ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › Exhortatio virginitatis

Caput V 第V章

Ambrose of Milan · Exhortatio virginitatis · PL 16, 344A · 23 sectiones

Exhortatio virginitatis 5.1

1

Virginibus in utroque foedere palmam publicae salutis attributam, variasque mysticarum virginum laudes celebratas: itemque designatam horti ac vineae figura virginitatem, non secus ac olerum typo conjugium; unde filios admonet, ut rejectis Achab et Jezabel spiritalibus, verum illum Naboth amplectantur pro nobis accusatum atque occisum.

PL 16, 344A

両契約において、おとめたちには公の救いの勝利の棕櫚が帰せられていること、奥義の意味でのおとめたちのさまざまな称賛が語られていること、また、おとめの身が園とブドウ畑の象りによって示され、結婚が野菜の予型によって示されていることが述べられる。そこで彼女は子らに、霊的なアハブとイゼベルを退けて、我々のために訴えられ殺された、あの真のナボトを抱くよう戒める。

Exhortatio virginitatis 5.2

2

Quamobrem venisse praedictus sit super nubem levem, et cur etiam matrem suam Joanni commendaverit? Quomodo tandem hic qui ut mysticus Levi nihil habebat, legitur eam accepisse in sua?

PL 16, 344A

次に、なぜ彼は軽い雲に乗って来ると予告されたのか、またなぜ自分の母をヨハネに託したのか。そして、奥義の意味でのレビのように何も持たなかったこの者が、どうして彼女を「自分のもの」のうちに迎えたと読まれるのか、と述べる。

Exhortatio virginitatis 5.3

3

28. Multas feminas Scriptura divina in lucem evexit, palmam tamen publicae salutis solis virginibus dedit.

PL 16, 344A

28. 聖書は多くの女性を光のもとに引き出したが、公の救いの勝利の棕櫚を与えたのは、おとめたちだけである。

Exhortatio virginitatis 5.4

4

In veteri Testamento terra ac mari clausum Hebraeorum populum virgo per maria pedes duxit (Exod. XV, 20) : in Evangelio auctorem mundi et redemptorem virgo generavit (Luc. I, 27) .

PL 16, 344A

旧約聖書では、陸と海に閉ざされたヘブライ人の民を、おとめ〔出エジプト記15章の女預言者ミリアムを言う。ラテン語の綴りはマリアと同じ〕が徒歩で海を渡らせた(出エジプト記15:20)。福音書では、世の創造者であり贖い主である者を、おとめが産んだ(ルカ1:27)。

Exhortatio virginitatis 5.5

5

Virgo est Ecclesia (II Cor. XI, 2) , quam studuit Apostolus virginem castam assignare Christo: virgo est filia Sion (Esai. XXXVII, 22) ; virgo est civitas illa Hierusalem (Apoc. XXI, 27) quae in coelo est, in quam nihil commune intrat atque immundum: virgo est et illa quam vocat Jesus, cui et dixit: Ades huc a Libano, Sponsa, ades huc a Libano; transibis et pertransibis a principio fidei (Cant. IV, 8) .

PL 16, 344B

教会はおとめである(二コリント11:2)。使徒は教会を、貞潔なおとめとしてキリストに引き渡そうと努めた。シオンの娘はおとめである(イザヤ37:22)。天にあるあの都エルサレムはおとめである(黙示録21:27)。そこには何も共通のもの、汚れたものは入らない。イエスが呼ぶあの女もおとめであり、イエスは彼女にこう言った。「ここへ来よ、花嫁よ、レバノンからここへ来よ。汝は、信仰の初めから通り過ぎ、通り抜けるであろう」(雅歌4:8)。

Exhortatio virginitatis 5.6

6

Non solum transivit virgo, sed etiam pertransivit: quae festinat ad Sponsum, transit saeculum, pertransit ad Christum; vel quia ea quae Christo se dicaverit, transeundo ad coelestia, terrena pertranseat.

PL 16, 344B

おとめは通り過ぎただけでなく、通り抜けもした。花婿のもとへ急ぐ者は、世を通り過ぎ、キリストへと通り抜ける。あるいは、キリストに自らを献げた女が、天のものへと移ることによって、地のものを通り抜けるからでもある。

Exhortatio virginitatis 5.7

7

Nam et ipse Sponsus sic venit ad Sponsam suam, ut saliat super montes, transiliat super colles (Cant. II, 8) .

PL 16, 344B

実に、花婿自身も、「山々の上を跳び、丘の上を跳び越えて」(雅歌2:8)、このように花嫁のもとへ来る。

Exhortatio virginitatis 5.8

8

29. Addit adhuc ad laudem virginitatis: Hortus clausus soror mea Sponsa, hortus clausus, fons signatus (Cant. IV, 12) ; quo meliores afferat fructus claustro pudoris septa virginitas, in qua intemerata permaneant castitatis signacula.

