Exhortatio virginitatis 6.1
Adaptat filiis dicta superius, docet qua ratione ipsi nubes leves esse queant per virginitatem: et dare Levi veros ejus, si tales nimirum permaneant, quales primi parentes ante peccatum.
PL 16, 346A〔ユリアナは〕先に語ったことを子らに当てはめ、おとめの身によって彼ら自身が軽やかな雲となりうる道筋を教える。また、彼らが罪以前の最初の親たちのような者であり続けるならば、レビに〔レビの〕真実の者たちを与えよ、と教える。
Exhortatio virginitatis 6.2
Horum filios quos ejecti e Paradiso genuerunt, comparat: et prioris filii occasione suos hortatur, ut mundanas non quaerant possessiones, quas filiae Salphaad ambierunt. Quid per hoc significetur, quasve sortes Levi jubemur dare?
PL 16, 346A楽園から追い出された二人が産んだ子らを比べる。そして先の子〔カイン〕を機に、自分の子らに、サルパアドの娘たちが求めたようなこの世の所有を求めるなと勧める。これは何を意味するのか。また、我々はレビにどのような籤を与えるよう命じられているのか。
Exhortatio virginitatis 6.3
Dominicae ac Mosaicae sortitionis quodnam discrimen? Harum altera matrimonium, altera virginitatem signari, quae libertatem ministrorum Christi pone sequitur. 34. Date ergo et vos, filii mei, vero illi Levi veros ejus. Estote nubes, sed leves.
PL 16, 346A主の籤引きとモーセの籤引きとの違いは何か。この二つのうち、一方は結婚を、他方はおとめの身を表し、おとめの身はキリストの奉仕者たちの自由に付き従う。34. それゆえ、わが子らよ、諸君もまた、あの真のレビに、彼の真実の者たちを与えよ。雲となれ、ただし軽やかな雲に。
Exhortatio virginitatis 6.4
Eritis profecto, si ablevet virginitas onera conditionis, et tenebras hujus limosae carnis illuminet. Ideo dicit illa: Nigra sum, et decora, filiae Hierusalem (Cant. I, 4) ; nigra per carnem, decora per virginitatem.
PL 16, 346Aおとめの身が被造の身の重荷を軽くし、この泥にまみれた肉の闇を照らすならば、諸君は必ずそうなる。それゆえ彼女は言う。「私は黒いが美しい、エルサレムの娘たちよ」(雅歌1:4)。肉によって黒く、おとめの身によって美しい。
Exhortatio virginitatis 6.5
Nubes itaque sunt, et graves nubes, quae nupserint; namque a nubibus verbum nubentium tractum arbitror. Denique operiuntur ut nubes, cum acceperint nupturae velamina. Et vere graves nubes, quae sustinent sarcinam matrimonii.
PL 16, 346Bそこで、嫁いだ女たちは雲であり、それも重い雲である。私は、嫁ぐ(nubere)という語が雲(nubes)から取られたと考える〔ラテン語では nubes と nubere の語形が通じる〕。実に、嫁ごうとする女たちは、ヴェールを受けるとき雲のように覆われる。そして結婚の荷を負う女たちは、まことに重い雲である。
Exhortatio virginitatis 6.6
Nam etiam gravari alvo feruntur, cum semina conceptionis acceperint. 35. Date ergo Levi veros ejus. Quid tam verum, quam intemerata virginitas, quae signaculum pudoris et claustrum integritatis genitale custodit?
PL 16, 346Bというのも、懐胎の種を受けると、腹が重くなると言われるからである。35. それゆえ、レビに彼の真実の者たちを与えよ。汚れなきおとめの身ほど真実なものがあろうか。それは恥じらいの印と、無傷さの生来の囲いとを守っている。
Exhortatio virginitatis 6.7
At vero cum usu conjugii juvencula defloratur, amittit quod suum est, quando ei miscetur alienum. Illud enim verum quod nascimur, non in quod mutamur: quod a Creatore accepimus, non quod de contubernio assumpsimus.
PL 16, 346Bところが、結婚の営みによって若い娘が花を散らされるとき、彼女は自分のものを失う。他人のものが交じるからである。真実なのは我々が生まれたままのものであって、我々が変えられたものではない。創造主から受けたものであって、同衾によって取り込んだものではない。
Exhortatio virginitatis 6.8
Date ergo vero Levi, illi sacerdotum principi, vero Aaron, vero Melchisedech, veros ejus, quales ipse condidit, non quales saeculi hujus usus efficit; ut opus suum in vobis et illud genitale signaculum inviolatum atque integrum recognoscat.
