Exhortatio virginitatis 12.1
Ad parcimoniam transit, qua corpus atteratur: jubet bonam parari existimationem: maxime vero requirit in virgine sobrietatem: id est, abstinentiam a lascivia et vanis corporis ornamentis, quae affectari etiam a sacris quibusdam verginibus dolet.
PL 16, 359B彼は節食へと移る。それによって体は削られる。善い評判を整えるよう命じる。だがとりわけ、おとめには節度を求める。すなわち、放縦と、体の空しい飾りを断つことである。これを、聖なるおとめ〔底本は verginibus。virginibus と読む〕のうちの何人かが求めることを、彼は嘆く。
Exhortatio virginitatis 12.2
His opponitur exemplum sanctae Sotheris, quae formam suam adeo non excolebat, ut faciem carnificum pugnis lubens obtulerit deturpandam. Ejus cum Etrusco juvene, quem sibi vultum foedasse stigmatibus ferunt, comparatio.
PL 16, 359Bこれに対し、聖なるソテリスの手本が対置される。彼女は自分の容姿を飾らず、それどころか死刑執行人たちの拳に顔を進んで差し出して損なわせた。彼女と、焼き印で自分の顔を醜くしたと伝えられるエトルリアの青年との比較。
Exhortatio virginitatis 12.3
79. Quid de parcimonia loquar, cum Sapiens dicat: Aufer a me ventris concupiscentiam et concubitus cupiditatis ne apprehendat me (Eccles. XXIII, 6) ? Nec infirmitatem ex jejunio et abstinentia reformides; infirmitas enim gravis sobriam facit animam.
PL 16, 359D79. 節食について、私は何を語ろうか。知恵ある者がこう言っているのに。「腹の欲望と、肉欲の欲求を私から遠ざけよ。それが私を捕らえぬように」(集会の書23:6)。断食と節食から来る弱さを恐れてもならない。重い弱さは、魂に節度をもたらすからである。
Exhortatio virginitatis 12.4
80. Quomodo etiam docent Salomonis Proverbia bonae opinioni studendum, dicendo: Potius est nomen bonum, quam divitiae multae (Prov. XXII, 1) ? Quid est enim patrimonium, nisi bona illa gubernet et operatio?
PL 16, 359D80. ソロモンの箴言も、善い評判を求めるよう教えているではないか。こう言う。「善い名は、多くの富にまさる」(箴言22:1)。あの善い働きもそれを治めるのでなければ、財産とは何であろうか〔bona illa … operatio を一つの句と取った〕。
Exhortatio virginitatis 12.5
Unde sanctus Job dicit: Benedictio morituri super me veniat, et os viduae me benedicat. Oculus eram caecorum, et pes claudorum, invalidorum pater (Job. XXIX, 13 et seq.) .
PL 16, 360Aそこで聖なるヨブは言う。「死にゆく者の祝福が私に臨むように。やもめの口が私を祝福するように。私は盲人の目であり、足なえの足であり、弱い者の父であった」(ヨブ記29:13以下)。
Exhortatio virginitatis 12.6
Si vidi nudum praetereuntem, et non vestivi; si me non benedixerunt egentes et de velleribus ovium mearum humeros eorum non calefeci: si abscondi aliquando peccatum meum, quod vel imprudens non ex voluntate commiserim: si aliquando permisi vacuo sinu exire inopem januam meam (Job. XXXI, 19 et seq.) ?
PL 16, 360A「もし私が裸の者が通り過ぎるのを見て、着せなかったなら。乏しい者たちが私を祝福しなかったなら。私の羊の毛で彼らの肩を温めなかったなら。自分の罪を、知らずに、意志によらずに犯したものであっても、いつか隠したなら。貧しい者を、空の懐のまま私の門から出させたなら」(ヨブ記31:19以下)。
Exhortatio virginitatis 12.7
His enim nomen bonum paratur. 81. Prae caeteris tamen in virgine praecellit studium sobrietatis. Sobrietatem dico non vini abstinentiam, sed corporalis lasciviae et saecularis jactantiae, qua gravius quam vino inebriamur; dat enim calicem ruinae, et irae poculum.
PL 16, 360Aこれらによって善い名は整えられる。81. しかし何よりも、おとめには節度への努めが際立つ。節度と私が言うのは、ぶどう酒を断つことではなく、体の放縦と世俗の誇示を断つことである。我々はぶどう酒によるよりも、それによってはるかに重く酔わされる。それは滅びの杯と怒りの盃を与えるからである。
Exhortatio virginitatis 12.8
Unde et dicit Dominus ad Hierusalem: Audi humiliata et ebria non a vino. Ecce accepi de manu tua calicem ruinae, et poculum irae (Isai. LI, 17) . Sed hunc calicem exinaniverit Synagoga, non bibant filiae Ecclesiae.
PL 16, 360Bそれゆえ主はエルサレムに言う。「聞け、卑しめられた者、ぶどう酒によらずに酔った者よ。見よ、私は汝の手から滅びの杯と怒りの盃を取った」(イザヤ51:17)。だが、この杯を空けるのは会堂であって、教会の娘たちは飲んではならない。
Exhortatio virginitatis 12.9
De Judaeis enim dictum est: Filiae eorum compositae, circumornatae quomodo similitudo templi (Psal. CXLIII, 12) : vos autem templum Dei estis, filiae ejus qui non transfiguratur in angelum lucis, sed verum lumen qui de vero est lumine.
