Exhortatio virginitatis 2.1
Primo reliquiarum pretium amplificat, deinde Julianam viduam, quae illis donaretur, dignam asserit; hanc enim cum honorandam ex Apostolo, tum eo praedicandam quod Ecclesiae damna quam propria sua magis doleret.
PL 16, 339Aまず聖遺物の価値を高め、次に、それを贈られるやもめユリアナはそれにふさわしいと主張する。彼女は、使徒に従って敬うべき者であるばかりか、教会の損失を自分自身の損失以上に嘆いたことで称えられるべき者だからである。
Exhortatio virginitatis 2.2
9. Detuli ergo vobis munera quae meis legi manibus, id est, crucis tropaea, cujus gratiam in operibus agnoscitis. Certe et ipsi daemones confitentur.
PL 16, 339A9. だから私は、自分の手で拾い集めた贈り物、すなわち十字架の戦勝記念碑を、諸君のもとに持って来た。諸君はその恩寵をその働きにおいて認めている。悪霊たちでさえ、これを確かに告白している。
Exhortatio virginitatis 2.3
Condant alii aurum atque argentum, ac de latentibus eruant venis; legant pretiosa monilium serta; temporalis ille thesaurus est, et saepe habentibus perniciosus: nos legimus martyris clavos, et multos quidem, ut plura fuerint vulnera quam membra.
PL 16, 339Aほかの者たちは金や銀を蓄え、隠れた鉱脈から掘り出すがよい。首飾りの高価な連なりを選び集めるがよい。それは一時の宝であり、しばしば持つ者に災いとなる。我々が集めるのは殉教者の釘であり、それも多くの釘で、傷が肢体より多かったほどである。
Exhortatio virginitatis 2.4
Clamare martyrem diceres ad populum Judaeorum, cum clavos ejus colligeremus: Mitte manus tuas in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX, 27) . Colligimus sanguinem triumphalem, et crucis lignum.
PL 16, 339B我々が彼の釘を集めていたとき、殉教者がユダヤの民に向かって叫んでいる、とあなたは言ったであろう。「汝の手を私の脇腹に入れよ。信じない者でなく、信じる者であれ」(ヨハネ20:27)。我々は凱旋の血と十字架の木を集める。
Exhortatio virginitatis 2.5
10. Haec sanctae viduae negare non potuimus postulanti. Munera itaque salutis accipite, quae nunc sub sacris altaribus reconduntur.
PL 16, 339B10. これらを、聖なるやもめが願ったとき、我々は拒むことができなかった。さあ、救いの贈り物を受けよ。それらは今、聖なる祭壇の下に納められている。
Exhortatio virginitatis 2.6
Ea igitur vidua sancta est Juliana, quae hoc Domino templum paravit atque obtulit, quod hodie dedicamus: digna tali oblatione, quae in sobole sua templa jam Domino pudicitiae atque integritatis sacravit. Dum Julianam volo dicere, Judaeam dixi.
PL 16, 339Bさて、このやもめ、聖なるユリアナは、主のためにこの聖堂を備え、献げた。我々は今日それを献堂する。彼女はそのような献げ物にふさわしく、すでに自らの子孫において、貞潔と無傷さの神殿を主のために奉献した。ユリアナと言おうとして、私はユダヤと言ってしまった。
Exhortatio virginitatis 2.7
Non erravit lingua, sed definivit; Judaea enim est anima quae Christum fatetur. Denique notus in Judaea Deus (Psal. LXXV, 2) ; id est, ubi agnoscebatur, non ubi negabatur.
PL 16, 339C舌が誤ったのではない。定めたのである。ユダヤとは、キリストを告白する魂だからである。実に「神はユダヤで知られる」(詩篇75:2)とあるが、これは、認められていたところであって、否まれていたところではないという意味である。
Exhortatio virginitatis 2.8
Est ergo in spiritu Judaea, ubi major portio, intellectus sincerior; Quia salus ex Judaeis est (Joan. IV, 23) . Linguae igitur error testimonium sanctitatis invenit.
PL 16, 339Cそれゆえ霊においては、ユダヤは、より大きな部分、より純粋な理解があるところにある。「救いはユダヤ人から来る」(ヨハネ4:23)からである。こうして舌の誤りは、聖性の証しを見いだした。
Exhortatio virginitatis 2.9
11. Honoremus ergo hanc viduam, quia scriptum est: Viduas honora, quae vere viduae sunt (I Tim. V, 3) .
PL 16, 339C11. では、このやもめを敬おう。「真のやもめであるやもめを敬え」(一テモテ5:3)と書かれているからである。
Exhortatio virginitatis 2.10
Licet verborum nostrorum honorem non ambiat, quae Apostoli mandatum adaequaverit, habens in bonis operibus testimonium, quae bene filios educaverit, melius instituerit. 12. Quis hanc non ut destitutam et miserabilem deploravit, quando amisit maritum?
PL 16, 339C彼女は、我々の言葉による栄誉を求めてはいないが、使徒の命令に等しい者となり、善い業のうちに証しを持ち、子らをよく育て、さらによく教えた。12. 夫を失ったとき、誰が彼女を、見捨てられた哀れな者として嘆かなかっただろうか。
Exhortatio virginitatis 2.11
At ista ministrum sacris ereptum altaribus amplius ingemuit, quam sibi conjugem, aut patrem filiis. Nam etsi praesidio esset mariti viduata et solatio; tamen apud piam mentem causa Ecclesiae praeponderabat.
PL 16, 339Dところがこの女は、聖なる祭壇から奪われた奉仕者のために、自分にとっての夫、子らにとっての父のために嘆いた以上に、嘆き悲しんだ。夫の保護と慰めを失ったやもめとなったとはいえ、敬虔な心にとっては、教会の事情のほうが重かったからである。