PL 16, 346Cそれゆえ、真のレビ、あの大祭司、真のアロン、真のメルキゼデクに、彼の真実の者たちを与えよ。彼自身が造ったとおりの者たち、この世の習いが作り上げたような者たちではない者たちを。彼が諸君のうちに、自分の業とあの生まれつきの印とを、損なわれず無傷のままに見いだすために。
Exhortatio virginitatis 6.9
36. Date illi, exhibete illum Adam qui fuit ante peccatum, illam Evam quae fuit antequam lubricum serpentis hauriret venenum, priusquam ejus supplantarentur insidiis, quando non habebant quo confunderentur?
PL 16, 346C36. 彼に与えよ。罪以前にいたあのアダム、蛇の滑りやすい毒を飲み込む前の、その策略に足をすくわれる前のあのエバを差し出せ。あの二人には、恥じ入るべきものが何一つなかったときの姿を。
Exhortatio virginitatis 6.10
Nam utique nunc, licet bona conjugia, tamen habent quod inter se ipsi conjuges erubescant. Tales ergo estote, filii, quales Adam et Eva in paradiso fuerunt (Gen. IV, 2) .
PL 16, 346C今となっては、結婚は善いものであるとはいえ、夫婦が互いに顔を赤らめるものを持っている。それゆえ、子らよ、楽園にいたアダムとエバのような者であれ(創世記4:2)。
Exhortatio virginitatis 6.11
De quibus scriptum est, quod posteaquam de paradiso est ejectus Adam, cognovit Evam uxorem suam, et illa concepit, et peperit filium, quem vocavit Cain: et iterum concepit et peperit filium, cui nomen Abel.
PL 16, 346Cこの二人について書かれている。「アダムは楽園から追い出されたのち、妻エバを知り、彼女は身ごもってカインと名づけた子を産んだ。また再び身ごもって、名をアベルという子を産んだ」。
Exhortatio virginitatis 6.12
Melior itaque secundus, quam prior fructus; quia iste immaculatus, ille maculosus. Iste adhaerens Deo, et totus a Domino, ille mundana et terrena possessio. Denique in isto mundi redemptio annuntiatur, ab illo mundi ruina.
PL 16, 347Aしたがって、あとの実りは先の実りよりまさっている。後者は汚れがなく、前者は汚れているからである。後者は神につき従い、全き者として主のものであり、前者はこの世の、地上の所有である。実に、後者においては世の贖いが告げられ、前者からは世の滅びが告げられる。
Exhortatio virginitatis 6.13
In hoc Christi sacrificium, in illo diaboli parricidium. Nihil ergo vobis sit, filii, cum possessione saeculi, nec terrenae vobis et Judaicae possessionis ullos vindicandos esse sortitus arbitremini.
PL 16, 347A後者にはキリストの献げ物があり、前者には悪魔の近親殺しがある。それゆえ、子らよ、諸君は世の所有と何の関わりも持つな。地上の、ユダヤ人の所有の籤を、何であれ自分のものとして求めるべきだと考えるな。
Exhortatio virginitatis 6.14
37. Legimus quidem quia Moyses, id est Lex, terras bello et caede quaesitas, sorte distribuendas Hebraeorum populo censuerit (Num. XXVI, 53) , quarum possessionem sibi Salphae filiae postularunt, quia Salphae filiae (Num. XXVII, 1 et seq.) .
PL 16, 347A37. たしかに我々は読んでいる。モーセ、すなわち律法は、戦いと殺戮によって獲得した土地をヘブライ人の民に籤で分配するよう定めた(民数記26:53)、と。その所有をサルパアドの娘たちが自分たちのために求めた〔底本は Salphae。サルパアド(Salphaad)のことと解する。この章の梗概は Salphaad と刷る〕。サルパアドの娘たちだからである(民数記27:1以下)〔底本は quia Salphae filiae を繰り返しており、本文が崩れているらしい。刷られたまま訳した〕。
Exhortatio virginitatis 6.15
Tamen idem Moyses levitis non divisit terram (Deut. XVIII, 1 et seq.) , quorum non erat terrenus, sed superior incolatus: sed iis sine labore terreno sacri stipendia ministerii deputavit.
