Opera apocrypha 3.0.1
Dominis venerabilibus fratribus, Prospero Numidiae primae sedis episcopo, Leoni, Reparato, Alexandro, Benedicto, Rufo, et omnibus caeteris, ubique in recta, sancta, et apostolica fide consistentibus, orthodoxis episcopis, Damasus episcopus.
PL 13, 431C尊敬すべき主なる兄弟たち、ヌミディアの首座の司教プロスペル、レオ、レパラトゥス、アレクサンデル、ベネディクトゥス、ルフス、そして、いずこにあっても正しく聖なる使徒的信仰に立つ正統の司教たち皆へ、司教ダマスス。
Opera apocrypha 3.0.2
Licet, fratres charissimi, vobis sunt nota patrum decreta, mirari tamen non possumus vestram solertiam circa instituta majorum, ut cuncta quae possunt aliquam recipere dubitationem, ad nos, quasi ad caput, ut semper fuit consuetudo, deferre non desinatis: ut inde capiatis responsa, unde accepistis institutionem et normam recte vivendi.
PL 13, 431D最愛の兄弟たちよ、諸君には教父たちの教令は知られているとはいえ、先達の定めについての諸君の慎重さには、感嘆せざるをえない。疑いを容れうるあらゆる事柄を、常にそうであった慣わしのとおり、頭であるかのような我々のもとへ、持ち込むことをやめないからである。正しく生きるための教えと規範を受けた源から、答えをも受けるためである。
Opera apocrypha 3.0.3
Unde et vos non immemores canonum esse recordamur, qui et id ipsum fieri praecipiunt. Non ut vobis scientiae ecclesiasticae regulae aliquid desit, sed ut auctoritate sedis apostolicae fulti, in nullo ab ejus devietis regulis.
PL 13, 431Dそれゆえ、諸君が、まさにこのことがなされるよう命じる教会法規を忘れていないことを、我々は思い起こす。それは、諸君に教会の学知の規則が何か欠けているからではなく、使徒の座の権威に支えられて、その規則から少しも外れることのないようにするためである。
Opera apocrypha 3.0.4
Igitur de chorepiscopis, de quibus nos consulere voluistis, quale sit eorum ministerium, aut quid eis agere liceat, aut quam auctoritatem habeant, vel si liceat eos fieri, an non, quia audivimus eos jam esse prohibitos; aut quid de his, qui jam ordinati reperiuntur, agendum sit, nil vobis certius respondere nobis videtur, quam olim a praedecessoribus nostris decretum reperimus; ut eis ad veniam nihil prorsus aliud reservetur quam privatio sacri ministerii, quod illicite assumpserunt; quia prohibiti tam ab hac sacra sede, quam a totius orbis fuerant episcopis.
PL 13, 432Aさて、諸君が我々に諮ろうとした地方司教たちについて、すなわち彼らの務めはどのようなものか、彼らに何をなすことが許されるか、いかなる権威を持つか、また、すでに禁じられたと我々は聞いているが、彼らが立てられることは許されるのか否か、あるいは、すでに叙階されている者たちについてはどうすべきかという点については、我々の先達がはるか昔に定めたところを我々が見いだしたもの以上に確かな答えは、諸君に対してあるとは思われない。すなわち、彼らが不法に引き受けた聖なる務めを奪われること、その赦しとしては、まったくそれ以外のものは残されない、ということである。彼らは、この聖なる座によっても、全世界の司教たちによっても、禁じられていたからである。
Opera apocrypha 3.0.5
Nimis ergo eorum institutio improba, nimis est prava: quia ut hi de summo sacerdotii ministerio aliquid praesumant, omni auctoritate caret, et sacris canonibus invenitur esse contrarium, atque ad totius Ecclesiae perturbationem superba et superflua tendit elatio: et vacuum est et inane, quidquid in praedicto sacerdotii summi egerunt ministerio.
PL 13, 432Aそれゆえ、彼らの任命は、まことに不正であり、まことに邪である。司教職の最高の務めについて彼らが何かを敢えて行うことは、いかなる権威も欠き、聖なる教会法規に反していると認められ、傲慢で無用な思い上がりとして、全教会の混乱に向かう。前記の司教職の最高の務めにおいて彼らが行ったことは、何であれ、空しく、無である。
Opera apocrypha 3.0.6
Quod ipsi iidem sint, qui et presbyteri sufficienter invenitur: quia ad formam et exemplum septuaginta inveniuntur prius instituti.
