ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › Exhortatio virginitatis

Caput IV 第IV章

Ambrose of Milan · Exhortatio virginitatis · PL 16, 342A · 20 sectiones

Exhortatio virginitatis 4.1

1

Integritatis dignitate strictim proposita, quae ad filias ex nuptiis damna reditura sint, explicat; utque ad ea fugienda illas excitet, Apostoli sententiam atque exemplum in medium affert.

PL 16, 342A

無傷さの尊さを手短に示したのち、結婚から娘たちに降りかかる損害を説明する。そして、娘たちを奮い立たせてそれを避けさせるために、使徒の見解と範例を持ち出す。

Exhortatio virginitatis 4.2

2

Hinc memoratis et quas in matrimonio pertulit, et quas in viduitate perpessura est miseriis, affirmat fore, ut illae omnes earum virginitate reparentur, nec ipsa posthac praesidio ullo indigeat. 19. Audistis, filii, quantum sit praemium integritatis.

PL 16, 342A

次に、自分が結婚で耐えてきた不幸と、やもめの身でこれから耐えることになる不幸を挙げたうえで、それらすべてが娘たちのおとめの身によって償われ、自分自身もその後はいかなる保護も要らなくなるだろう、と断言する。19. 子らよ、諸君は聞いた、無傷さの報いがいかに大きいかを。

Exhortatio virginitatis 4.3

3

Regnum acquiritur, et regnum coeleste vitam angelorum exhibet. Hoc vobis suadeo, quo nihil pulchrius; ut inter homines angeli sitis, qui nulla sibi ligantur nuptiali copula (Matth. XXII, 30) .

PL 16, 342B

国が獲得され、天の国は天使たちの生を示す。私が諸君に勧めるのはこれであり、これほど美しいものはない。すなわち、いかなる婚姻の結びにも縛られない、人間のあいだの天使であれ(マタイ22:30)。

Exhortatio virginitatis 4.4

4

Quoniam quae non nubunt, et qui uxores non ducunt, sicut angeli in terris sunt; ut tribulationem carnis non sentiant, servitutem ignorent, a mundanae cogitationis ableventur contagio, divinis rebus mentem intendant; ut tamquam exuti corporis infirmitate, non quae hominis sunt, sed quae Dei, cogitent.

PL 16, 342B

嫁がない女たちと妻を迎えない男たちは、地上の天使のようだからである。彼らは肉の患難を感じず、隷従を知らず、世俗の思いの感染から遠ざけられ、神のことに心を向ける。体の弱さを脱ぎ捨てたかのように、人のことでなく神のことを思うためである。

Exhortatio virginitatis 4.5

5

20. Considerate, filiae, si velitis nubere, quantum vobis desit, quibus pater deest. Deest opima dos; quod ipsum tamen si abundaret, emeretis magno pretio servitutem.

PL 16, 342B

20. 娘たちよ、嫁ごうと望むなら、父のいない諸君に、どれほど欠けているかを考えよ。豊かな持参金が欠けている。だが、たとえそれが豊かにあったとしても、諸君は高い代価で隷従を買うことになろう。

Exhortatio virginitatis 4.6

6

Nunc vero quis non despiciet destitutas patre? quo confugietis? unde auxilium postulabitis adversus virorum injurias? quanta in ipsis conjugiis incommoda sunt! quam graves plerumque contumeliae! quanta vincula!

PL 16, 342C

ところが今、父を失った娘たちを、誰が見くださないだろうか。諸君はどこへ逃げるのか。夫たちの不当な仕打ちに対して、どこから助けを求めるのか。結婚そのものの中に、どれほどの不都合があることか。どれほど重い侮辱がしばしばあることか。どれほどの束縛があることか。

Exhortatio virginitatis 4.7

7

21. Primo ipsum conjugium vinculum est, quo alligatur viro nupta, et ei in subjectionem astringitur. Bonum quidem charitatis vinculum est, sed tamen vinculum, de quo cum velit se exuere nupta, non possit, nec liberum sui habere arbitrium.