PL 16, 347Aしかし同じモーセは、レビ人には土地を分けなかった(申命記18:1以下)。彼らの住まいは地上のものではなく、上のものだったからである。むしろ彼らには、地上の労苦なしに、聖なる務めの報酬を割り当てた。
Exhortatio virginitatis 6.16
Salphae autem filiae quid sunt, quae terram petunt, nisi, ut interpretatio docet, oris obumbratio?
PL 16, 347Bところで、土地を求めるサルパアドの娘たちとは、解釈が教えるとおり「口の陰」でなくて何であろうか。
Exhortatio virginitatis 6.17
Quae utique in illis est, quibus non est verbum in ore ipsorum, nec in sermone eorum veritas (Psal. V, 10) ; sicut in populo Judaeorum, qui nolunt Christum Jesum Deum Dei Filium confiteri.
PL 16, 347Bそれは、「その口に言葉がなく、その語りに真理がない」者たち(詩篇5:10)のうちにあるものである。キリスト・イエスを神、神の子と告白しようとしないユダヤ人の民のようにである。
Exhortatio virginitatis 6.18
Tales igitur terram requirunt, et hujusmodi postulant possessionem, in qua tota vitae suae aetate desudent, et pro fructibus spinas curarum et sollicitudinum metunt.
PL 16, 347Bこうした者たちは土地を求め、生涯のすべての年齢にわたって汗を流すような所有を要求し、実りの代わりに思い煩いと心配の茨を刈り取る。
Exhortatio virginitatis 6.19
38. Fugite ergo, filiae, umbram oris, quae in lumen aeternum creditis, quod illuminat omnem hominem: quae non tamquam in umbra Christum, sed in lumine confitemini. Populus qui sedebat in umbra mortis, lux orta est illis (Esai. IX, 2) .
PL 16, 347B38. それゆえ、娘たちよ、口の陰を避けよ。諸君は、すべての人を照らす永遠の光を信じ、キリストを陰の中でではなく光の中で告白する者である。「死の陰に座していた民に、光が昇った」(イザヤ9:2)。
Exhortatio virginitatis 6.20
Fuimus ergo in umbra, sed nunc jam non sumus, qui Chritum fatemur. Atque utinam licuisset et mihi dicere, qui Christo profitemur! Et tamen profiteamur, ego viduitatem, vos virginitatem. Fiat in nobis ore ad salutem confessio.
PL 16, 347Cそれゆえ我々は陰の中にいた。しかし、キリスト〔底本は Chritum。Christum と読む〕を告白する我々は、今はもう陰の中にいない。そして、「キリストに誓願する我々」と、私も言うことが許されていたなら、どんなによかったか〔profiteri をおとめの身の誓願を立てる意に取り、結婚した自分にはそう言うことが許されなかったという嘆きと解した〕。しかし、それでも誓願しよう、私はやもめの身を、諸君はおとめの身を。口による告白が、救いへと我々のうちになされるように。
Exhortatio virginitatis 6.21
39. Date ergo Levi illi salutari nostro sortes ejus. Sors ejus levitica est, sors ejus virginitas est, sors ejus viduitas est; quoniam non solum virgo, sed etiam mulier innupta cogitat quae sunt Domini.
PL 16, 347C39. それゆえ、我々の救い主なるあのレビに、彼の籤を与えよ。彼の籤はレビの籤であり、彼の籤はおとめの身であり、彼の籤はやもめの身である。おとめだけでなく、嫁がない女もまた、主のことを思うからである。
Exhortatio virginitatis 6.22
Unde et Apostolus dixit: In quo et sorte constituti sumus (Ephes. I, 11) . Sicut enim in veteri Testamento terra sorte divisa est (Josue XVIII, 10) , ita in Evangelio sorte quadam Domino deputamur.
PL 16, 347Cそれゆえ使徒は言った。「彼において、我々はまた籤によって定められた」(エフェソ1:11)。実に、旧約で土地が籤で分けられた(ヨシュア記18:10)ように、福音においては、ある種の籤によって、我々は主に割り当てられる。
Exhortatio virginitatis 6.23
Unde et scriptum est de evangelistis: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Joan. XIX, 24) . Et apostoli, cum eligendus esset duodecimus apostolus in locum Judae, sorte munus apostolatus deferendum arbitrati sunt.
