ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › Exhortatio virginitatis

Caput X 第X章

Ambrose of Milan · Exhortatio virginitatis · PL 16, 354D · 35 sectiones

Exhortatio virginitatis 10.1

1

Virginitati competere Ecclesiastis locum de vestibus, quod autem addit de oleo ferendo in capite, hoc et de mentis humilitate et de modesta corporis compositione intelligi; cum ornamenta interiora maxime in nobis requirantur, et pauperum divitiae sint innocentiae simplicitas.

PL 16, 354D

コヘレトの言葉の衣についての箇所はおとめの身にふさわしい。そこで付け加えられている、頭に油を携えることについては、精神の謙遜と、体の慎ましい整え方とにも解される。内なる飾りこそ我々に最も求められており、貧しい者たちの富は無垢と素朴さだからである。

Exhortatio virginitatis 10.2

2

Quomodo Ecclesiae dicat Synagoga: Ubi pascis, etc.? haec vero eas Christi voces accipiat: Nisi scias te, etc.? Hinc significari divinam imaginem residere in anima nostra, et proinde maximam ejus curam gerendam esse.

PL 16, 355A

会堂がどのように教会に「汝はどこで牧しているのか」云々と言い、この女〔会堂〕がキリストの「もし汝が自らを知らぬなら」云々という言葉をどう受けるかを述べる〔haec は教会とも取れるが、第67段落でキリストのこの言葉は会堂に向けられるので、会堂と取った〕。ここから、神の像が我々の魂のうちにとどまっていること、したがってその像に最大の注意を払わねばならないことが示される。

Exhortatio virginitatis 10.3

3

Quapropter monet juvenem, ut cordis innocentia delectetur: virgines autem, ut oculos hominum exemplo Mariae defugiant, atque omnem declinent fabularum occasionem. 62. In omni, inquit, tempore sint vestimenta tua candida (Eccles. IX, 8) .

PL 16, 355A

そこで彼は、若者には心の無垢を喜ぶよう勧め、おとめたちには、人々の目をマリアに倣って避け、あらゆる無駄話の機会を避けるよう勧める。62. 「いかなる時にも、汝の衣は白くあれ」と彼は言う(コヘレトの言葉9:8)。

Exhortatio virginitatis 10.4

4

Quid candidius virginitate: quid candidius intacto vestimento pudoris? Bona quidem castitas conjugalis et castitas viduitatis: munda omnis castitas, sed forte non omnis candida, aut non candida in omni tempore (I Cor. VII, 4, 5) .

PL 16, 355A

おとめの身より白いものがあろうか。恥じらいの汚れなき衣より白いものがあろうか。確かに、結婚の貞潔もやもめの身の貞潔も善いものである。貞潔はみな清いが、おそらくすべてが白いわけではなく、あるいはいかなる時にも白いわけでもない(一コリント7:4, 5)。

Exhortatio virginitatis 10.5

5

Non candida, quando non habet quis sui corporis potestatem, quando ad tempus sequestratur oratio.

PL 16, 355B

自分の体への権能を持たないとき、しばらくのあいだ祈りが分け置かれるときには、白くない。

Exhortatio virginitatis 10.6

6

De virginitate ergo pulchre dicitur: In omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum in capite tuo (Eccle. IX, 8) ; ut faces tuae semper possint lucere, nec extinguantur, cum coeperit Sponsus ille coelestis venire (Matth. XXV, 6 et seq.) .

PL 16, 355B

それゆえおとめの身については、見事にこう言われる。「いかなる時にも、汝の衣は白くあれ。汝の頭には油があれ」(コヘレトの言葉9:8)。それは、あなたの灯火がいつまでも輝き、あの天の花婿が来はじめるときにも消えることのないようにするためである(マタイ25:6以下)。

Exhortatio virginitatis 10.7

7

63. Qua autem ratione in capite tuo Ecclesiastes dixerit, de Proverbiis colligemus; quia Oculi hominis in capite ejus (Eccles. II, 14) , id est, sapientiae tuae sensus.

PL 16, 355B

63. だが、コヘレトが「汝の頭に」と言った理由は、箴言から集めよう〔「箴言から」と言うが、続いて引くのはコヘレトの言葉の句である〕。「人の目はその頭にある」(コヘレトの言葉2:14)とあるが、これはあなたの知恵の感覚という意味である。

Exhortatio virginitatis 10.8

8

Ideo forte et evangelica mulier illa laudatur, quae pedes Domini capillis suis extersit (Luc. VII, 38 et seq.) , quod fide se humiliaverit; ne per carnis elata sapientiam videretur, quam Legi subditam verus occultorum interpres Paulus negavit (Rom. VIII, 7) , eo quod Christo subjiceretur.

