Exhortatio virginitatis 3.1
Julianae ad liberos exhortatio. Illic principio filium monet eum non temere vocari Laurentium, sed quod Martyris cognominis patrocinio conceptus fuerit, atque eidem promissus. Solvat igitur parentum vota.
PL 16, 340Aユリアナの子らへの勧め。そこで彼女はまず息子に、彼が軽々しくラウレンティウスと呼ばれているのではなく、同名の殉教者の守りのもとに身ごもられ、その殉教者に約束されたのだということを諭す。それゆえ彼は、両親の願を果たすべきである。
Exhortatio virginitatis 3.2
Nihil ipsi esse quo retardetur; cum caeteris rebus divinum servitium praestantius sit, hominum autem vita miserrima: patere tamen exitum ex ejus malis, modo castitatem illi eligant, cui conjugii servitus hic opponitur.
PL 16, 340A彼を引き留めるものは何もなく、ほかのすべてのことより神への奉仕のほうが優れ、人の生は実に惨めであるが、それでもその悲惨からの出口は開かれている、ただし彼らが貞潔を選ぶならば、と彼女は説く。貞潔には、ここで結婚の隷従が対置されている。
Exhortatio virginitatis 3.3
13. Succinxit itaque mentis viscera, et circumfusam se videns numero filiarum trium, et unius filii, quo solent terreri caeterae, hoc fortior facta, tali filios alloquio convenit: Filii, amisistis patrem, matrem habetis.
PL 16, 340A13. こうして彼女は心の臓腑を引き締め、三人の娘と一人の息子の数に取り巻かれているのを見て、他の女たちが恐れるまさにそのことによってかえって強くなり、次のような語りで子らに向かった。〔ここからユリアナが子らに語る〕子らよ、諸君は父を失ったが、母はいる。
Exhortatio virginitatis 3.4
Melior quidem fuisset illa commutatio, si pater viveret, mater deesset. Tamen infirma licet et desolata ostendo vobis, si vultis sequi, quo arbitremini patrem vobis non decessisse; habetis enim meliorem de coelo parentem. Ille est qui et hos suffulsit patres.
PL 16, 340B父が生きていて母が欠けるという入れ替わりのほうが、むしろ良かったであろう。それでも私は、弱く見捨てられた身ではあるが、諸君がもし従うつもりなら、父が諸君のもとを去ったのではないと考えられる道を示そう。諸君には天からのよりすぐれた親がいるからである。天の親こそ、これらの父たちをも支えた者である。
Exhortatio virginitatis 3.5
Quid enim aliud jam superest spei? Pater vobis fuit dives gratia, non pecunia: opulentus ministerio, non patrimonio: cujus haereditas fides est, locuples Deo, sed egena saeculo. Satis vos divites reliquit, si propositum ejus sequamini.
PL 16, 340B実に、ほかにどんな望みが残っているというのか。諸君の父は、恩寵に富み、金銭には富まず、奉仕に富み、財産には富まなかった。その相続は信仰であり、神においては裕福、世においては貧しかった。もし彼の志に従うなら、父は諸君を十分に富んだ者として残したのである。
Exhortatio virginitatis 3.6
Sola fides utrique indiscreta sexui, census virorum, dos virginum. 14. Et tu quidem, fili, aliquanto propior patri, agnosce quae matri debeas, quod domui vocabulum reddas. Aetas te excusat, sed haereditas vocat.
PL 16, 340B信仰だけが、どちらの性にも区別なく、男子の財産、おとめ〔本巻(PL 16)では奉献されたおとめも「おとめ」と訳す。既刊の巻では「処女」〕の持参金である。14. そしてあなた、息子よ、あなたは父にいくらか近いのだから、母に何を負うかを知り、家にどのような名を返すべきかを知れ。年齢はあなたを許すが、相続はあなたを呼ぶ。
Exhortatio virginitatis 3.7
Jucundentur, fili, pater et mater in te (Prov. XXIII, 25) . Noli matrem contemnere quasi imprudentem. Regis admonitio, inquit, quem erudivit mater sua. Quid filius qui servat dictiones Dei?
PL 16, 340C「息子よ、父と母が汝のことで喜ぶように」(箴言23:25)。母を、思慮がないかのように軽んじてはならない。「母が教え諭した王の戒め」と彼は言う。「神の言葉を守る子とは何であろうか」。
Exhortatio virginitatis 3.8
Primogenite, tibi dico, fili: Quid filius mei ventris? quid natus mearum orationum? Ne dederis mulieri tuam honestatem (Prov. XXXI, 1 et seq.) . Audi quid sapiens dicat, quid Scriptura asserat.
