Exhortatio virginitatis 14.1
Ex incommodis saeculi de cujusquam merito non judicandum, cum hic locus sit certaminis, non autem coronae.
PL 16, 362Cこの世の不遇から、誰かの功績について判断してはならない。ここは戦いの場であって、冠の場ではないからである。
Exhortatio virginitatis 14.2
Hanc Paulum asseverasse cum sibi tum Christi adventum diligentibus reservari: annumerandam vero illis eam viduam quae filiis omnibus, quos ipsa instituerat, Deo consecratis, geminum viduitatis suae ac virginitatis filiorum obtulit sacrificium.
PL 16, 362Cパウロは、この〔冠〕が自分のためだけでなく、キリストの到来を愛する者たちのためにも取っておかれると断言した。そして、自分が教え育てた子らをすべて神に奉献し、自らのやもめの身と子らのおとめの身という二重の献げ物を献げたやもめは、その者たちに数えられるべきである。
Exhortatio virginitatis 14.3
Quibus coronidem admodum pia precatione ponit Ambrosius. 91. Ergo quando vides viduam dispendiis aliquibus laborare, aut filiorum incommoditate: vel morte justum, vel injuriis affici; noli ex istius saeculi incommodis merita ejus pensare, aut mirari quod derelictus a Domino sit.
PL 16, 362Cこれらの結びとして、アンブロシウスは実に敬虔な祈りを置く。91. それゆえ、やもめが何らかの損失や子らの不都合に苦しんでいるのを、あるいは義人が死や不当な仕打ちに見舞われているのを見るとき、この世の不遇によってその者の功績を量ってはならない。主に見捨てられたと驚いてもならない。
Exhortatio virginitatis 14.4
Hic quidem luctamur, sed alibi coronamur. Non de me tantum, sed de omnibus hominibus communiter sum locutus. Nam unde mihi tantum meriti, cui indulgentia pro corona est? Hic lucta, illic bravium: hic militia, illic stipendium est.
PL 16, 362C我々はここで戦っているが、別の場所で冠を受ける。私は自分一人のことではなく、すべての人について共通に語ったのである。冠の代わりに赦しがある私に、それほどの功績がどこから来ようか。ここは格闘、かしこは賞。ここは兵役、かしこは俸給である。
Exhortatio virginitatis 14.5
Ergo dum in hoc mundo sum, adhuc luctor, adhuc decerno, adhuc impellor ut decidam; sed potens est Dominus, qui impulsum suscipiat, labentem statuat, nutantem erigat. Quid ergo miraris aliquem laborare? Donec in hac vita est, certamen non deerit, non erit corona.
PL 16, 362Dだから、この世にいる間、私はなお戦い、なお争い、なお突き倒されて倒れかける。しかし主は力ある者であり、突かれた者を受け止め、滑る者を立たせ、よろめく者を起こす。それなのに、誰かが苦労しているのを、なぜ驚くのか。この命のうちにある限り、戦いは絶えず、冠はない。
Exhortatio virginitatis 14.6
Nullus probatur, nisi qui perseveraverit usque in finem; ut postea possit qui legitime certaverit, coronari. 92. Quis fortior Paulo, quis beatior? Ille tamen vas electionis Dominicae non ante sibi coronam vindicavit, quam certamen omne consummaret.
PL 16, 363A最後まで耐え忍んだ者のほかには、誰も認められない。その後に、正しく戦った者が冠を受けることができるのである。92. パウロより強い者がいるか。パウロより幸いな者がいるか。彼は主に選ばれた器であったが、戦いをすべて終えるまでは、自分のために冠を要求しなかった。
Exhortatio virginitatis 14.7
Ideoque ait: Certamen bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi: quod reliquum, reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV, 7, 8) ; quam non solum sibi, sed etiam omnibus diligentibus adventum Domini dicit esse reddendam.
PL 16, 363Aそれゆえ彼は言う。「私は善い戦いを戦い、走るべき道を走り終え、信仰を守った。残るは、正義の冠が私のために取ってあることである」(二テモテ4:7, 8)。その冠は、自分だけでなく、主の到来を愛するすべての者に与えられるはずだと彼は言う。
Exhortatio virginitatis 14.8
Pulchre dixit, adventum Christi diligentibus; nemo enim festinat ad judicium, nisi qui de innocentia securus est, aut qui de labore praesumit, cui aut gratia Domini, aut pia pro Christo certamina suffragantur.
