ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › Exhortatio virginitatis

Caput I 第I章

Ambrose of Milan · Exhortatio virginitatis · PL 16, 335A · 24 sectiones

Exhortatio virginitatis 1.1

1

Ambrosius Bononia veniens ad eos a quibus fuerat invitatus, narrat apophoreta se detulisse, nempe reliquias Agricolae ac Vitalis martyrum.

PL 16, 335A

アンブロシウスは、ボノニア〔今のボローニャ〕から、自分を招いた人々のもとへ来て、土産〔宴の客が持ち帰る贈り物〕を携えて来たと語る。すなわち、殉教者アグリコラとウィタリスの聖遺物である。

Exhortatio virginitatis 1.2

2

Horum tametsi alter dominus exstiterit, alter servus, comparatio tamen instituitur; cumque hic illi praeiverit ad martyrium, hinc cognoscitur apud Christum impedimento servitutem non esse.

PL 16, 335A

この二人は、一方が主人、他方が僕であったが、それでも両者の比較がなされる。僕のほうが主人に先立って殉教へ進んだので、ここから、キリストのもとでは僕の身分が妨げにならないことが知られる。

Exhortatio virginitatis 1.3

3

Tum amborum certamen describitur; quod ex utriusque nominis praesagio Sanctus illustrat. Deinde quam in Judaeorum acceperant tumulis, sepultura commemorata, quanto cum gaudio detecti atque educti sint, refert.

PL 16, 335A

次に、二人の戦いが描かれる。聖なる者〔アンブロシウス〕はそれを、二人の名の予兆によって明らかにする。それから、ユダヤ人の墓の中で受けていた埋葬に触れたのち、二人がどれほどの喜びのうちに発見され、運び出されたかを述べる。

Exhortatio virginitatis 1.4

4

1. Qui ad convivium magnum invitantur, apophoreta secum referre consueverunt. Ego ad Bononiense invitatus convivium, ubi sancti martyris celebrata translatio est, apophoreta vobis plena sanctitatis et gratiae reservavi.

PL 16, 336A

1. 大きな宴に招かれた者は、土産を携えて帰るのが常である。私は、聖なる殉教者の移葬が祝われたボノニアの宴に招かれ、聖性と恩寵に満ちた土産を、諸君のために取っておいた。

Exhortatio virginitatis 1.5

5

Apophoreta autem solent habere triumphos principum: et haec apophoreta triumphalia sunt; Christi enim nostri principis triumphi sunt martyrum palmae.

PL 16, 336A

ところで、土産は君主たちの凱旋を帯びているのが常である〔土産の品に君主の凱旋が描かれていることを言うらしい〕。ここにある土産もまた凱旋の土産である。我々の君主キリストの凱旋とは、殉教者たちの棕櫚の枝だからである。

Exhortatio virginitatis 1.6

6

Nec vero huc dirigebam iter: sed quia petitus a vobis sum, debui mecum deferre quae aliis parabantur, ne minor ad vos venirem; ut quod in me minus est, quam praesumebatur, in martyre plus inveniretur.

PL 16, 337A

だが私は、この地へ旅路を向けていたのではない。諸君に求められたので、他の人々のために用意されていたものを携えて来なければならなかった。諸君のもとへ見劣りする者として来ないためであり、私においては期待されていたより足りないところが、殉教者においてはより多く見いだされるようにするためである。

Exhortatio virginitatis 1.7

7

2. Martyri nomen Agricola est, cui Vitalis servus fuit ante, nunc consors et collega martyrii. Praecessit servus, ut provideret locum; secutus est dominus, securus quod fide servuli jam inveniret paratum. Non aliena laudamus; passio enim servi domini disciplina est.