PL 13, 432B彼らが司祭と同じ者であることは、十分に認められる。彼らは、七十人にならい、その模範に従って、まず立てられたと認められるからである。
Opera apocrypha 3.0.7
Sed quia (Deo gratias) modo necessarii, sicut in primitiva Ecclesia, propter studium, quod erga pauperes exigebant, non sunt: et quia illicita praesumebant; et quod agebant, actum non erat; et propterea multi in securitatem lapsi, ecclesiastico frustrabantur et fraudabantur ministerio: et ideo tam ab hac S. sede, ut superius memoravimus, quam et ab omnibus totius orbis episcopis, a pontificalibus sunt remoti officiis.
PL 13, 432Bしかし、(神に感謝すべきことに)今は、原始教会におけるように、貧しい者たちのために彼らが払っていた配慮のゆえに必要とされることはもはやなく、また、彼らは不法なことを敢えて行い、行ったことは行われたことにならなかった。そのため、多くの者が安心し切って堕ち、教会の務めを欠き、損なわれた。それゆえ、前に述べたとおり、この聖なる座によっても、全世界のあらゆる司教たちによっても、彼らは司教の職務から退けられたのである。
Opera apocrypha 3.0.8
Nam (ut nobis relatum est) quidam episcoporum, propter suam quietem, eis plebes suas committere non formidabant: et ut illicita atque prohibita agant, iidem ea quae solis pontificibus debentur, sibi usurpant; et ipsi in sua quiete torpent, et curam sibi a Deo commissam negligunt, cum Dominus dicat: Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis, et vocat eas nominatim, et cognoscit suas, et suae cognoscunt eum.
PL 13, 432Cというのも、(我々に報告されたところでは)司教たちの中には、自分の安逸のために、自らの民を彼らに委ねることをためらわない者がいる。そして、不法で禁じられたことを行うために、地方司教たちは、司教にのみ帰すべきことを自分のものとして横取りしている。司教たち自身は自らの安逸のうちに鈍り、神から委ねられた務めをおろそかにしている。主は言うのに。「善い羊飼いは、羊のために自らの命を捨てる。羊を名を呼んで呼び、自分の羊を知り、自分の羊は彼を知っている」。
Opera apocrypha 3.0.9
Et idem: Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem, et animam meam pono pro ovibus meis. De mercenario autem quid dicat, bene nostis, quia videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit, et lupus rapit, et dispergit oves, et reliqua.
PL 13, 432Cまた同じ主は言う。「父がわたしを知っているように、わたしも父を知っている。わたしは羊のために自らの命を捨てる」。雇い人については、彼が何と言うか、諸君はよく知っている。狼が来るのを見て、羊を放り出して逃げ、狼は羊を奪い、散らすのである。以下同様である。
Opera apocrypha 3.0.10
Pro talibus vero negligitur cura Ecclesiae, et ejus status perturbatur. Et ideo sunt prohibiti; in tantum ut si aliqui ex his reperti fuerint, a proprio decidant gradu.
PL 13, 432Dこのような者たちのために、教会の務めはおろそかにされ、その状態は乱される。それゆえ、彼らは禁じられたのである。もし彼らのうちのだれかが見いだされるなら、自らの位階から落とされるほどにである。
Opera apocrypha 3.0.11
Illi namque episcopi, qui talia sibi praesumunt, videntur mihi esse meretricibus similes, quae statim ut pariunt, infantes suos aliis nutricibus tradunt educandos, ut suam citius libidinem explere valeant.
PL 13, 432D自分でこのようなことを敢えて行う司教たちは、私には、娼婦に似ていると思われる。娼婦は、子を産むとただちに、自分の情欲を早く満たせるように、わが子を他の乳母に委ねて育てさせる。
Opera apocrypha 3.0.12
Sic et isti infantes suos, id est, populos sibi commissos, aliis educandos tradunt, ut suas libidines expleant, id est ut pro suo libitu saecularibus curis inhient, et quod unicuique visum fuerit, liberius agant.