PL 16, 344C

29. 〔花婿は〕さらに、おとめの身の称賛に加える。「閉ざされた園、私の妹、花嫁よ。閉ざされた園、封じられた泉」(雅歌4:12)。恥じらいの囲いに囲われたおとめの身が、より良い実を結ぶためである。その中で、貞潔の封印が損なわれずにとどまる。

Exhortatio virginitatis 5.9

9

Hunc hortum animae vestrae, hunc fontem servate puri liquoris, ut eum in vobis nemo perturbet, nemo designet, quem genitalis in vobis origo signavit. Nemo auferat animae vestrae vineam, et vilia olera serat.

PL 16, 344C

諸君の魂のこの園、この清らかな水の泉を守れ。諸君のうちで誰もそれを乱さず、誰もその封印を解かないように〔designet の意は定かでない。signavit と対にして「封印を解く」と取った〕。それは、諸君の生まれの起源が諸君のうちで封じたものである。誰も諸君の魂のブドウ畑を奪い、つまらない野菜を蒔かないように。

Exhortatio virginitatis 5.10

10

Vinea enim quidam fructus virginalis est: conjugia velut olerum plantaria sunt, in quibus frequens gelu est; et ideo sicut olera herbarum cito cadunt atque marcescunt, nisi finem imponat senectus, aut ad perfectum evehat continentia.

PL 16, 344C

実に、ブドウ畑とは、おとめの一種の実りであり、結婚は野菜の苗床のようなものである。そこには霜が頻繁に降りる。それゆえ結婚は、草の野菜のように、すぐに倒れ、しおれる。老年が終わりを課すか、自制が完成へ引き上げるのでない限り。

Exhortatio virginitatis 5.11

11

30. Non veniat ergo in vos Achab, qui concupiscat vineam vestram delere et exstinguere: nec veniat in vobis Jezabel, vanum illud et saeculare profluvium; hoc enim significatur vocabulo, vana et vacua redundantia: sed veniat Nabuthe, qui venit a patre, sicut indicat nominis ipsius interpretatio, qui vineam sanguine defendat suo, et pro ea mortem suam offerat.

PL 16, 344D

30. だから、諸君のブドウ畑を滅ぼし消し去ろうと欲するアハブが、諸君のところに来ることのないように。イゼベルが諸君のうちに来ることもないように。あの空しい世俗の流出である。この名はまさにそれを意味する。空しく空虚なあふれである。むしろナボトが来るように。彼は父から来る者であって、その名の解釈が示すとおりである。彼は自らの血でブドウ畑を守り、そのために自らの死を差し出す者である。

Exhortatio virginitatis 5.12

12

Hic est qui lapidatus pro nobis est, pro nobis mortuus, pro nobis falsis appetitus testimoniis: qui pauper huc venit, cum dives esset, ut nos ejus inopia ditaremur (III Reg. XII, 2 et seq.) .

PL 16, 345A

彼こそ、我々のために石で打たれ、我々のために死に、我々のために偽りの証言で訴えられた者である。富んでいながら、この地へ貧しい者として来た者、我々が彼の貧しさによって豊かにされるためである(列王記三12:2以下)〔底本の章番号は12。ナボトの話は列王記三21章にあり、取り違えらしい〕。

Exhortatio virginitatis 5.13

13

Hic est vitis, quae redundantibus gratiae suae fructibus replevit universum orbem terrarum. Hic in vestris pectoribus alta maneat defixus radice; ut et fructus vester exuberet, et liquore gratiae spiritalis corporei vaporis incendia temperentur.

PL 16, 345A

彼こそ、その恩寵のあふれる実で全地を満たしたブドウの木である。彼が諸君の胸に、深い根を下ろして固くとどまるように。そうして諸君の実が豊かに茂り、霊的な恩寵の液によって、体の熱の炎が和らげられるように。

Exhortatio virginitatis 5.14

14

31. Hic est qui venit in nube levi, sicut dixit propheta: Ecce Dominus sedet super nubem levem, et veniet in Aegyptum (Esai. XIX, 1) ; significans quod in Aegyptum, id est, in afflictionem mundi hujus veniret super virginem.

PL 16, 345A

31. 彼こそ、預言者が言ったとおり、軽い雲に乗って来た者である。「見よ、主は軽い雲の上に座し、エジプトに来る」(イザヤ19:1)。それは、エジプトすなわちこの世の苦難の中へ、おとめの上に来るということを意味している。

Exhortatio virginitatis 5.15

15

Nubem itaque Mariam dixit, quia carnem gerebat; levem, quia virgo erat, nullis oneribus gravata conjugii.