PL 16, 337A

2. 殉教者の名はアグリコラである。ウィタリスは以前その僕であったが、今は殉教の分かち手、同僚である。僕が先に行って場所を見定め、主人があとに従った。僕の信仰によって、すでに備えられたものを見いだすと確信していたからである。我々は他人のものを讃えているのではない。僕の受難は主人の教え〔の実り〕だからである。

Exhortatio virginitatis 1.8

8

Hic instituit, ille implevit. Nihil illi decerpitur. Quomodo enim minui potest, quod Christus donavit? Egregie et ille quidem homini serviendo didicit quomodo Christo placeret: hic tamen geminam laudem acquisivit, in illo magisterii, in se martyrii.

PL 16, 337A

主人が〔僕を〕導き、僕が成し遂げた。僕からは何も削られない。キリストが与えたものが、どうして減らされうるか。実に見事に、僕〔ウィタリス〕は人に仕えることによって、いかにキリストを喜ばせるかを学んだ。他方、主人〔アグリコラ〕は二重の称賛を得た。僕においては教え導いた者としての、自らにおいては殉教者としての称賛である。

Exhortatio virginitatis 1.9

9

Certaverunt tamen inter se invicem beneficiis, postquam aequales esse meruerunt. Hic illum ad martyrium praemisit, ille istum accersivit. 3. Nullum ergo ad commendationem hominis conditio affert impedimentum: nec dignitas prosapiae meritum, sed fides affert.

PL 16, 337B

それでも二人は、対等であるに値する者とされてのちは、互いに恩を施し合って競った。主人は僕を殉教へ先に送り出し、僕は主人を呼び寄せた。3. したがって、身分は人の推挙に何の妨げももたらさない。家柄の尊さが功をもたらすのでもなく、信仰がそれをもたらす。

Exhortatio virginitatis 1.10

10

Sive servus, sive liber, omnes in Christo unum sumus: Et unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino (Ephes., VI, 8) . Nec servitus derogat, nec libertas adjuvat. Vide ad eam rem quam nihil in conditione momenti sit. Servus, inquit, vocatus es?

PL 16, 337B

僕であれ自由人であれ、我々はみなキリストにあって一つである。「また各人は、何であれ善を行えば、それを主から受ける」(エフェソ6:8)。僕であることは損なわず、自由であることも益しない。この点で身分がいかに取るに足りないかを見よ。「僕として召されたか」と彼は言う。

Exhortatio virginitatis 1.11

11

Non sit tibi curae . . . . qui enim vocatus est in Domino servus, libertus est Domini. Similiter et qui liber vocatus est, servus est Christi (I Cor. VII, 21, 22) . Vide, inquam, vim Apostoli.

PL 16, 337B

「気にするな……。主にあって僕として召された者は、主の解放奴隷だからである。同じく、自由人として召された者は、キリストの僕である」(一コリント7:21, 22)。使徒の言葉の力を見よ、と私は言う。

Exhortatio virginitatis 1.12

12

Plus putatur dedisse ei qui servus, quam ei qui liber vocatus est; ex servo enim libertus Christi fit, ex libero servus. Sed nulli plus dedit, verum utrisque aequali mensura divisit.

PL 16, 337C

僕として召された者に与えたものが、自由人として召された者に与えたものより大きいと見なされる。僕からはキリストの解放奴隷となり、自由人からは僕となるからである。だが彼は、誰にもより多くを与えたのではなく、双方に等しい量で分け与えた。

Exhortatio virginitatis 1.13

13

Apud Christum enim servitus et libertas aequa lance penduntur, nec ullo discerniculo bonae servitutis et libertatis merita dividuntur; quia nulla major est dignitas quam servire Christo.

PL 16, 337C

キリストのもとでは、僕の身分と自由は等しい秤にかけられ、僕であることの善さと自由であることの善さの功績は、いかなる区別によっても分けられない。キリストに仕えること以上に大きな尊貴はないからである。

Exhortatio virginitatis 1.14

14

Denique Paulus servus Christi Jesu (Rom. I, 1) ; haec enim servitus gloriosa est, in qua gloriatur et Apostolus. An non summa gloria est, quando tali pretio aestimati sumus, ut sanguine Domini redimeremur? Sed jam pergamus ad caetera.