PL 13, 433Aこのように、この司教たちも、自分の子、すなわち自分に委ねられた民を、他の者に委ねて育てさせ、自分の情欲を満たす。すなわち、自分の気ままに世俗の務めを貪り、各人が良しと見たことを、より自由に行うのである。
Opera apocrypha 3.0.13
Pro talibus enim animae negliguntur, oves pereunt, morbi crescunt, haereses et schismata prodeunt, Ecclesiae destruuntur, sacerdotes vitiantur, et reliqua mala proveniunt.
PL 13, 433Aこのような者たちのために、魂はおろそかにされ、羊は滅び、病は増し、異端と分派が現れ、諸教会は破壊され、司教たちは損なわれ、その他の悪がもたらされる。
Opera apocrypha 3.0.14
Non taliter Dominus docuit, nec Apostoli instituerunt: sed ipsi qui curam suscipiunt, ipsi peragant, et ipsi proprios manipulos Domino repraesentent.
PL 13, 433A主はこのように教えず、使徒たちもこのように定めなかった。務めを引き受けた者自身が、それを成し遂げ、自らの束を自ら主に差し出すべきである。
Opera apocrypha 3.0.15
Nam ipse ovem perditam diligenter quaesivit, ipse invenit, ipse propriis humeris reportavit, nosque idipsum facere perdocuit.
PL 13, 433A主自ら、失われた羊を熱心に捜し、自ら見つけ、自らの肩に担いで連れ帰り、我々にも同じことをするよう、しっかり教えたのである。
Opera apocrypha 3.0.16
Si ipse pro ovibus tantam curam habuit, ipse docuit, ipse curavit, ipse sanavit, ipse propriis humeris reportavit, atque in tantum dilexit, ut etiam animam suam (multas sustinens injurias, multa opprobria, multasque passiones) pro nobis traderet: quid nos miseri et desides dicturi sumus, qui etiam pro ovibus nobis commissis curam impendere negligimus, et aliis eas educandas tradimus?
PL 13, 433Aもし主自らが、羊のためにこれほどの配慮をし、自ら教え、自ら世話をし、自ら癒やし、自らの肩に担いで連れ帰り、また(多くの侮辱を、多くの嘲りを、多くの苦しみを耐え忍んで)我々のために自らの命さえ捨てるほどに愛したのなら、我々惨めで怠惰な者は何と言うのか。我々は、自分に委ねられた羊のために配慮を注ぐことさえおろそかにし、他の者に育てさせているのである。
Opera apocrypha 3.0.17
Corrigantur haec, fratres, necesse: quia qui plus laborat, majorem mercedem accipiet. Nam non amplius quam duos ordines inter discipulos Domini esse cognovimus, id est, duodecim Apostolorum, et septuaginta Discipulorum: unde iste tertius processerit, funditus ignoramus.
PL 13, 433B兄弟たちよ、これは正されねばならない。より多く働く者が、より大きな報酬を受けるからである。主の弟子たちの間には、十二人の使徒と七十人の弟子という、二つの位階しかなかったと我々は知っている。この第三の位階がどこから出てきたのか、我々はまったく知らない。
Opera apocrypha 3.0.18
Et quod ratione caret, exstirpare necesse est. Quod enim episcopi non sint, qui minus quam a tribus sunt ordinati episcopis, omnibus patet: quoniam (ut bene nostis) prohibitum a sacris est Patribus, ut qui ab uno vel a duobus sunt ordinati episcopis, nec nominentur episcopi.
PL 13, 433B理にかなわないものは、根こそぎにせねばならない。三人未満の司教によって叙階された者が司教でないことは、すべての者に明らかである。諸君がよく知るとおり、一人または二人の司教によって叙階された者は、司教とすら呼ばれてはならないと、聖なる教父たちによって禁じられているからである。
Opera apocrypha 3.0.19
Si nomen non habent, qualiter officium habebunt? Quidquid enim inter episcopos, aut de rebus ad eos solummodo pertinentibus egerint, necesse est (ut superius jam praelibatum est) ut irritum fiat: quia quod non habent, dare nequaquam possunt: praesertim cum nullum ex septuaginta Discipulis, quorum speciem isti antequam prohiberentur (ut superius memoratum est) in Ecclesia gerebant, nil de hoc, quod Apostolis eorumque successoribus specialiter debebatur, legitur assumpsisse.