PL 16, 342C

21. まず結婚それ自体が束縛であり、それによって嫁いだ女は夫に結びつけられ、服従に縛られる。愛の絆は確かに善いものであるが、それでも束縛であり、嫁いだ女がそれから抜け出ようとしても、できず、自分自身についての自由な決定権を持てない。

Exhortatio virginitatis 4.8

8

Denique Apostolus dicit: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir (I Cor. VII, 4) . Et quid mirum de muliere; quandoquidem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier? Si qui fortior est, potestatem sui non habet, quanto minus infirmior!

PL 16, 342C

実に、使徒は言う。「妻は自分の体について権限を持たず、夫が持つ」(一コリント7:4)。女について何を驚くことがあろうか。夫もまた自分の体について権限を持たず、妻が持つのだから。強い者が自分について権限を持たないなら、弱い者はなおさらである。

Exhortatio virginitatis 4.9

9

Non ergo absolvit mulierem communis servitus, sed gravius astringit. 22. Videte itaque quid scriptura dicat, quid Apostolus suadeat. Quis vobis potest melius consilium dare, quam ille vas Dominicae electionis?

PL 16, 342C

だから共通の隷従は、女を解き放たず、いっそう強く縛る。22. そこで、聖書が何を言い、使徒が何を勧めるかを見よ。主に選ばれたあの器にまさる助言を、誰が諸君に与えられようか。

Exhortatio virginitatis 4.10

10

Quid igitur dicat percipite auribus: Volo autem omnes homines sic esse sicut et me ipsum (Cor. VII, 7) . Et iterum dicit de non nuptis et viduis: Bonum est illis, si sic permanserint, sicut et ego (Ibid., 8) .

PL 16, 342D

では彼が何と言うか、耳で聞き取れ。「私は、すべての人が私自身のようであることを望む」(一コリント7:7)〔底本の引照は書名に I を欠く〕。彼はまた、嫁がない女たちとやもめたちについて言う。「彼らにとって、私のようにそのままとどまるなら、善い」(一コリント7:8)。

Exhortatio virginitatis 4.11

11

Volo vos imitatrices esse tanti Apostoli, ut vitam ejus sequamini, qui conjugii vinculum refugit, ut vinctus esset Christi Jesu. Non potuisset ad tantam apostolatus sui pervenire gratiam, si fuisset alligatus conjugii contubernio.

PL 16, 343A

私は諸君が、かの偉大な使徒にならう者となり、その生に従うことを望む。彼は結婚の絆を避け、キリスト・イエスの囚われ人となった。もし結婚の同居に縛られていたなら、彼は使徒職のあれほどの恩寵に至ることはできなかったであろう。

Exhortatio virginitatis 4.12

12

23. Quod si ille qui et doctrina praestantissimus erat, et tantum Christi donum habebat, judicavit tanti momenti esse, si abstineret ab usu copulae conjugalis: et ideo sic mansit, ne plurimum suo muneri decerperetur; quod neque orationi vacare semper liceret, neque semper divinis intendere mandatis, quem conjugii cura revocaret, ut placere uxori esset necesse: quid utique vos eligere oportet, quibus sola virginitas potest libertatem dare; quoniam quae nupserit ad servitutem pecunia sua venditur?

PL 16, 343A

23. 教えにおいて最もすぐれ、キリストの賜物をあれほど持っていたあの人でさえ、結婚の交わりを断つことがそれほど重要だと判断し、それゆえそのままとどまった。自分の務めがあまりに損なわれないようにするためである。結婚の心配が呼び戻し、妻を喜ばせねばならない者は、常に祈りに専念することも、常に神の命令に心を向けることもできないからである。ならば、諸君は何を選ぶべきか。諸君にとっては、おとめの身だけが自由を与えることができる。嫁いだ女は、自らの金で隷従に売られるのだから。

Exhortatio virginitatis 4.13

13

Meliori conditione mancipia quam conjugia comparantur: in illis meritum emitur servitutis, in istis pretium ad servitutem additur. Nupta venalis auro gravatur, auro aestimatur.