PL 16, 337C

実に、パウロは「キリスト・イエスの僕」(ローマ1:1)である。この僕の身分は栄光あるものであり、使徒もそれを誇っているからである。我々が主の血によって贖われるほどの代価で値踏みされているとき、これこそ最高の栄光ではないか。だが、もう先へ進もう。

Exhortatio virginitatis 1.15

15

4. Cumque sanctus Vitalis cogeretur a persequentibus ut Christum negaret, et ille amplius profiteretur Dominum Jesum Christum, omnia tormentorum genera in eum exercentes, ut non esset in corpore ejus sine vulnere locus, orationem fudit ad Dominum, dicens: Domine Jesu Christe, Salvator meus. et Deus meus, jube suscipi spiritum meum; quia jam desidero ut accipiam coronam, quam angelus tuus sanctus mihi ostendit.

PL 16, 337C

4. 聖なるウィタリスが、迫害者たちからキリストを否むよう強いられても、ますます主イエス・キリストを告白し、彼らがあらゆる種類の拷問を彼に加えて、その体に傷のない場所がないほどになったとき、彼は主に祈りを注いで言った。「主イエス・キリスト、私の救い主、私の神よ、私の霊が受け入れられるよう命じよ。私はすでに、汝の聖なる天使が私に示した冠を受けることを望んでいる」。

Exhortatio virginitatis 1.16

16

Et completa oratione, emisit spiritum. 5. Sanctus Agricola mitior habebatur moribus, ut ab ipsis etiam inimicis diligeretur. Ideoque differebant ejus passionem. Sed haec persecutorum honorificentia omni erat immanitate acerbior, quae invidebat martyrium.

PL 16, 338A

そして祈りを終えて、息を引き取った。5. 聖なるアグリコラは、その人柄が穏やかと見られ、敵たちにさえ愛されるほどであった。そのため彼らは彼の受難を延ばした。だが迫害者たちのこの敬意は、あらゆる残酷さよりも苛烈であった。それは彼に殉教を与えまいとしたからである。

Exhortatio virginitatis 1.17

17

Denique ubi non acquievit sanctus Agricola, crucifixus est; ut advertamus illas blanditias eorum non sedulitatis fuisse, sed fraudis. Supplicio servi dominum terrere voluerunt. Vertit hoc Christus in gratiam, ut martyrium servi dominus imitaretur.

PL 16, 338A

実に、聖なるアグリコラが従わなかったとき、彼は十字架につけられた。彼らのこの甘言が、親切からではなく欺きから出たものであったことを、我々が悟るためである。彼らは僕の刑罰によって主人を脅そうとした。キリストはこれを恩寵に変え、主人が僕の殉教にならうようにした。

Exhortatio virginitatis 1.18

18

6. Utriusque nomen aptum martyrio; ut designati ad martyrium ipsis vocabulis viderentur. Ille Vitalis dictus est, quasi qui contemptu istius vitae veram illam vitam aeternam sibi haberet acquirere: iste Agricola, qui bonos fructus spiritalis gratiae seminaret, et sacri sanguinis effusione, meritorum suorum omniumque virtutum rigaret plantaria.

PL 16, 338B

6. 二人の名は殉教にふさわしかった。名そのものによって、殉教へと定められた者と見えるためである。一方はウィタリス〔「命の」の意〕と呼ばれた。この生を軽んじることによって、かの真の永遠の生命を自分のものとして得ようとする者のようだからである。他方はアグリコラ〔「農夫」の意〕であり、霊的な恩寵の良い実を蒔き、聖なる血の流出によって、自らの功績とあらゆる徳の苗床を潤す者となる。

Exhortatio virginitatis 1.19

19

7. Sepulti autem erant in Judaeorum solo, inter ipsorum sepulcra. Ambierunt Judaei cum servulis sepulturae habere consortium, quorum Dominum negaverunt.