PL 13, 433C彼らに名がないのなら、どうして職務があろうか。司教たちの間で、あるいは司教にのみ属する事柄について彼らが行ったことは、何であれ、(前にすでに述べたとおり)無効になるほかはない。持っていないものは、決して与えることができないからである。ましてや、彼らがその姿を(前に述べたとおり、禁じられる前は)教会で担っていた七十人の弟子たちのうち、使徒たちとその後継者たちに特別に帰すべきものについて、何かを引き受けたと読まれる者は一人もいないのである。
Opera apocrypha 3.0.20
Nec in lege Domini, quae Mosi ab ipso Domino legitur dictata, de his, quae summis sacerdotibus, id est, Mosi et Aaron erant specialiter concessa, filii Aaron quidquam praesumebant.
PL 13, 433C主の律法、すなわち主自らがモーセに語り書き取らせたと読まれる律法においても、大祭司、すなわちモーセとアロンに特別に認められた事柄について、アロンの子らは何一つ敢えて行わなかった。
Opera apocrypha 3.0.21
Nulli enim dubium est, quod Moses et Aaron soli, praecipiente Domino, in Tabernaculo Dei erigebant altare, soli ungebant, soli sacerdotes sacra unctione instituebant, et alia, quae ad summum sacerdotium pertinebant, de quibus sufficienter in divinis legitur Litteris, agebant: quoniam summi Domini sacerdotes erant, sicut de iis scriptum est: Moses et Aaron in sacerdotibus ejus.
PL 13, 433Cモーセとアロンだけが、主の命令により、神の幕屋に祭壇を築き、ただ二人で塗油し、ただ二人で聖なる塗油によって祭司たちを任じ、そして大祭司職に属するその他のこと、すなわち神の文書に十分に読まれることを行ったのは、疑う余地がないからである。彼らは、至高の主の大祭司だったからである。彼らについてはこう書かれている。「モーセとアロンは、主の祭司たちのうちにいる」。
Opera apocrypha 3.0.22
Sic et modo, quia umbra legis transiit, et lux Evangelii in nos, Dei gratia, manifeste coruscat, de his quae in summis sacerdotibus, id est, episcopis sunt, quorum figuram Moses et Aaron tenuerunt, illi qui septuaginta Discipulorum formam gestant, in quorum videlicet typo filii Aaron erant, nihil praesumere debent, sicut nec illi quidquam de summi sacerdotii ministerio attingebant.
PL 13, 433D同じく今も、律法の影は過ぎ去り、福音の光は神の恩寵によって我々のうちにあらわに輝いているので、大祭司、すなわち司教たちにあるもの、その型をモーセとアロンが担ったものについて、七十人の弟子の型を担う者たちは、何一つ敢えて行ってはならない。アロンの子らはまさにこの七十人の弟子たちの予型であったが、そのアロンの子らも大祭司の務めには何一つ手を触れなかったのと同じである。
Opera apocrypha 3.0.23
Nam quod chorepiscopi antequam praefato prohiberentur tenore, ad formam septuaginta instituti erant, canon sufficienter manifestat, ubi ait: Chorepiscopi quoque ad exemplum et formam Septuaginta videntur esse: et reliqua.
PL 13, 434A地方司教たちが、前述の定めによって禁じられる前は、七十人にならって立てられていたことは、教会法規が十分に明らかにしている。そこにこう言う。「地方司教たちも、七十人の模範と型にならっているとみられる」。以下同様である。
Opera apocrypha 3.0.24
Nec illud praetereundum nobis videtur, quod alibi in canonibus expressum est: Qui in vicis et possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus impositionem episcoporum perceperint, et ut episcopi consecrati fuerint, et caetera.
PL 13, 434Aまた、ほかの箇所で教会法規に述べられていることも、我々は見過ごしてはならないと思う。「村落や所領で地方司教と呼ばれる者たちは、たとえ司教たちの按手を受け、司教として聖別されたとしても」。以下同様である。
Opera apocrypha 3.0.25
Nec ab re dictum perpendo, quamquam manus impositionem episcoporum perceperint; cum episcoporum nomen pluralem in se contineat numerum, et apud grammaticos pluralis sit genitivus: videtur enim mihi, quod tunc, non ab uno, sed a pluribus ordinabantur; quia nullatenus diceret, episcoporum, si ab uno fieret talium ordinatio, cum episcoporum, pluraliter dictum sit, cum autem dixit chorepiscopum, profecto villanum voluit intelligi episcopum, et si villanus, quid agit in civitate cum in una civitate duo omnino prohibeantur esse episcopi?
