ダマスス(偽作)6–9世紀

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Opera apocrypha

Epistola II, Caput VII 第II書簡 第VII章

Pseudo-Damasus · Opera apocrypha · PL 13, 427A · 15 sectiones

Opera apocrypha 2.7.1

1

Tempus enim congruum praevideri oportet quando uniuscujusque accusatae personae causa rectissime in medio producatur, quatenus gravitatem ejus consonantiamque contra Patrum decreta, vel synodorum confessionem, prodi minime cognoscatur.

PL 13, 427A

告発された各人の訴えが、もっとも正しく公の場に出されるふさわしい時があらかじめ見定められねばならない。それによって、その重みと一致が、教父たちの定めや諸会議の告白に背いて暴かれることが決してないようにするためである〔quatenus 以下は文意が取りにくい。prodi を「暴かれる」と取った〕。

Opera apocrypha 2.7.2

2

Quam ordinabiliter omnes intendant, ut ad eam in omnibus rationabiliter respondeant, et juste se velle manifeste ostendant. Nullus autem introducatur personaliter: sed accusatores et accusati aequa audiantur ratione, juxta quod gestorum ordo exigit.

PL 13, 427B

すべての者がそれを秩序正しく心がけ、あらゆる点でそれに道理にかなって答え、自分が正しくあろうと望んでいることを明らかに示すように。だれも個人の事情で引き入れられてはならず、告発者と被告発者は等しい道理で聞かれよ、事の次第の秩序が求めるとおりに。

Opera apocrypha 2.7.3

3

Accusatores vero et judices non iidem sint, sed per se accusatores, per se judices, per se testes, per se accusati, unusquisque in suo ordinabiliter ordine.

PL 13, 427B

告発者と裁判官は同じ者であってはならない。告発者は告発者として、裁判官は裁判官として、証人は証人として、被告発者は被告発者として、それぞれ自らの位置に、秩序正しく置かれよ。

Opera apocrypha 2.7.4

4

Nam inscriptio primo semper fiat, ut talionem calumniator recipiat; quia ante inscriptionem nemo debet judicari vel damnari, cum et saeculi leges haec eadem retineant.

PL 13, 427B

まず必ず告発状が作られよ、誣告者が同害の刑を受けるように。告発状より前には、だれも裁かれ、あるいは断罪されてはならない。世の法もまさにこれを保っているのだから。

Opera apocrypha 2.7.5

5

De quibus omnibus vera semper fiat aequitas, quatenus accusationis et judicii ac testimonii mercedem per veritatem gestorum consequi valeant.

PL 13, 427B

これらすべてについて、つねにまことの公正が行われよ。告発と裁判と証言の報いを、事実の真実によって得ることができるように。

Opera apocrypha 2.7.6

6

Scriptum est enim: Abominabitur Dominus labia mendacia, et testem fallacem proferentem mendacia, et seminantem inter fratres scandala atque litigia, ipso monente atque dicente: Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum.

PL 13, 427C

こう書かれている。「主は偽りの唇を忌み、偽りを述べる欺く証人、兄弟たちのあいだにつまずきと争いをまく者を忌む」。主自身が戒めて言う。「汝は隣人を誣告してはならず、力で彼を圧してはならない。」

Opera apocrypha 2.7.7

7

Non facies quod iniquum est nec injuste judicabis. Non considerabis personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo. Et tibi quod non vis fieri, alteri ne facias: et reliqua.

PL 13, 427C

「汝は不正なことをしてはならず、不正に裁いてはならない。貧しい者の顔を考慮してはならず、権力ある者の顔を尊んではならない。汝の隣人を正しく裁け。また、汝自身に行われることを望まないことを、他の者に行ってはならない」、云々。

Opera apocrypha 2.7.8

8

Et maxime praeceptum habentes Apostolicum attendere nobis ipsis et gregi, in quo nos Spiritus sanctus posuit episcopos, regere Dei Ecclesiam, quam acquisivit per sanguinem suum proprium, convenit.

