Opera apocrypha 1.0.1
Reverendissimo fratri et coepiscopo Aurelio Damasus. Scripta Sanctitatis tuae debita veneratione suscepimus, in quibus sitire venerationem ac prudentiam tuam Apostolica instituta (ut dignum erat) cognovimus.
PL 13, 423Dいと敬うべき兄弟にして同僚司教アウレリウスへ、ダマスス。あなたの聖性の書簡を、当然の敬意をもって受け取った。その中で、あなたの敬意と分別が使徒たちの定めを渇望していることを、我々は(当然のことだが)知った。
Opera apocrypha 1.0.2
Qua de re quaedam ex his quae petisti, misimus: et quaedam adhuc, cum iterum miseris, mittere cupimus.
PL 13, 423Dそれゆえ、あなたが求めたもののうちいくつかを送った。さらに、あなたが再び送るときには、いくつかを送りたいと願っている。
Opera apocrypha 1.0.3
Nullum tamen a beati Petri principis apostolorum fine, praedecessorum nostrorum praetermisimus, de quorum statutis aliquid tibi per Ammonium presbyterum et Felicem diaconum, sub certis signaculis non mitteremus.
PL 13, 423Dしかし、使徒たちの頭である福者ペトロの最期以来の我々の前任者のうち、その定めからあなたに何かを、司祭アンモニウスと助祭フェリクスを通し、確かな封印のもとで送らなかった者は、一人も飛ばしていない。
Opera apocrypha 1.0.4
Quae te et custodire optamus, et aliis praedicanda ac publicanda mandamus, ut ab omnibus inviolate debita veneratione custodiantur, et inviolate serventur, atque ab omnibus futuris temporibus diligenter venerentur: quia violatores voluntarii canonum graviter a sanctis Patribus judicantur, et a Spiritu sancto (cujus instinctu ac dono dictati sunt) damnantur: quoniam blasphemare Spiritum sanctum non incongrue videntur, qui contra eosdem sanctos canones non necessitate compulsi, sed libenter (ut praefixum est) aliquid aut proterve agunt, aut loqui praesumunt, aut facere volentibus sponte consentiunt.
PL 13, 423Dこれらを、あなたが守ることを我々は望み、また他の者たちにも宣べ伝え公にするよう命じる。すべての者によって、当然の敬意をもって侵されずに守られ、侵されずに保たれ、すべての将来の時代にわたって念入りに敬われるようにするためである。なぜなら、教会法規を故意に侵す者は、聖なる教父たちによって厳しく裁かれ、また聖なる霊(その促しと賜物によって、これらは書き取られた)によって断罪されるからである。というのも、これらの聖なる教会法規に逆らい、必要に迫られてではなく、(前に述べたとおり)進んで何かを不遜に行い、あるいは語ろうとして憚らず、あるいは行おうとする者たちに自ら同意する者は、聖なる霊を瀆す者と見られて、あながち不当ではないからである。
Opera apocrypha 1.0.5
Talis enim praesumptio manifeste unum genus est blasphemantium Spiritum sanctum: quoniam (ut jam praelibatum est) contra eum agit, cujus impulsu et gratia iidem sancti editi sunt canones.
PL 13, 424Bこのような不遜は、明らかに聖なる霊を瀆す者たちの一種である。なぜなら(すでに前に触れたとおり)、その聖なる霊の促しと恩寵によって、これらの聖なる教会法規が出されたのであり、それに逆らって行うからである。
Opera apocrypha 1.0.6
Diabolica vero nequitia plerosque subtiliter fallere solet; et ita quorumdam imprudentiam per similitudinem pietatis saepissime illudit, ut pro salutaribus nocitura persuadeat.
PL 13, 424B悪魔の邪悪は、多くの者を巧みに欺くのが常である。そして、ある者たちの無分別を、敬虔に似せてきわめてしばしば弄び、救いとなるものの代わりに害となるものを説き勧める。
Opera apocrypha 1.0.7
Idcirco norma sanctorum canonum qui sunt Spiritu Dei conditi, et totius mundi reverentia consecrati, fideliter a nobis est scienda et diligenter tractanda; ne quovis modo sanctorum Patrum statuta absque inevitabili necessitate, quod absit, transgrediamur: sed fidelissime per ea gradientes, cum eis qui eos instinctu condiderunt divino, mercedis gloriam et laboris cumulum, eorum meritis, auxiliante Domino, habere mereamur.
PL 13, 424Cそれゆえ、神の霊によって定められ、全世界の崇敬によって聖別された、聖なる教会法規の規範を、我々は忠実に知り、念入りに扱わなければならない。避けがたい必要のないかぎり、聖なる教父たちの定めを、いかなる仕方でも、あってはならないことだが、犯すことがないように。むしろ、これらによってまことに忠実に歩み、これらを神の促しによって定めた者たちとともに、主の助けにより、その功によって、報いの栄光と労苦の積み重ねを得るに値する者となるように。
Opera apocrypha 1.0.8
His itaque rite deliberatis, et ad Ecclesiarum vestrarum notitiam deliberatione perlatis, parere vos eorumdem sanctorum canonum regulis summopere convenit, ne in aliquo eis obviare quorumdam ignavia faciat: sed vestra sapiens et sana doctrina, quae cupit vos per omnia placere Deo, illis cohaeredes et comparticipes coelestis regni, in sedibus fideles cooperatores ostendat. Data decimo sexto kalendas Junii, Gratiano et Cyricio VV. CC. Consulibus.
PL 13, 424Cそれゆえ、これらを正しく熟慮し、その熟慮を諸君の諸教会の知るところにまで届けたうえは、諸君はこれらの聖なる教会法規の規則に従うことが何よりもふさわしい。ある者たちの怠慢が、何かにおいてそれらに逆らう結果にならぬように。むしろ、諸君が万事において神に喜ばれることを望む諸君の賢明で健全な教えが、諸君を、天の国においてそれら〔の教父たち〕の共同相続人、共に与る者、座において忠実な協力者として示すように。発す。6月の朔日の16日前、グラティアヌスとキュリキウス、いと高貴な人士〔VV. CC. は viri clarissimi の略記〕が執政官の年に。