PL 13, 434B「たとえ司教たちの按手を受けたとしても」と言われていることは、理由なく言われたのではないと私は考える。「司教たちの」という語は複数を含み、文法家たちのもとでは複数属格だからである。私には、そのころ彼らが一人の司教からではなく、複数の司教によって叙階されていたと思われる。このような叙階が一人によってなされるのなら、「司教たちの」とは決して言わなかったはずだが、「司教たちの」と複数で言われているのである。そして「地方司教」と言った以上、まさしく農村の司教を意味させようとしたのである。もし農村の司教なら、一つの都市に二人の司教がいることは完全に禁じられているのに、都市で何をしているのか。
Opera apocrypha 3.0.26
Et si in villa et in eo loco ubi antea episcopi non fuerunt, cum et in modica civitate, vel in villa, aut castello episcopus fieri prohibeatur, et in omnibus omnino locis, ubi antea episcopi non fuerunt, ne vilescat auctoritas et nomen episcopi, fuerint constituti, quid, rogo, erunt?
PL 13, 434Bまた、もし農村にいて、それまで司教のいなかった場所に置かれたのなら、小さな都市や農村、あるいは城砦に司教が置かれることは禁じられており、司教の権威と名が軽んじられないよう、それまで司教のいなかったあらゆる場所において禁じられている以上、彼らはいったい何なのか、尋ねたい。
Opera apocrypha 3.0.27
Ecce nec locus cum ordinatione concordat, nec ordinatio cum loco: quoniam si episcoporum manus impositionem perceperunt, et ut episcopi sunt consecrati, ubi sunt consecrati? Ad villam, quia χώρα, villa est apud Graecos.
PL 13, 434C見よ、場所は叙階と一致せず、叙階も場所と一致しない。もし彼らが司教たちの按手を受け、司教として聖別されたのなら、どこで聖別されたのか。農村においてである。ギリシア人のもとでは、コーラ〔ギリシア語〕は農村を意味するからである。
Opera apocrypha 3.0.28
Et qualiter ad villam, si nec in castello aut in modica civitate licet fieri, rogo ut promatis: et si promere non potestis, quis (scio) per rationem aut plenam auctoritatem minime potestis, digitum ori imponite, et eos omni auctoritate carere non dubitate, scilicet quia tria obstant, quibus eorum cassatur actio vel institutio.
PL 13, 434Cしかし、城砦や小さな都市にさえ置かれることが許されないのに、どうして農村に置かれうるのか。諸君に示すよう求める。もし示せないなら、――理によっても十分な権威によっても、まったく示せないことを私は知っている〔底本は quis。quia と読んだ〕――指を口に当てよ。そして、彼らがあらゆる権威を欠いていることを疑うな。彼らの活動と任命を無効にする三つの障りがあるからである。
Opera apocrypha 3.0.29
Unum, quod ab uno episcopo ordinari solent, in quo eorum ordinatio a canonibus discordat, qui per manus episcoporum eos institui jubent.
PL 13, 434C第一に、彼らは一人の司教によって叙階されるのが常であり、その点で彼らの叙階は、司教たちの手によって彼らを立てるよう命じる教会法規と食い違う。
Opera apocrypha 3.0.30
Aliud, si a pluribus episcopis sunt ordinati, et aut in villa, aut in castello, seu in modica civitate, aut omnino non in eo loco praefixi, quo juste episcopi fieri debent, aut dudum non fuerunt, ubi vilescat auctoritas et nomen episcopi, aut si in civitate cum altero episcopo: cum (ut praedictum est) in una civitate duo non debeant consistere episcopi.
PL 13, 434D第二に、複数の司教によって叙階されたとしても、農村、城砦、あるいは小さな都市に置かれ、あるいは、司教が正当に置かれるべき場所にまったく置かれず、あるいは、司教の権威と名が軽んじられるような、昔から司教のいなかった場所に置かれ、あるいは、都市に別の司教とともに置かれた場合である。前に述べたとおり、一つの都市に二人の司教が並び立ってはならないからである。
Opera apocrypha 3.0.31
Tertium, si absolute fuerint instituti, sicut de quibusdam audivimus, quae omnia episcopali omnino carent auctoritate: et illud adhuc restat, quod eorum ordo non habet in divinis litteris auctoritatem: quia (ut praefixum est) ordines sunt duo tantum primi in Ecclesia, id est, Apostolorum et septuaginta Discipulorum.