PL 16, 347Dそれゆえ福音書記者たちについても書かれている。「彼らは私の衣を分け合い、私の着物の上で籤を引いた」(ヨハネ19:24)。また使徒たちも、ユダの代わりに第十二の使徒を選ぶべきとき、使徒の務めは籤によって委ねるべきだと考えた。
Exhortatio virginitatis 6.24
Itaque oratione facta, ut de duobus Dominus quem vellet eligeret, sors cecidit super Matthiam (Actor. I, 26) . 40. Illa igitur vetus terrena sortitio, haec spiritalis.
PL 16, 347Dそこで祈りをして、二人のうち主が望む者を選ぶようにと願うと、籤はマティアに当たった(使徒言行録1:26)。40. かくて、あの古い籤引きは地上のものであり、この籤引きは霊のものである。
Exhortatio virginitatis 6.25
In illa census saeculi materialis, in hac personalis officii: ibi possessio curarum, hic divisio gratiarum: illic possidemus arva plena laboris atque moestitiae, hic possidemur a Christo. Unde et sanctus David dicit: Possedisti renes meos (Psal. CXXXVIII, 13) .
PL 16, 348Aあちらでは物質的な世の資産の査定、こちらでは人としての務めの査定がある。あちらでは思い煩いの所有、こちらでは恩寵の分配がある。あちらで我々は労苦と悲しみに満ちた畑を所有し、こちらでは我々がキリストに所有される。それゆえ聖なるダビデも言う。「汝は私の腎を所有した」(詩篇138:13)〔腎は腎臓。内奥、また情欲の座とされた〕。
Exhortatio virginitatis 6.26
Hic, filii, possideat renes vestros, ut in illis seminaria maneant castitatis, incentiva virtutum. Ideo dicate vos Christo, et confitemini ei, ut dicatis: Portio mea Dominus (Psal. CXVIII, 5) .
PL 16, 348A子らよ、彼が諸君の腎を所有するように。そこに貞潔の苗床、徳の火種が残るように。それゆえ、キリストに自らを献げよ。そして彼を告白して、言うように。「主は私の分」(詩篇118:5)。
Exhortatio virginitatis 6.27
Non potest hoc nupta dicere, sed innupta; nupta enim quaerit viro suo placere, innupta autem Christo. Illa mundi, haec Christi possessio. 41. Christi possessio levita est, qui nihil sibi de terrenis vindicat.
PL 16, 348A嫁いだ女はこれを言えない。言えるのは嫁がない女である。嫁いだ女は夫に喜ばれようとし、嫁がない女はキリストに喜ばれようとするからである。前者は世の所有であり、後者はキリストの所有である。41. キリストの所有とはレビ人であり、地上のものを何一つ自分のものとして求めない。
Exhortatio virginitatis 6.28
Qui quaerit uxorem, non potest dicere: Portio mea Dominus: Denique Christi minister quid ait? Argentum et aurum non habeo; sed quod habeo, do tibi: in nomine Jesu Nazareni surge, et ambula (Act. III, 6) ; hoc enim acceperat, queniam aurum non desiderabat.
PL 16, 348A妻を求める者は、「主は私の分」と言えない。実に、キリストの奉仕者は何と言うか。「銀も金も私にはない。だが私にあるものを汝に与える。ナザレのイエスの名によって、立て、そして歩け」(使徒言行録3:6)。彼はこれ〔癒やしの力〕を受けていた。金を望まなかったからである〔底本は queniam。quoniam と読む〕。
Exhortatio virginitatis 6.29
Denique missus erat sine virga, sine sacculo, sine pecunia (Luc. IX, 3) . Et ideo gloriabatur, quia non habebat quod non acceperat; non enim erubescebat in paupertate, quem pauper redemerat.
PL 16, 348B実に彼は、杖なく、袋なく、銭なしに遣わされていた(ルカ9:3)。だから彼は誇っていた。受けなかったものを持っていなかったからである。彼を贖ったのが貧しい者であった以上、貧しさを恥じることはなかった。
Exhortatio virginitatis 6.30
Ideoque dixit: Surge et ambula, quia legerat: Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum (Psal. XXXIII, 7) .
PL 16, 348Bそれゆえ彼は「立て、そして歩け」と言った。「この貧しい者が叫ぶと、主は彼に聞き入れた」(詩篇33:7)と読んでいたからである。