PL 16, 360Bユダヤ人については、こう言われた。「彼らの娘たちは整えられ、周りを飾られて、神殿の似姿のようである」(詩篇143:12)。だが諸君は神の神殿であり、光の天使に姿を変えるのではなく、真の光であって真の光から出る者の娘たちである。
Exhortatio virginitatis 12.10
Ideo in vobis non similitudo, sed veritas sit. Multae autem cum studium castitatis profiteantur, affectant adminicula pulchritudinis; ut comptiores prodeant, nitidiore vultu quam sacras Domini decet, quibus Apostolico illo sermone respondeo: Quae mortue estis cum Christo ab elementis hujus mundi, quid adhuc velut viventes, de hoc mundo decernitis?
PL 16, 360Bそれゆえ諸君のうちにあるのは似姿ではなく、真実であれ。だが多くの女は、貞潔への努めを公言しながら、美しさの助けを求め、いっそう飾って出て行き、主に献げられた者にふさわしい以上に輝く顔をしている。そうした者に、私は使徒のあの言葉で答える。「汝らはキリストとともにこの世の諸要素から死んだ〔底本は mortue。女性への呼びかけなので mortuae と読む〕のに、なぜなお生きている者のように、この世について定めを立てるのか。」
Exhortatio virginitatis 12.11
Ne tetigeritis, inquit, attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt omnia ad corruptelam (Coloss. II, 20 et seq.) .
PL 16, 360C「触れるな、汚すな、味わうな」と彼は言う。「これらはみな、朽ちることに至る」(コロサイ2:20以下)。
Exhortatio virginitatis 12.12
82. At non sancta Sotheris, ut domesticum piae parentis proferamus exemplum (habemus enim nos sacerdotes nostram nobilitatem praefecturis et consulatibus praeferendam; habemus, inquam, fidei dignitates, quae perire non norunt); at non, ut dixi, Sotheris vultus sui curam gerebat: quae cum esset decora facie valde, et nobilis virgo majorum prosapia, consulatus et praefecturas parentum sacra posthabuit fide, et immolare jussa non acquievit: quam persecutor immanis palmis caedi praecepit; ut tenera virgo dolori cederet, aut pudori.
PL 16, 360C82. 身内の敬虔な親族の手本を挙げるなら(我々司教は、長官職や執政官職よりも優先されるべき自分たちの高貴さを持っている。すなわち、滅びることを知らない信仰の尊厳を持っているのである)、聖なるソテリスは、私が言ったとおり、自分の顔の手入れをしなかった。彼女は顔がきわめて美しく、先祖の家系も高貴なおとめであったが、親族の執政官職や長官職よりも聖なる信仰を重んじ、犠牲を献げよと命じられても従わなかった。残忍な迫害者は、この若いおとめが苦痛か恥のどちらかに屈するようにと、平手で打つよう命じた。
Exhortatio virginitatis 12.13
At illa ubi audivit hanc vocem, vultum aperuit, soli invelata atque intecta martyrio: et volens injuriae occurrit, vultum offerens; ut ibi martyrii fieret sacrificium, ubi solet esse tentamentum pudoris.
PL 16, 360Cしかし彼女はこの声を聞くと、顔をあらわにした。ただ殉教のためにヴェールを取り、覆いを外したのである〔soli … martyrio の係りは定かでない。「ただ殉教に」と取った〕。そして進んで侮辱に身を差し出し、顔を差し出した。恥じらいが試みられるのが常であるその場所で、殉教の献げ物がなされるようにするためである。
Exhortatio virginitatis 12.14
Gaudebat enim dispendio pulchritudinis periculum integritatis auferri. Sed illi potuerunt quidem vultum ejus vulnerum vibicibus exarare, faciem tamen virtutis ejus et gratiam decoris interni nequaquam exarare potuerunt.
PL 16, 360D彼女は、美しさを損なうことによって、無傷さの危うさが取り除かれるのを喜んだのである。確かに彼らは、鞭の条痕で彼女の顔を刻むことはできた。だが、彼女の徳の顔と内なる美の魅力を刻むことは、決してできなかった。
Exhortatio virginitatis 12.15
83. Etruscum juvenem veteres fabulae ferunt, cum propter admirandam oris proprii pulchritudinem in amorem incenderet feminas, stigmatibus inarasse vultum suum, ne qua eum posset amare.
PL 16, 360D83. エトルリアの青年について、古い物語はこう伝える。自分の顔の驚くべき美しさのために女たちを恋に燃え上がらせたので、誰も自分を愛することのないように、焼き印で自分の顔を刻んだ、と。
Exhortatio virginitatis 12.16
Videro utrum castus fuerit illius animus; affectus tamen non innocens, propter quem in se ipse animadverterit. Ille tamen sola excepit vulnera, ne noceret: haec triumphales retulit martyrii cicatrices, ut imaginem Dei quam acceperat, reservaret.
PL 16, 361A彼の心が貞潔であったかどうかは、私は見ておこう〔ここでは問わない〕。しかし、自分に罰を加えたのは、その情が無垢ではなかったからである。それでも彼は傷だけを受け、害を及ぼさないようにした。こちらの彼女〔ソテリス〕は殉教の凱旋の傷跡を持ち帰った。受けた神の像を保つためである。