PL 16, 355B

おそらくそれゆえに、福音書のあの女が、主の足を自分の髪でぬぐったことで称賛される(ルカ7:38以下)。信仰によって自らを低くしたからであり、肉の知恵によって思い上がった者と見られないためである。隠れたことの真の解き明かし手パウロは、その〔肉の〕知恵が法に服することを否定した(ローマ8:7)。彼女はキリストに服していたからである〔eo quod Christo subjiceretur の主語は定かでない。女と取った〕。

Exhortatio virginitatis 10.9

9

64. Et pulchre hoc possumus intelligere etiam corporaliter, quoniam si in propheticis scriptis reprehenduntur filiae Sion, quod alta cervice procederent, nutibus oculorum, et itinere pedum trahentes simul tunicas, et ludentes pedibus (Esai. III, 16 et seq.) ; et ideo gloriam vestis earum, et ornatus earum, crines et cincinnos Dominus ablaturum esse se dicit: recte ista mulier sparsit capillos suos (Luc. VII, 38) ; ut nodos crinium Evangelica solveret disciplina.

PL 16, 355C

64. このことは、体についても見事に解することができる。預言者の書では、シオンの娘たちが、首を高く上げて進み、目配せをし、歩みながら同時に衣を引きずり、足で戯れていると非難される(イザヤ3:16以下)。そして主は、それゆえ彼女たちの衣の栄えと飾り、髪と巻き毛を取り去ると言う。あの女が自分の髪を解いたのは正しかった(ルカ7:38)。福音の教えが髪の結び目を解くためである。

Exhortatio virginitatis 10.10

10

Unde et apostoli dixerunt: Non implicatu capillorum, sicut Petrus docuit (I Petr. III, 3) , neque in tortis crinibus, aut auro et margaritis, vel veste pretiosa, ut Paulus asseruit (I Tim. II, 9) : sed magis interioris hominis ornamenta feminis requirenda; quoniam ille absconditus cordis homo, qui est pauper saeculo, ipse est locuples Deo.

PL 16, 355C

そのため使徒たちも言った。「髪を編み込むことによらず」とペトロが教えたとおりであり(一ペトロ3:3)、「編んだ髪や、金や真珠や高価な衣によらず」とパウロが断言したとおりである(一テモテ2:9)。むしろ女たちは内なる人の飾りを求めるべきである。心の隠れた人、世にあって貧しい者こそ、神にとって富む者だからである。

Exhortatio virginitatis 10.11

11

65. Audistis, filii, qui pauperes vos esse putatis. Quis autem est homo dives, cum multis egeat, nisi ille cui non est grave peccatum in conscientia? Bona est enim, inquit, substantia, cui non est peccatum in conscientia (Eccl. XIII, 30) .

PL 16, 355D

65. 子らよ、自らを貧しいと思う諸君は聞いたであろう。では、多くのものを欠いていながら、富める人とは誰か。良心に重い罪のない者のほかにはいない。「良心に罪のない者には、財産は善い」と言われているからである(集会の書13:30)。

Exhortatio virginitatis 10.12

12

Audistis, inquam, in quo possitis apud Deum esse locupletes; ut sit in vobis, inquit, incorruptibilis et modestus spiritus (I Petr. III, 4) .

PL 16, 356A

諸君が神のもとで富む者となりうる道を、すでに聞いたと私は言う。「汝らのうちに、朽ちることのない、慎ましい霊があるように」と言われている(一ペトロ3:4)。

Exhortatio virginitatis 10.13

13

Bonae enim divitiae sunt innocentiae atque simplicitatis, quibus peccatum non imputatur, quia nulla in iis doli fraudisque versutia est; omnis enim simplex obtrectare non novit, nescit invidere: suo contentus est, aliena non quaerit; etsi egeat, sibi dives videtur, si suppetat quod alimento est satis.

