(使徒言行録7:58)、キリストのためのあの傷を、愛の傷のごとく、敬虔な情で受けた。

Exhortatio virginitatis 9.26

26

Vapulabant apostoli, et congratulabantur (Act. V, 40) . Quam bonus est Dominus, pro quo dulces et injuriae sunt, grata mors! Et bene grata, quae acquirit immortalitatem.

PL 16, 354D

使徒たちは鞭打たれ、ともに喜んだ(使徒言行録5:40)。主はなんと善いことか。主のためなら、侮辱さえ甘く、死さえ喜ばしい。そして、不死を得させる死が喜ばしいのは当然である。