ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › Exhortatio virginitatis

Caput XI 第XI章

Ambrose of Milan · Exhortatio virginitatis · PL 16, 358A · 16 sectiones

Exhortatio virginitatis 11.1

1

Jungit nova monita superioribus, nempe ut jurandi facilitatem vitent, laetitiae lacrymas anteponant: a risu, per quem Synagoga periit, abstineant: iram temperent, sin minus eam valeant penitus exstinguere: postremo si justum istic moderamen non tenuerint, compungantur.

PL 16, 358A

彼は先の戒めに新たな戒めを加える。すなわち、誓うことの安易さを避け、喜びよりも涙を重んじ、それによって会堂が滅びた笑いを控え、怒りを完全に消し去れないなら、せめてこれを抑え、最後に、ここで正しい節度を保てなかったなら、心を刺されて悔いよ、というのである。

Exhortatio virginitatis 11.2

2

74. Quid deinde aliud nos Scriptura admoneat consideremus. Non jurandum facile (Eccl. XXIII, 9) , quia plerumque multi casus accidunt, ut non possimus implere quod juraverimus.

PL 16, 358A

74. 次に、聖書が我々にほかに何を戒めているかを考えよう。軽々しく誓ってはならない(集会の書23:9)。多くの場合、数々の出来事が起こって、誓ったことを果たせなくなるからである。

Exhortatio virginitatis 11.3

3

Qui autem non jurat, utique non pejerat: qui autem jurat, aliquando necesse est incidat in perjurium; quia omnis homo mendax (Psal. CXV, 11) . Noli ergo jurare, ne incipias pejerare. 75. Ne ipsam quidem liberiorem laetitiam in virginibus decet esse.

PL 16, 358B

誓わない者は、偽りの誓いをすることもない。だが誓う者は、いつか必ず偽誓に陥る。「すべての人は偽り者」だからである(詩篇115:11)。ゆえに誓うな。偽って誓いはじめることのないように。75. おとめたちには、あまりに奔放な喜びすら、ふさわしくない。

Exhortatio virginitatis 11.4

4

Quae si non habent quod fleant, fleant saeculum, fleant lapsus peccantium; etenim quae aliorum lapsus fleverit, suos cavebit.

PL 16, 358B

彼女たちに嘆くことがないなら、世を嘆け、罪人たちの堕落を嘆け。他人の堕落を嘆いた者は、自分の堕落を避けるであろう。

Exhortatio virginitatis 11.5

5

Fleant postremo vel illa contemplatione, ut hic flentes, illic accipiant consolationem; ne sicut dives ille qui hic luxuriatus est, illic poenas graves subire Domini declaratur oraculo, et tu audias: Recepisti bona in vita tua (Luc. XVI, 25 et seq.) .

PL 16, 358B

最後に、せめてこの考えをもって嘆け。ここで嘆く者は、かしこで慰めを受けるためである。あの富める者は、ここで贅沢に暮らしたために、かしこで重い刑罰を受けると主の託宣に告げられている。あなたが、「汝は、汝の生きている間に善いものを受け取った」と聞くことのないように(ルカ16:25以下)。

Exhortatio virginitatis 11.6

6

Quanto beatior Lazarus qui hic flevit, et illic exsultat: hic esurivit, et illic epulatur!

PL 16, 358B

ここで泣いて、かしこで喜び躍り、ここで飢えて、かしこで宴に与るラザロは、〔あの富める者より〕どれほど幸いなことか。

Exhortatio virginitatis 11.7

7

Si vis ergo et tu bonam laetitiam sequi, demonstrat tibi Ecclesiastes liber quam sequi debeas, qui ait: Veni, manduca in laetitia panem tuum; quoniam jam placuerunt Deo facta tua (Eccles. IX, 7) .

PL 16, 358C

だから、あなたも善い喜びを追い求めたいなら、コヘレトの言葉の書が、何を追うべきかをあなたに示している。こう言う。「来よ、喜びをもって汝のパンを食べよ。汝の業はすでに神に喜ばれているのだから」(コヘレトの言葉9:7)。

Exhortatio virginitatis 11.8

8

76. Quid autem idem Ecclesiastes monuerit nos omnes de immoderatione ridendi, consideremus. Sicut vox, inquit, spinarum sub olla, ita risus stultorum (Eccles. VII, 7) . Nempe spinae cum ardent, sonant, et cito exuruntur; ut nullus caloris sit effectus.

PL 16, 358C

76. では、同じコヘレトが、度を過ぎた笑いについて我々すべてに何を戒めたかを考えよう。彼は言う。「鍋の下の茨の音のように、愚か者の笑いもそうである」(コヘレトの言葉7:7)。茨は燃えるとき音を立て、すぐに燃え尽きる。熱の効果は何も残らない。

Exhortatio virginitatis 11.9

9

Unde et de Judaeis dictum est: Exarserunt sicut ignis in spinis (Psal. CXVII, 12) . Exusti enim suo risu, conflagrarunt in Domini passione, quando in animae suae jocabantur incendium, dicentes: Speravit in Domino, eripiat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum (Psal. XXI, 9) .