PL 13, 427C

とりわけ、使徒の命令、すなわち自分自身と、聖なる霊が我々を司教として立てた群れとに気を配り、神が自らの血によって獲得した神の教会を治めよという命令を受けている我々には、ふさわしい。

Opera apocrypha 2.7.9

9

Et iterum: Attendere lupos, attendere malos operarios, qui perversa faciunt et adversa loquuntur, ut detrahere semper discipulis Domini, et infamare queant: quos corrigere, vos et omnes Domini sacerdotes summo studio oportet: quia pejus malum non est, quam ut cives civibus invideant, et sacerdotes vel clerici, sacerdotibus vel pontificibus insidientur, testante etiam veritatis voce: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei; et qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.

PL 13, 427C

また再び、「狼に注意せよ、悪い働き手に注意せよ、彼らは邪悪なことを行い、逆らうことを語って、主の弟子たちをいつも中傷し、悪評を立てようとする」。諸君も、主のすべての司教たちも、最大の熱心をもって彼らを正さなければならない。市民が市民を妬み、祭司たちや聖職者たちが、祭司たちや司教たち〔ここの sacerdos は episcopus・pontifex と並べて区別されており、司教に限らない聖職者の意と取って「祭司」とした〕を陥れること以上に悪い悪はない。真理の声もまた証言する。「汝らに触れる者は、我が目の瞳に触れる。これらの小さな者の一人をつまずかせる者は、石臼を首に懸けられて海の深みに沈められるほうがよい」。

Opera apocrypha 2.7.10

10

Et item: Beatus qui non fuerit scandalizatus in me. Ille procul dubio scandalizatus est in Deum, qui ejus scandalizat episcopum vel sacerdotem. Et multa talia, quae hic non inferuntur, ne nimis prolixa efficiatur epistola.

PL 13, 428A

また同じく、「我につまずかない者は幸いである」。疑いなく、神につまずいているのは、神の司教あるいは祭司〔ここの sacerdos は episcopus と並べて区別されており、司教に限らない聖職者の意と取って「祭司」とした〕をつまずかせる者である。このようなことは多くあるが、書簡があまりに長くならないよう、ここには挿入しない。

Opera apocrypha 2.7.11

11

Monentes quoque instruere debetis memoratos vicinos vestros, ut a talibus se subtrahant, et quae illicite contra praefixos fratres egerunt, cito corrigant.

PL 13, 428A

諸君はまた、前述の諸君の隣人たちを戒め、教え、このような者たちから身を引き、先に挙げた兄弟たちに対して不法に行ったことを速やかに正すようにさせなければならない。

Opera apocrypha 2.7.12

12

Et quos nobis inconsultis laeserunt, plena satisfactione sanent, et cito sibi eos reconcilient, si noluerint apostolicae sedis suscipere censuram.

PL 13, 428A

また、我々に諮らずに傷つけた者たちを、十分な償いによって癒やし、速やかに彼らと和解するようにさせよ。使徒の座の懲戒を受けることを望まないならば。

Opera apocrypha 2.7.13

13

Nam si quid fortasse in eos aut contra eos emerserat, nostrum fuerat exspectandum examen, ut nostra (uti semper huic fuit sedi concessum privilegium) condemnarentur auctoritate, aut fulcirentur auxilio.

PL 13, 428A

なぜなら、もし彼らに対して、あるいは彼らをめぐって何かが生じていたなら、我々の審査を待つべきであった。我々の権威によって(この座にはつねに特権が認められてきたとおり)断罪されるか、あるいは我々の助けによって支えられるためにである。

Opera apocrypha 2.7.14

14

Neque enim suo pro libitu nostra debuerant jura pervadere, absque apostolicae sedis dispositione mandante.

PL 13, 428B

使徒の座の命じる処置なしに、自分の気ままで我々の権利を侵してはならなかったからである。

Opera apocrypha 2.7.15

15

A talibus deinceps omnes se abstineant sacerdotes, qui noluerint ab Apostolicae Petrae (super quam Christus, ut praedictum est, universalem construxit Ecclesiam, cui episcoporum summa judicia atque majores causae, sicut paulo superius memoratum est, reservatae sunt atque solidatae) censura ac sacerdotali honore secludi.

PL 13, 428B

今後、使徒の岩(その上にキリストは、前に述べたとおり、世界にわたる教会を築いた。司教たちの最高の裁判と重大な訴訟は、少し前に述べたとおり、これに留保され、確定されている)の懲戒によって、司教の栄誉から閉め出されることを望まない司教たちは、みなこのような者たちから身を引くように。