PL 16, 363A「キリストの到来を愛する者に」と彼が言ったのは見事である。裁きへ急ぐのは、無垢について確信している者か、労苦について確信している者のほかにはないからである。後者には、主の恩寵か、キリストのための敬虔な戦いが味方する。
Exhortatio virginitatis 14.9
93. Quam utique habebit praerogativam et ea vidua quae bene filios educaverit, et in liberis gratulabitur, et maxime quae omnes quos suscepit, Domino dedit.
PL 16, 363B93. 子らをよく育て、子らのことで喜ぶやもめ、とりわけもうけた子らをすべて主に献げたやもめも、確かにその冠を特権として得るであろう。
Exhortatio virginitatis 14.10
Unde et illa Evangelica vidua divitibus antefertur (Luc. XXI, 3, 4) ; non solum enim quia totum quod habuit, ad victum pauperum misit; sed etiam quod duo aera detulit, Dominica voce laudatur, id est, plenam fidem.
PL 16, 363Bそれゆえ、福音書のあのやもめは、富める者たちよりも優先される(ルカ21:3, 4)。彼女が持っていたすべてを貧しい者たちの糧に捧げたからだけでなく、二枚の銅貨を持って来たことが主の声で称賛されたからである。すなわち、満ちた信仰を持って来たからである。
Exhortatio virginitatis 14.11
Denique ad hominis sanitatem et ille Samaritanus duo aera stabulario dedit, quibus ulcera curaret illius a latronibus vulnerati (Luc. X, 35) .
PL 16, 363B実に、あのサマリア人も、盗賊に傷つけられた人の健やかさのために、宿屋の主人に二枚の銅貨を与え、それで傷を癒やさせた(ルカ10:35)。
Exhortatio virginitatis 14.12
Ergo quia et secundum vetus Testamentum Mariae sororis Aaron virginitatem (Exod. XV, 20) , et secundum novum sanctae Mariae matris Domini integritatem (Matth. I, 23) in studio suae prolis imitata est, remunerationem fidei divino judicio consequetur; quae nihil sibi ad saeculi subsidium reservavit, sed totum Domino sobolis piae munus impendit.
PL 16, 364Aこうして、そのやもめは、旧約ではアロンの姉妹マリア〔出エジプト記15:20の女預言者。ラテン語では主の母と同じ Maria の名で呼ばれる〕のおとめの身(出エジプト記15:20)を、新約では聖なるマリア、主の母の無傷さ(マタイ1:23)を、自分の子らへの熱意において模倣したので、神の裁きによって信仰への報いを得るであろう。この世の助けとして自分には何も取っておかず、敬虔な子孫という贈り物のすべてを主に捧げたからである。
Exhortatio virginitatis 14.13
94. Te nunc, Domine, deprecor ut supra hanc domum tuam, supra haec altaria, quae hodie dedicantur, supra hos lapides spiritales, quibus sensibile tibi in singulis templum sacratur; quotidianus praesul intendas, orationesque servorum tuorum, quae in hoc loco funduntur, divina tua suscipias misericordia.
PL 16, 364A94. 主よ、いま私は汝に願う。この汝の家の上に、今日献堂されるこれらの祭壇の上に、これらの霊の石の上に、目を向けよ。それらによって、汝のために、一つ一つにおいて感覚で捉えうる神殿が聖別されている。日々の守護者として心を向け、この場所で注がれる汝の僕たちの祈りを、汝の神的な慈しみによって受け入れよ。
Exhortatio virginitatis 14.14
Fiat tibi in odorem sanctificationis omne sacrificium quod in hoc templo fide integra, pia sedulitate defertur.
PL 16, 364Aこの神殿で、欠けのない信仰と敬虔な熱心をもって献げられるすべての献げ物が、汝のために聖別の香りとなれ。
Exhortatio virginitatis 14.15
Et cum ad illam respicis hostiam salutarem, per quam peccatum mundi hujus aboletur; respicias etiam ad has piae hostias castitatis, et diuturno eas tuearis auxilio; ut fiant tibi in odorem suavitatis hostiae acceptabiles, Christo domino placentes, et integrum spiritum eorum, et animam et corpus sine querela usque in diem Domini nostri Jesu Christi filii tui servare digneris.
PL 16, 364B汝が、この世の罪を除くあの救いのいけにえを顧みるとき、貞潔のこれら敬虔ないけにえをも顧みよ。長く続く助けで、それらを守れ。それらが、汝にとって香ばしい香りの、受け入れられるいけにえとなり、主であるキリストに喜ばれるように。また、その霊と魂と体を、我々の主、汝の子イエス・キリストの日まで、非の打ちどころなく守ることをよしとせよ。