PL 16, 338B

7. 二人は、ユダヤ人の土地に、そのユダヤ人たちの墓のあいだに葬られていた。ユダヤ人たちは、自分たちがその主を否んだ当の僕たちと墓を共にしようと求めた。

Exhortatio virginitatis 1.20

20

Sic et aliquando Balaam dixit: Moriatur anima mea in animis justorum (Num. XXIII, 10) ; tamen non communicavit eorum operibus, cum viveret, quorum in animis cupiebat mori. Et istos quos viventes persecuti sunt, mortuos honorabant.

PL 16, 338B

こうしてかつてバラムも言った。「私の魂が義人たちの魂のうちで死ぬように」(民数記23:10)。だが彼は、生きているあいだ、その魂のうちで死ぬことを望んだ当の人々の業にあずからなかった。この者たちもまた、生きているときに迫害した者たちを、死んでからは敬っていた。

Exhortatio virginitatis 1.21

21

Illic igitur martyris exuvias requirebamus, tamquam inter spinas rosam legentes. 8. Circumfundebamur a Judaeis, cum sacrae reliquiae eveherentur: aderat populus Ecclesiae cum plausu et laetitia.

PL 16, 338C

こうして我々はそこで、殉教者の遺骸を、いばらの中からバラを摘むようにして探し求めていた。8. 聖なる聖遺物が運び出されるとき、我々はユダヤ人たちに取り囲まれた。教会の民は拍手と喜びとともにそこにいた。

Exhortatio virginitatis 1.22

22

Dicebant Judaei: Flores visi sunt in terra (Cant. II, 12) , cum viderent martyres. Dicebant Christiani: Tempus incisionis adest (Ibid.) . Jam et qui metit, mercedem accipit (Joan. IV, 36) . Alii seminaverunt, et nos metimus martyrum fructus.

PL 16, 338C

ユダヤ人たちは、殉教者たちを見て言った。「花々が地に現れた」(雅歌2:12)。キリスト教徒たちは言った。「刈り取りの時が来ている」(雅歌2:12)。「すでに刈り入れる者は報酬を受ける」(ヨハネ4:36)。他の者たちが種を蒔き、我々が殉教者たちの実を刈り入れる。

Exhortatio virginitatis 1.23

23

Iterum audientes Judaei voces plaudentis Ecclesiae, dicebant inter se: Vox turturis audita est in terra nostra (Cant. II, 12) . Unde bene lectum est: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.

PL 16, 338C

ふたたびユダヤ人たちは、拍手する教会の声を聞いて、互いに言った。「キジバトの声が我々の地に聞こえた」(雅歌2:12)。それゆえ、「日は日に言葉を吐き、夜は夜に知識を告げる」と読まれているのは、まことにもっともである。

Exhortatio virginitatis 1.24

24

Dies diei (Psal. XVIII, 3) , Christianus Christiano: nox nocti, Judaeus Judaeo. Indicabant ergo Judaei quod haberent scientiam martyrum, sed non scientiam Verbi; id est, non secundum illam solius boni, et solius veri scientiam: Ignorantes enim Dei justitiam, et volentes se justificare, justitiam Dei non receperunt (Rom. X, 3) .

PL 16, 338C

「日は日に」(詩篇18:3)とは、キリスト教徒がキリスト教徒に〔告げる〕ことであり、「夜は夜に」とは、ユダヤ人がユダヤ人に〔告げる〕ことである。こうしてユダヤ人たちは、自分たちが殉教者たちについての知識は持つが、言葉についての知識は持たないことを示していた。すなわち、善のみ、真のみを知るあの知識に従った知識ではないのである。「彼らは神の正義を知らず、自分を義としようとして、神の正義を受け入れなかった」(ローマ10:3)からである。