PL 16, 356A

無垢と素朴さの富は善い。それらには罪が負わされない。その中には欺きと詐りの狡猾さがまったくないからである。素朴な者は誰でも、人をけなすことを知らず、妬むことを知らない。自分のものに満足し、他人のものを求めない。乏しくとも自分では富んでいると思う。食物に足りるだけのものがあればそうである。

Exhortatio virginitatis 10.14

14

Denique pulchre apostolus Paulus: Et profunda, inquit, paupertas eorum abundavit in divitiis simplicitatis eorum (II Cor. VIII, 2) .

PL 16, 356A

実に使徒パウロは見事に言っている。「彼らの深い貧しさは、彼らの素朴さの富において溢れた」(二コリント8:2)。

Exhortatio virginitatis 10.15

15

66. Et quia Ecclesia congruis erat ornatibus compta, et de Christo lumen accipiens refulgebat; potest etiam sic locus ille accipi, eo quod Synagoga ad Ecclesiam dicat: Ubi pascis, ubi manes in meridiano?

PL 16, 356A

66. 教会はふさわしい飾りで装い、キリストから光を受けて輝いていた。それゆえ、あの箇所は次のようにも解することができる。会堂が教会に言うのである。「汝はどこで牧しているのか、どこで真昼に留まっているのか」。

Exhortatio virginitatis 10.16

16

Ne forte fiam circumamicta super greges sodalium tuorum (Cant. I, 6) . Mercenaria esse desiderat, quae sibi vindicabat ante dominatum. Quam damnosa perfidia est!

PL 16, 356B

「私が汝の仲間たちの群れのあたりで、身を覆われた者とならぬように」(雅歌1:6)。以前は主権を自分のものと主張していたのに、雇われ者であることを望んでいる。何と損ない多い背信であろう。

Exhortatio virginitatis 10.17

17

67. Sed quia incredula, immitis, sacrilega; ideo eam a gregibus Ecclesiae suae separat Christus dicens: Nisi scias te, o decora in mulieribus (Ibid., 7) , hoc est, te prius quae sis ipsa cognosce, et tunc pete ut meis gregibus appropinques.

PL 16, 356B

67. しかし会堂は不信で、無慈悲で、神聖を汚す者であったので、キリストは彼女を自らの教会の群れから切り離して言う。「もし汝が自らを知らぬなら、女たちの中で美しい者よ」(雅歌1:7)。すなわち、まず汝が何者であるかを汝自身が知り、それから私の群れに近づくことを求めよ、ということである。

Exhortatio virginitatis 10.18

18

Et bene in mulieribus decora dicitur Synagoga, non in virginibus; quia Evam mulierem sequebatur, per quam lapsus advenit: Ecclesia autem decora in virginibus est, quia virgo sine ruga est.

PL 16, 356B

会堂が「女たちの中で」美しいと言われ、「おとめたちの中で」とは言われないのは正しい。堕落の来る因となった女エバに従ったからである。これに対し教会は「おとめたちの中で」美しい。おとめは皺のないものだからである。

Exhortatio virginitatis 10.19

19

68. Scire ergo se debet sive vir, sive mulier, quia ad imaginem Dei est et similitudinem; ut animae sequatur, non corporis, pulchritudinem. In quo enim sumus? In animae substantia et mentis vigore. Haec nostra omnis portio.

PL 16, 356C

68. したがって男であれ女であれ、自分が神の像と似姿に造られていることを知らねばならない。それは、体ではなく魂の美しさを追うためである。我々は何において存在しているのか。魂の実体と精神の活力においてである。これこそ我々の取り分のすべてである。

Exhortatio virginitatis 10.20

20

Denique David inquit: In Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi caro (Psal. LV, 5) . Non ergo caro sumus, sed spiritus. De Judaeis autem dictum est: Non permanebit in iis spiritus meus, quia caro sunt (Gen. VI, 3) .

PL 16, 356C

実にダビデは言う。「私は神に望みを置く。肉が私に何をしようとも恐れない」(詩篇55:5)。したがって我々は肉ではなく霊である。ユダヤ人については、こう言われた。「私の霊は彼らのうちにとどまらない。彼らは肉だからである」(創世記6:3)。

Exhortatio virginitatis 10.21

21

Non aurum sumus, non pecunia, non divitiarum copia; illa enim nostra. Et ideo tibi dicit Moyses: Attende tibi (Deut. XV, 9) , hoc est, animae tuae; ne pereas, ne carnalis fias. Attende tibi, hoc est, imagini quam a Christo accepisti, similitudini ad quam factus es.