PL 16, 343B

奴隷は、結婚よりも良い条件で手に入る。奴隷の場合は隷従の功が買われ、結婚の場合は隷従に代価が加わる。嫁いだ女は売り物として金を背負わされ、金で値踏みされる。

Exhortatio virginitatis 4.14

14

24. Experta sum, filii, labores copulae, conjugii indignitates, et sub bono conjuge, nec tamen sub bono marito libera fui: serviebam viro, et laborabam ut placerem.

PL 16, 343B

24. 子らよ、私は交わりの労苦と結婚の屈辱を経験した。善い連れ合いのもとにあっても、善い夫のもとにあってさえも、私は自由ではなかった。夫に仕え、気に入られようと苦労していた。

Exhortatio virginitatis 4.15

15

Miseratus est Dominus, et fecit altaris ministrum, continuoque et mihi et vobis raptus est: et fortasse, miserante Domino, ne diceretur maritus. 25. Videtis, filii, longaevam matrem doloribus, et adhuc immaturam viduitatis stipendiis.

PL 16, 343B

主は憐れんで、彼を祭壇の奉仕者とし、すぐに彼は私にとっても諸君にとっても取り去られた。おそらく、主が憐れんで、彼が夫と呼ばれることのないようにしたのであろう。25. 諸君は見ている、苦しみで年老いた母を、しかもやもめの身の務めにはまだ早い母を。

Exhortatio virginitatis 4.16

16

Videtis amissum omne praesidium et ornamentum. Nec auxilium viri habeo, nec virginitatis gratiam. Et de me levis cura: vos moereo, vos considero. Remanserunt mihi onera conjugii, abiere adjumenta. Quanto mallem in hos numquam venisse usus!

PL 16, 343B

諸君は、あらゆる保護と飾りが失われたのを見ている。私には夫の助けも、おとめの身の恩寵もない。私自身への心配は小さい。私は諸君のために嘆き、諸君のことを思う。結婚の荷は私に残り、助けは去った。こうした営みに、むしろ決して入らなかったならと、どれほど思うことか。

Exhortatio virginitatis 4.17

17

26. Potestis tamen excusare patrem, ablevare matrem; si quod in nobis amissum est, in vobis repraesentetur. Hoc solo nos conjugii non poenitebit, si vobis labor noster profecerit. Proximum putabo matrem esse virginum, ac si virginitatem tenerem.

PL 16, 343C

26. しかし諸君は、父を弁護し、母の荷を軽くすることができる。我々のうちで失われたものが、諸君において再び現されるなら。ただこの一点で、我々は結婚を悔やまずに済む。我々の労苦が諸君の益になったなら、である。私は、おとめたちの母であることを、あたかも自分がおとめの身を保っているのにほぼ等しいと考えよう。

Exhortatio virginitatis 4.18

18

Considerate, filii, quam sibi veniens in has terras Dominus Jesus matrem elegerit. Salutem mundo daturus per virginem venit, et mulieris lapsus partu virginis solvit: vestra quoque integritas meos solvat errores. 27. Quid boni sit virginitas, considerate.

PL 16, 343C

子らよ、考えよ。主イエスがこの地上に来るにあたって、自分のためにどのような母を選んだかを。世に救いを与えようとして、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕を通して来て、女の堕落をおとめの出産によって解いた。諸君の無傷さもまた、私の過ちを解くように。27. おとめの身がどれほど善いものか、考えよ。

Exhortatio virginitatis 4.19

19

Destitutam me esse certum est, praesidio egere: sed si volueritis sic manere, nullius opem requiram, abundabit mihi ad omnem opitulantiam vestrae integritatis corona.

PL 16, 343C

私が見捨てられ、保護を欠いていることは確かである。だが、もし諸君がこのままとどまることを望むなら、私は誰の助けも求めない。あらゆる援助のために、諸君の無傷さの冠が私に豊かにあるだろう。

Exhortatio virginitatis 4.20

20

Quis me non dicet beatam, quam nunc miseram putant? quis non honorabit tot virginum matrem? quis non venerabitur aulam pudoris?

PL 16, 343D

今は哀れと思われている私を、誰が幸いな者と言わないだろうか。これほど多くのおとめたちの母を、誰が敬わないだろうか。誰が、恥じらいの宮殿を畏れないだろうか。