PL 16, 340C「長子よ、汝に言う、息子よ。私の胎の子とは何であろうか。私の祈りから生まれた子とは何であろうか。汝の名誉を女に与えるな」(箴言31:1以下)。賢者が何と言うか、聖書が何を断言しているかを聞け。
Exhortatio virginitatis 3.9
15. Considera quis te ut nascereris, juverit: filius es votorum magis quam dolorum meorum. Considera cui te muneri pater tali nomine designaverit, qui vocavit Laurentium. Ibi vota deposuimus, unde nomen assumpsimus.
PL 16, 340C15. 誰があなたの誕生を助けたかを考えよ。あなたは私の苦しみの子というより、願の子である。父があなたをどのような務めに定めたかを考えよ。彼はあなたをラウレンティウスと名づけたのだから。我々は、名を取ったその源に、願を託したのである。
Exhortatio virginitatis 3.10
Vota effectus secutus est, redde martyri quod debes martyri. Ille te nobis impetravit, tu restitue quod de te hujusmodi nominis appellatione promisimus. 16. Quid autem est, fili, aliud quod eligendum putes, nisi Deum patrum tuorum?
PL 16, 340C願のあとに成就が続いた。殉教者に負うものを殉教者に返せ。彼があなたを我々のために取りなして得させた。あなたは、そのような名で呼ぶことで我々があなたについて約束したものを返せ。16. 息子よ、あなたの父祖の神を選ぶ以外に、あなたが選ぶべきと考えることが何かあろうか。
Exhortatio virginitatis 3.11
Ipse enim pauperes et divites, humiles et excelsos facit, suscitat a terra pauperem, et de stercore erigit inopem, et sedere eum facit cum potentibus in tribunali honoris et haereditatis. Dat votum optanti, et benedicit annos justi.
PL 16, 341A実に、神は貧しい者も富める者も、低い者も高い者も造り、貧しい者を地から起こし、乏しい者をごみ溜めから引き上げ、力ある者たちとともに、名誉と相続の座に着かせる。望む者にその願いを与え、義人の年を祝福する。
Exhortatio virginitatis 3.12
Quid hoc, fili, praecellentius? aut quid est vita hominis in hac terra, nisi levis cursor? En transivimus, et nihil vidimus.
PL 16, 341A息子よ、これより優れたことがあろうか。この地上の人の生とは、軽い走者でなくて何であろうか。見よ、我々は通り過ぎたが、何も見なかった。
Exhortatio virginitatis 3.13
Atque utinam hunc cursorem (Job. IX, 25) imitaremur; ut nihil videremus, et nulla onera portaremus! sed quod est gravius, cursus vacuus, et onera inania. Inania sunt quidem, sed non levia, neque delicti vacua; quia grave fenus peccati est.
PL 16, 341Aああ、我々がこの走者(ヨブ記9:25)を真似て、何も見ず、何の荷も負わなければよいのに。だが、さらに重いことに、走りは空しく、荷は無益である。無益ではあるが、軽くはなく、罪を欠いてもいない。罪の利息は重いからである。
Exhortatio virginitatis 3.14
Unde clamat sanctus Job: Nonne tentatio est vita hominis in terra, aut sicut mercenarii quotidiani vita ejus?
PL 16, 341Aそこで聖なるヨブは叫ぶ。「地上の人の生は試みではないか。日雇いの生のようではないか」。
Exhortatio virginitatis 3.15
Et sicut servus timens dominum suum, qui umbram invenerit, et sicut mercenarius exspectans mercedem suam; sic ego exspectavi in vacuum, noctes autem dolorum datae sunt mihi. Si dormiero, dico: Quando dies? Cum surrexero, iterum: Quando vesper?
PL 16, 341B「また、主人を恐れる僕が影を見いだすように、また日雇いが報酬を待つように、私は空しく待った。苦痛の夜々が私に与えられた。眠れば私は言う、『いつ朝になるのか』。起き上がればまた言う、『いつ夕になるのか』」。
Exhortatio virginitatis 3.16
Plenus sum dolore a vespere usque mane. Vita autem mea levior quam favilla. Periit autem in vana spe (Job. VII, 1 et seq.) . Nihil igitur est homo, nisi tu, Domine, intendas in eum, et visitationem ejus facias usque mane, et in requiem eum inducas.