PL 16, 358C

それゆえユダヤ人についても言われている。「彼らは茨の中の火のように燃え上がった」(詩篇117:12)。彼らは自分の笑いに焼かれて、主の受難のとき燃え尽きた。自分の魂の炎上を笑いぐさにしていたからである。彼らはこう言った。「彼は主に望みを置いた。主が彼を助け出すがよい。彼を救うがよい。主は彼を望んでいるのだから」(詩篇21:9)。

Exhortatio virginitatis 11.10

10

Et deridentes percutiebant calamo caput ejus, et quoniam spinis eum coronabant, atque acetum ei ut biberet, offerebant; ille risus Synagogam incendit in aeternum (Marc. XV, 17 et seq.) .

PL 16, 359A

そして彼らは嘲りながら、葦で彼の頭を打ち、また茨で彼に冠をかぶせ、飲ませようと酢を差し出したので、あの笑いが会堂を永遠に燃え上がらせた(マルコ15:17以下)。

Exhortatio virginitatis 11.11

11

Sic ergo est risus stultorum, qui sine gratia sonat, et ollam sui corporis urit. Merito negabat Sara quia riserat (Gen. XVIII 15) , ne videretur ridendo de effectu promissorum dubitasse coelestium; et tamen ille risus plenus gravitatis fuerat et pudoris, quem nemo alius testis, nisi Deus solus cognosceret, quem occulta non fallunt.

PL 16, 359A

こうして愚か者の笑いとは、魅力もなく音を立て、自分の体という鍋を焼くものである。サラが笑ったことを否んだのは当然であった(創世記18:15)。笑うことによって、天の約束の成就を疑ったと見られないためである。それでも、その笑いは威厳と恥じらいに満ちたものであり、神のほかには誰一人証人として知りえず、隠れたことに欺かれない神だけが知っていた。

Exhortatio virginitatis 11.12

12

77. Quam pulchrum et illud! Noli festinare in spiritu tuo irasci; quia ira in sinu stultorum requiescit (Eccl. VII, 10) , hoc est: etsi causa sit quae moveat indignationem, non sit festina vindicta; ne immoderatius calor indignationis exaestuet.

PL 16, 359A

77. これもまた何と美しいことか。「汝の霊において、急いで怒るな。怒りは愚か者の懐に宿るからである」(コヘレトの言葉7:10)。すなわち、憤りを動かす原因があっても、復讐を急いではならない、憤りの熱が度を越して沸き立たないように、ということである。

Exhortatio virginitatis 11.13

13

Non potest igitur auferre quod naturalis est motus, sed moram inserit, ut medicina consilii temperet iracundiam.

PL 16, 359B

したがって、〔コヘレトは〕それが自然の動きである以上、これを取り除くことはできない。だが、ためらいを差し挟み、思慮という薬が怒りやすさを和らげるようにする。

Exhortatio virginitatis 11.14

14

Sic enim David ante jam dixerat: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5) ; non quod imperaret iracundiam, sed quod id quod naturae esset, auferre non posset: et quasi bonus medicus remedium daret, ut ipsa iracundia non noceret.

PL 16, 359B

ダビデもすでに先にこう言っていた。「怒れ、しかし罪を犯すな」(詩篇4:5)。怒りを命じたのではなく、本性に属するものを取り除くことができないので、善い医者のように薬を与え、怒りそのものが害を及ぼさないようにしたのである。

Exhortatio virginitatis 11.15

15

78. Denique etiam si quis prolapsus esset corde, quoniam ira nescit tenere moderamen; suadet ut compungatur in cubilibus suis, et suum unusquisque condemnet errorem. Sic enim scriptum est: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Ibid.) .

PL 16, 359B

78. 実に、もし誰かが心で堕ちたなら、怒りは節度を保つことを知らないので、〔聖書は〕その者が寝床で心を刺されて悔い、各自が自分の誤りを責めるよう促す。こう書かれているからである。「汝らが心の中で言うことを、汝らの寝床で悔いよ」(詩篇4:5)。

Exhortatio virginitatis 11.16

16

Voluit itaque omnes homines suorum delictorum esse censores; ut qui publico testimonio non tenetur, se ipsum judicem qui in occulto lapsus est, erubescat, et aculeo quodam coerceat amaritudinis et pudoris.

PL 16, 359B

こうして〔聖書は〕、すべての人が自らの罪の審査者であることを望んだ。公の証言に捕らえられない者、隠れて堕ちた者が、自分自身を裁き手として赤面し、苦味と恥という一種の針で自らを抑えるようにである〔この句の文は崩れており、こう取った〕。