PL 16, 356C

我々は金でも、金銭でも、財産の多さでもない。それらは我々の〔所有物〕にすぎないからである。それゆえモーセはあなたに言う。「汝自身に心せよ」(申命記15:9)。すなわち、あなたの魂に心せよ、あなたが滅びぬように、肉的な者とならぬように、ということである。「汝自身に心せよ」、すなわち、あなたがキリストから受けた像に、あなたがそれに似せて造られた似姿に心せよ、ということである。

Exhortatio virginitatis 10.22

22

Ipsam serva imaginem, quam Christus in te operibus suis pinxit, sicut ipse ait ad Hierusalem, id est, ad animam pacificam: Ecce ego, Hierusalem, pinxi muros tuos (Esai. XLIX, 16) .

PL 16, 356C

その像を守れ。キリストはあなたのうちに、その業によってその像を描いた。彼自身がエルサレム、すなわち平和な魂に言うとおりである。「見よ、エルサレムよ、私は汝の城壁を描いた」(イザヤ49:16)。

Exhortatio virginitatis 10.23

23

69. Attende ergo et tu praecipue, fili, attende tibi, ut laeteris in juventute tua; cui dicit Scriptura: Laetare, adolescens, in juventute tua (Eccl. XI, 9) . Non unius tibi dicit tempus aetatis.

PL 16, 356D

69. それゆえ、息子よ、あなたもとりわけ心せよ。あなたの若さを喜ぶために、自分自身に心せよ。聖書はそのあなたに言う。「若者よ、汝の若さを喜べ」(コヘレトの言葉11:9)。聖書があなたに言うのは、一つの年齢の時のことだけではない。

Exhortatio virginitatis 10.24

24

Est quasi quidam flos vitae, bonorumque aetas operum, de qua scriptum est: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Psal. CII, 5) .

PL 16, 357A

それは、いわば命の花であり、善い業の年齢である。それについては、こう書かれている。「汝の若さは、ワシのように新たにされる」(詩篇102:5)。

Exhortatio virginitatis 10.25

25

Et oblectet, inquit, te cor tuum in diebus adolescentiae tuae, et ambula in viis cordis tui sine macula, et in aspectu oculorum tuorum, et non in audacia oculorum tuorum (Eccl. XI, 9) ; in aspectu utique spiritali, non in audacia saeculari.

PL 16, 357A

「そして汝の心が、汝の若き日々に汝を楽しませるように。汝の心の道を汚れなく歩み、汝の目の見ることのうちに歩め。汝の目の大胆さのうちにではなく」(コヘレトの言葉11:9)と言う。ここでの「見ること」は、もちろん霊的な見ることであり、世俗的な大胆さではない。

Exhortatio virginitatis 10.26

26

Et scito quod super haec omnia educet te Deus in judicium. Et repelle iram a corde tuo, et amove nequitiam a carne tua (Eccles. XII, 14) . 70. Attende tibi, virgo, et tu, ut insistas orationi, et vultus tuus assidua obsecratione pallescat.

PL 16, 357A

「そして知れ、これらすべてのことについて、神は汝を裁きへと導くことを。汝の心から怒りを退け、汝の肉から悪意を取り除け」(コヘレトの言葉12:14)。70. おとめよ、あなたもまた心せよ。祈りに励み、絶え間ない懇願であなたの顔が青ざめるほどになれ。

Exhortatio virginitatis 10.27

27

Sed ante orationem praepara animam tuam (Eccl. XVIII, 23) , ut non videaris tentare Deum, cum deprecaris; ut id quod oras, mores tui loquantur, fides adjuvet, opera commendent. Attende tibi: quod dico tibi cuicumque virgini.

PL 16, 357A

「だが祈りの前に、汝の魂を備えよ」(集会の書18:23)。それは、あなたが願うとき、神を試みていると見られないためであり、あなたが祈り求めることを、あなたの振る舞いが語り、信仰が助け、業が裏づけるようにするためである。自分自身に心せよ。これは、どんなおとめにも、あなたに言うことである。

Exhortatio virginitatis 10.28

28

Nam tibi piae non deest institutionis magistra. 71. Attende, inquam, virgo sacrae praesertim professionis, et ab omni irreverenti oculis cave.