PL 16, 345B

そこで〔預言者は〕マリアを雲と呼んだ。彼女が肉を担っていたからである。軽いと呼んだのは、彼女がおとめであり、結婚のいかなる荷にも圧せられていなかったからである。

Exhortatio virginitatis 5.16

16

Ipsa est virga germinans florem, quia pura et ad Dominum libero corde directa virginitas, quae nullis in hoc saeculo curarum anfractibus reflectitur (Num. XVII, 8) .

PL 16, 345B

彼女〔マリア〕こそ、花を咲かせる杖である。清らかで、主に向けて自由な心で真っすぐに向けられたおとめの身は、この世のいかなる心配の曲がりくねりにも曲げられないからである(民数記17:8)。

Exhortatio virginitatis 5.17

17

32. Ideo illam Dominus de cruce discipulo suo dilectissimo sibi tradidit sancto Joanni (Joan. XIX, 27) , qui dixit patri et matri: Non novi te (Deut. XXXIII, 9) . Denique vocatus a Christo reliquit patrem (Matth. IV, 21) , verbum secutus.

PL 16, 345B

32. だから主は、十字架から、彼女を最愛の弟子である聖なるヨハネに託した(ヨハネ19:27)。そのヨハネは、父と母に「私は汝を知らない」と言った者である(申命記33:9)。実に、キリストに呼ばれて父を捨て(マタイ4:21)、言葉に従った。

Exhortatio virginitatis 5.18

18

Huic traditur virgo, qui suos nesciat: huic traditur virgo, qui de pectore Christi hauriat sapientiam: huic traditur virgo, qui fratres suos non cognovit, et filios suos non scivit.

PL 16, 345B

このヨハネ、自分の者たちを知らない者に、おとめが託される。このヨハネ、キリストの胸から知恵を汲む者に、おとめが託される。このヨハネ、自分の兄弟たちを認めず、自分の子らを知らなかった者に、おとめが託される。

Exhortatio virginitatis 5.19

19

Ideoque benedicit eum Lex: Date Levi veros ejus, date Levi sortes ejus (Deut. XXXIII, 8) . 33. Unde et matrem Domini ipse suscepit; scriptum enim habemus, quia ex illa hora suscepit eam Discipulus in sua (Joann. XIX, 27) .

PL 16, 345B

それゆえ律法も彼を祝福する。「レビに彼の真実の者たちを与えよ、レビに彼の籤を与えよ」(申命記33:8)。33. それゆえ彼自身も主の母を迎えた。書かれているからである。「その時から、弟子は彼女を自分のもののうちに迎えた」(ヨハネ19:27)。

Exhortatio virginitatis 5.20

20

Quid est in sua, cum reliquerit patrem et matrem, et Christum secutus sit? Aut quomodo in sua, cum ipsi apostoli dixerint: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX, 27) ?

PL 16, 345C

「自分のもののうちに」とは何か。彼は父と母を捨て、キリストに従ったのに。あるいは、使徒たち自身が「見よ、我々はすべてを捨てて、汝に従った」(マタイ19:27)と言ったのに、どうして「自分のもののうちに」なのか。

Exhortatio virginitatis 5.21

21

Quae sua habebat Joannes, qui mundana et saecularia non habebat, qui et de mundo non erat? Quae ergo habebat sua, nisi ea quae a Christo acceperat? Bonus verbi sapientiaeque possessor, bonus receptor gratiae.

PL 16, 345C

世のもの、世俗のものを持たず、世に属してもいなかったヨハネは、どんなものを自分のものとして持っていたのか。ならば彼が自分のものとして持っていたのは、キリストから受けたもの以外の何であったか。言葉と知恵のよき所有者、恩寵のよき受け手である。

Exhortatio virginitatis 5.22

22

Audite quae apostoli a Christo acceperint: Accipite, inquit, Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remissa erunt; et quorum detinueritis, detenta erunt (Joann. XX, 22, 23) .

PL 16, 345C

使徒たちがキリストから何を受けたかを聞け。「聖なる霊を受けよ」と彼は言う。「汝らが罪を赦す人々の罪は赦され、汝らが留める人々の罪は留められる」(ヨハネ20:22, 23)。

Exhortatio virginitatis 5.23

23

Neque enim mater Domini Jesu nisi ad possessorem gratiae demigraret, ubi Christus habebat habitaculum.

PL 16, 345D

実に、主イエスの母は、恩寵の所有者のもと、すなわちキリストが住まいを持っていたところ以外へは、移り住まなかったのである。