ダマスス(偽作)6–9世紀

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Opera apocrypha

Epistola II, Caput VI 第II書簡 第VI章

Pseudo-Damasus · Opera apocrypha · PL 13, 426D · 3 sectiones

Opera apocrypha 2.6.1

1

Accusatores vero et accusationes, quas saeculi leges non adsciscunt, nullatenus sunt in horum admittendae causis, quia omne quod irreprehensibile est, catholica defendit Ecclesia. Et hoc a majoribus definitum esse propter pravorum hominum insidias, non dubitatur.

PL 13, 426D

世の法が受け入れない告発者と告発は、これら〔司教たち〕の訴訟においては決して認められてはならない。非難の余地のないものはすべて、公同の教会が守るからである。邪悪な人々の策謀のゆえに、これが先人たちによって定められたことは疑われない。

Opera apocrypha 2.6.2

2

Decet enim Domini sacerdotes fratrum causas pie tractare, et venerabiliter intendere, atque eorum judicia super sacrificia ordinare; nec proterve aut tyrannica dominatione, ut de quibusdam refertur, sed charitative pro Deo et fraterno amore cuncta peragere: et quod sibi quis fieri, secundum dominicam vocem, non vult, alii inferre non praesumat: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.

PL 13, 426D

主の司教たちは、兄弟たちの訴訟を敬虔に取り扱い、うやうやしく注意を払い、彼らの裁きを捧げ物に先立って〔super sacrificia の意は定かでない。「捧げ物にまさって」とも読める〕定めるのがふさわしい。不遜に、あるいは、ある者たちについて伝えられるように僭主のような支配によってではなく、神のために、また兄弟愛によって、愛をもってすべてを行うのがふさわしい。また、主の言葉に従い、自分がされたくないことを、だれも他人に加えようとしてはならない。「汝らが量る秤で、汝らにも量り返される」。

Opera apocrypha 2.6.3

3

Ea vero, quae Apostolorum praedicatione et Patrum instructione percepimus, semper tenere debemus; ne aliqua nova cudere, aut ad noxam fratrum intendere videamur: sed alterutrorum onera portemus, ut juxta Apostolum, legem Domini adimplere valeamus.

PL 13, 427A

使徒たちの宣教と教父たちの教えによって我々が受けたものを、我々はつねに保たねばならない。何か新しいものを作り出し、あるいは兄弟たちの害を図っていると見られることのないように。むしろ互いの重荷を担おう、使徒に従って、主の律法を成就することができるように。