PL 16, 357B

敬虔なあなたには、教えを授ける女の師が欠けていないからである。71. 心せよ、と私は言う、おとめよ、とりわけ聖なる誓願を立てたおとめよ。そして目つきの不遜なあらゆる者〔ab omni irreverenti oculis の係りは定かでない。「目つきの不遜な者」と取った〕に気をつけよ。

Exhortatio virginitatis 10.29

29

Et si ad tempus praeterierit quasi viator, tamen os suum aperit, et ab omni aqua proxima bibet, ut te inebriet (Eccl. XXVI, 14 et seq.) . Nullus sit tuus sine matre processus, quae sit anxia custos pudoris.

PL 16, 357B

「たとえしばらくのあいだ旅人のように通り過ぎるとしても、それでも〔その者は〕口を開き、最も近い水のどれからでも飲み、汝を酔わせる」(集会の書26:14以下)〔主語は前の「目つきの不遜な者」と取った〕。あなたが母なしに出歩くことがあってはならない。母は、恥じらいを案じて守る者である。

Exhortatio virginitatis 10.30

30

Ipsa quoque ad Ecclesiam progressio rarior sit adolescentulis. Considera quanta fuerit Maria, et tamen nusquam alibi, nisi in cubiculo reperitur, cum quaeritur (Luc. I, 28) . Illa te doceat quid sequaris.

PL 16, 357B

教会へ出向くことすら、若い娘たちには稀であれ。マリアがどれほど偉大であったかを考えよ。それでも、人が彼女を探すとき、自分の部屋のほかのどこにも見いだされなかった(ルカ1:28)。彼女があなたに、何に従うべきかを教えるように。

Exhortatio virginitatis 10.31

31

Angelum in specie viri vidit, et pavebat corde, peregrinabatur aspectu. Unde dicit ad eam angelus: Ne timeas, Maria. Docet solitudo verecundiam: et gymnasium pudoris secretum est. 72. Quid enim tibi opus est vel ad proximam facile accedere?

PL 16, 357C

彼女は男の姿をした天使を見て、心に恐れ、その光景に旅人のように戸惑った。それゆえ天使は彼女に言う。「恐れるな、マリア」。孤独は慎みを教え、人目を避けることは恥じらいの修練場である。72. あなたが近所の家に気安く出入りする必要が、どこにあるのか。

Exhortatio virginitatis 10.32

32

Pes enim fatui in facilis domum proximi: qui autem sapiens est, verecundatur (Eccl. XXI, 25) .

PL 16, 357C

「愚か者の足は、隣人の家へすぐに入る〔底本は in facilis。ウルガタ(集会の書21:25)の語順に合わせ、facilis in と読む〕。だが賢い者は、遠慮する」(集会の書21:25)。

Exhortatio virginitatis 10.33

33

Inde nascuntur fabulae, de quibus pulchre admoneris ut caveas, cum dicit vir tibi sapiens: Quis dabit disciplinae meae custodiam, et supra labia mea signaculum certum; ne cadam ab illis, et lingua mea perdat me (Eccl. XXII, 33) .

PL 16, 357C

そこから無駄話が生まれる。それを避けよと、あなたは見事に戒められている。賢い人があなたに言うとおりである。「誰が私の訓育に見張りを、私の唇の上に確かな封印を置いてくれるだろうか。私がそれらによって倒れず、私の舌が私を滅ぼさぬように」(集会の書22:33)。

Exhortatio virginitatis 10.34

34

Si virilis sexus jubetur tacere coram senioribus (Eccl. XI, 8) , quam indecorum est virgines loqui, et varios serere sermones! 73. Esto ut imperes tibi silentium, numquid potes aliis imperare, ne audias?

PL 16, 357C

男の性が、年長者の前では黙っていることを命じられている(集会の書11:8)のなら、おとめたちが語り、さまざまな話を蒔き散らすのは、どれほど見苦しいことか。73. あなたが自分に沈黙を命じるとしよう。だが、他の人々に、聞かぬよう命じることができようか。

Exhortatio virginitatis 10.35

35

Potest quis aliquando frenos ori suo imponere, et verbis stateram: auribus non potest. Loqui enim in nobis est, audire ex aliena pendet potestate; saepe enim audimus quod nolumus.

PL 16, 358A

人は時に、自分の口に轡を、言葉に秤を課すことができる。しかし、耳にはできない。語ることは我々のうちにあるが、聞くことは他者の力に左右されるからである。実際、我々は望まぬことをしばしば聞く。