Opera apocrypha 4.0.1
Universis episcopis per Italiae provincias constitutis, Damasus episcopus, in Domino salutem.
PL 13, 439Bイタリアの諸属州に置かれたすべての司教たちへ、司教ダマスス、主にあって挨拶を送る。
Opera apocrypha 4.0.2
Optaveram, dilectissimi, pro nostri charitate collegii, omnes Domini sacerdotes (sicut in primitiva fuit Ecclesia) unum esse cor et animam unam, atque in una devotione persistere, nec quemquam sacerdotum, gratia aut formidine saecularium depravari, aut a via veritatis quoquo modo abscedere.
PL 13, 439B最愛の者たちよ、我々の団体への愛のゆえに、私は願っていた。主の司教たちがみな、(原始教会にそうであったように)一つの心、一つの魂となり、一つの献身のうちにとどまり、司教のだれ一人として、世俗の者たちの好意や恐れによって堕落することも、真理の道から少しでも離れることもないように、と。
Opera apocrypha 4.0.3
Sed quia multa quae corrigi possunt, proveniunt, et superat culpa delinquentium misericordia Dei: atque ideo suspenditur ultio, ut possit locum habere correctio.
PL 13, 439Cしかし、正されうる多くのことが起こっており、罪を犯す者たちの咎を神の憐れみが上回る〔culpa と misericordia の係りは定かでない。神の憐れみが咎を上回ると取った〕。それゆえ報復は猶予され、矯正の余地が生じうるのである。
Opera apocrypha 4.0.4
Relatum est enim ad sedem apostolicam, vos accusationes fratrum per scripta suscipere absque legitimo accusatore.
PL 13, 439C使徒の座に報告されたことには、諸君は、正規の告発者なしに、兄弟たちへの告発を書面で受理しているという。
Opera apocrypha 4.0.5
Quod deinceps in omni orbe terrarum fieri apostolica auctoritate prohibemus, et quod nuper factum est, absque nulla retardatione corrigi rogamus: nec umquam prius per scripta, eorum qui accusantur, causam discutere liceat, quam per querulantium institutiones vocati canonice ad synodum veniant, et praesens per praesentem agnoscat veraciter et intelligat, quae ei objiciuntur.
PL 13, 439Cこれを我々は、今後、全世界において、使徒の権威によって禁じ、最近なされたことは、遅滞なく正すよう求める。告発される者たちの件を、まず書面によって審理することは、決して許されない。訴える者たちの申立てによって、教会法に則って召喚された者が教会会議に来て、出席した者が出席した者を通じて、自らに対して突きつけられていることを、真に知り、理解するときに限る。
Opera apocrypha 4.0.6
Quod bene et per sapientiam Salomonis dicitur: Antequam scruteris, ne reprehendas: intellige prius, et tunc increpa. Antequam audieris, ne respondeas.
PL 13, 439Cこのことは、ソロモンの知恵によっても、よく言われている。「調べる前に、非難してはならない。まず理解し、それから叱責せよ。聞く前に、答えてはならない」。
Opera apocrypha 4.0.7
Et licet apertissima sit contrariorum reprehensio: verumtamen oportet his, qui dati sunt ad eorum examinationem, ordinem servari ab his, qui secundum Deum perscrutari deputati sunt, quatenus ita cum operatione cooperante inveniamus et confessorem Deum, qui dicit: Ubi duo sunt vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
PL 13, 439D反対者たちに対する非難が、たとえきわめて明白であっても、彼らの審査のために引き渡された者たちに対して、神に従って調べるよう任じられた者たちは、手続きを守らねばならない〔本文が崩れているらしく、こう解した〕。そうしてこそ、働きが協働することによって、我々は告白を受ける神〔confessorem Deum の意は定かでない。告白を受ける神と取った〕をも見いだす。神は言う。「二人または三人がわたしの名において集まるところ、わたしはその中にいる」。
Opera apocrypha 4.0.8
Nam et Dominus noster Jesus Christus Judam furem esse sciebat: sed quoniam non est praesentialiter accusatus, ideo non est ejectus. Nec vos ullo modo agere oportet, quod ille noluit facere.
PL 13, 440A我々の主イエス・キリストも、ユダが盗人であることを知っていた。しかし、その場で告発されなかったので、追い出されなかった。諸君も、彼が行おうとしなかったことを、決して行ってはならない。
Opera apocrypha 4.0.9
Leges enim saeculi accusatores praesentes exigunt, et non per scripta absentes. Unde canonica patrum constituta non semel, sed saepissime clamant, nec accusationes nec testimonia ullum per scripta posse proferre: nec de aliis negotiis quicumque testimonium dicant, nisi de his quae sub praesentia eorum acta esse noscuntur.
PL 13, 440A世の法は、出席した告発者を求め、書面による不在の者を求めない。それゆえ、教父たちの教会法規は、一度ならず、しばしば叫んでいる。書面によって告発も証言も出すことはできない。ほかの案件においても、だれであれ、自分の面前で行われたと知られていること以外は、証言してはならない、と。
Opera apocrypha 4.0.10
Similiter et qui alium accusare elegerit, praesens, per se, et non per alium accuset, inscriptione videlicet praemissa. Neque ullus umquam judicetur, antequam legitimos accusatores praesentes habeat, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.
PL 13, 440A同様に、他人を告発しようと選んだ者は、出席して、自ら、他人を介さずに告発せよ。もとより、あらかじめ告発状を出したうえでである。また、だれも、正規の告発者たちを面前に持ち、罪を洗い清めるための弁明の機会を自ら得る前に、裁かれてはならない。
Opera apocrypha 4.0.11
Curandum namque est, ne ira quemquam subripiat, faciatque citius omne, quod non licet. Omnipotens Deus haec vos et cuncta divina mandata et apostolica praecepta custodientes, in cunctis actibus vestris coelestis brachii extensione protegat, atque ad coelestis remunerationem patriae cum multiplici animarum fructu perducat. Amen. Data tertio idus aprilis, Siricio et Ardabure viris clarissimis consulibus .
PL 13, 440B怒りがだれかを捉え、許されぬことを、いっそう速やかに行わせることのないよう、気をつけねばならない。全能の神が、これらと、すべての神の命令と使徒の教えを守る諸君を、諸君のあらゆる行いにおいて、天の腕を伸べて守り、魂の多様な実りとともに、天の故郷の報いへと導くように。アーメン。四月十一日〔四月十三日の三日前〕付、いと名高き人シリキウスとアルダブルが執政官の年。