PL 16, 341B「私は夕から朝まで苦痛に満ちている。私の生は灰よりも軽い。それは空しい望みのうちに滅びた」(ヨブ記7:1以下)。人は無にすぎない、主よ、汝が彼に心を向け、朝まで彼を訪れ、安息へ導き入れるのでなければ。
Exhortatio virginitatis 3.17
Arbor si excidatur, repullulat, et floret ab aquae odore: homo cum ceciderit, nihil est, ingruunt super eum dolores.
PL 16, 341B「木は、切り倒されても再び芽を出し、水の匂いで花を咲かせる。人は倒れれば無であり、苦痛が彼の上に襲いかかる」。
Exhortatio virginitatis 3.18
17. Hanc igitur tentationem tantarum necessitatum, si vultis, filii, vitare, integritas corporis expetenda vobis est (32, q. 1, c. Integritas) : quam ego pro consilio suadeo, non pro imperio praecipio. Sola est enim virginitas quae suaderi potest, imperari non potest.
PL 16, 341B17. それゆえ、子らよ、これほど多くの必要という試みを避けたいなら、体の無傷さ(『教令集』第2部第32事例第1問題「Integritas」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕を求めねばならない。私はこれを助言として勧めるのであって、命令として命じるのではない。実に、勧めることはできるが命じることのできないのは、おとめの身〔virginitas。本サイトのこの作品群では「おとめの身」と訳す〕だけである。
Exhortatio virginitatis 3.19
Res magis voti est, quam praecepti. Quod enim gratiae est, non jubetur, sed desideratur: electionisque magis est, quam servitutis.
PL 16, 341Cそれは命令よりも願に属する。恩寵に属することは命じられず、望まれるからである。それは隷従よりも選びに属する。
Exhortatio virginitatis 3.20
Unde et Apostolus dicit: De virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino (I Cor. VII, 25) .
PL 16, 341Cそれゆえ使徒も言う。「おとめたちについて、私は主の命令を持たないが、主から慈しみを受けた者として助言を与える」(一コリント7:25)。
Exhortatio virginitatis 3.21
Legerat enim dixisse Dominum spadonibus: Quicumque custodierint praecepta mea, et elegerint quae ego volo, et amplectentur testamentum meum; dabo illis in domo mea, et in muro meo locum nominatum, meliorem filiorum et filiarum: nomen aeternum dabo illis, et non deficient (Esai. LVI, 4, 5) .
PL 16, 341C実に彼は、主が宦官たちに言ったことを読んでいた。「私の命令を守り、私の望むことを選び、私の契約を抱く者には、私の家と私の城壁のうちに、息子たちや娘たちにまさる名高い場所を与える。永遠の名を与え、彼らは絶えることがない」(イザヤ56:4, 5)。
Exhortatio virginitatis 3.22
Meliorem, inquit, locum vobis dabo, spadonibus dicit; his videlicet, qui se resecta genitali parte absciderint. Ipsi sunt ergo qui habent in coelo praemia caeteris praestantiora.
PL 16, 341C「汝らによりよい場所を与える」と彼は言う。宦官たちに言うのであり、すなわち生殖の部分を切り取って自らを断った者たちである。ゆえに彼らこそ、天において、他の者たちにまさる報いを持つ者である。
Exhortatio virginitatis 3.23
18. Hos in Evangelio suo praedicat Dei Filius, dicentibus enim Apostolis: Quia si ita est causa viri, ut non liceat illi uxorem dimittere, nisi ex sola causa fornicationis, non expedit nubere; respondit Dominus: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est (Matth. XIX, 10, 11) , hoc est: Non capit hoc conditionis humanae infirmitas, ut omnibus pateat: sed illis solis facile est ad capiendum, quibus divina refulsit gratia; ut castrare se possint, quo regnum coelorum adipiscantur.
PL 16, 341D18. 神の子は、自らの福音書でこうした者たちを告げ知らせている。使徒たちが「男の事情がこうで、不品行の理由以外に妻を離縁することが許されないのなら、結婚しないほうがよい」と言ったとき、主は答えた。「すべての者がこの言葉を受け入れるのではなく、与えられた者だけである」(マタイ19:10, 11)。これは、人間の条件の弱さは、これをすべての人に開かれたものとして受け入れることはできず、神の恩寵が輝いた者たちだけが、容易に受け入れることができる、という意味である。天の国を得るために、自らを去勢することができるように、ということである。