PL 13, 434D第三に、一部の者について我々が聞いたように、無条件に〔absolute は、特定の教会や任地に付けずに叙階することを言うらしい〕立てられた場合である。これらはすべて、司教の権威をまったく欠いている。さらにこの点が残る。彼らの位階は、神の文書に権威を持たない。前に述べたとおり、教会の最初の位階は二つ、すなわち使徒たちと七十人の弟子たちしかないからである。
Opera apocrypha 3.0.32
Sane si nec episcopi sunt, quia pro praefatis causis episcopi esse non possunt: nec presbyteros se nominari volunt, quia amplius esse ambiunt; atque plus quam septuaginta Discipuli fecissent (ad quorum formam, ut paulo superius praelibavimus, hi, antequam prohiberentur, a quibusdam stultis et sua quaerentibus, et non quae Christi Jesu, instituebantur), praesumere tentant, et illicita atque prohibita agere praesumunt; nec hoc dici se volunt, quod sunt; rogo ut manifeste prodatis, quid sint: quoniam aut aliquid sunt, aut nihil.
PL 13, 435Aもし彼らが、前述の理由により、司教ではありえないから司教でなく、さらに、より上でありたいと望むから司祭と呼ばれることも望まず、七十人の弟子たちがなしたであろう以上のことを敢えてしようと試み(少し前に述べたとおり、彼らは禁じられる前には、愚かな者たち、自分のことを求めてキリスト・イエスのことを求めない者たちによって、七十人にならって立てられていた)、不法で禁じられたことを敢えて行い、しかも自分がそうである者と呼ばれることも望まないのなら、彼らが何であるかを、はっきりと明かすよう諸君に求める。彼らは、何かであるか、無であるかのどちらかだからである。
Opera apocrypha 3.0.33
Nam manifeste patet, quoniam episcopi non sunt. Et si episcopi non sunt, et presbyteri esse despiciunt, quid erunt? Aut aliquid prorsus erunt, aut nihil: quia nihil potest esse, nisi habeat unde sit.
PL 13, 435A彼らが司教でないことは、明らかである。もし司教でなく、司祭であることをも蔑むのなら、彼らは何であろうか。まったく何かであるか、無であるかのどちらかである。存在する拠り所がなければ、何ものも存在しえないからである。
Opera apocrypha 3.0.34
Et si non habet unde sit, aut unde originem ducat; nec auctoritatem habet, nec stare rite poterit, quia inane est, et ut destruatur et cadat necesse est, quoniam nihil est, et in nihilum reputabitur.
PL 13, 435Bもし存在する拠り所、あるいは由来を引き出す源がないのなら、彼らは権威もなく、正しく立つこともできない。空しいからであり、破壊されて倒れるほかないからである。無であり、無とみなされるからである。
Opera apocrypha 3.0.35
Si vero nihil ex his sunt, quae superius memoravimus: tunc necesse est, ut nihil sint ex his quae sacerdotibus debentur.
PL 13, 435Bもし彼らが、前に述べたもののいずれでもないのなら、司教に帰すべきもののいずれでもないほかはない。
Opera apocrypha 3.0.36
Et ideo nec in sacerdotali catalogo habeantur, nisi tantum (ut primo commeravimus) ut pro misericordia illis, qui humiliter hoc ferre voluerint, nec amplius ambierint, et per scriptum propria manu subter corroboratum, idipsum confirmaverint, hoc solummodo concedatur, ut inter sacerdotes locum habeant, et ministerio presbyterorum contenti sint, atque mensae Domini tantummodo participes existant.
PL 13, 435Bそれゆえ、彼らは祭司〔sacerdos。ここでは司教に限らず司祭を含む広い意と取った〕の名簿に数えられてはならない。ただし、(最初に述べたとおり〔底本は commeravimus。commemoravimus と読んだ〕)憐れみから、これを謙遜に受け入れようとし、それ以上を求めず、自筆で下に署名した文書によって同じことを確約する者にのみ、これだけが認められる。すなわち、祭司たちの間に席を持ち、司祭の務めに満足し、ただ主の食卓にあずかる者としてあることである。
Opera apocrypha 3.0.37
Amplius autem qui ambire voluerint, nec hoc retineant, ut sacerdotes sint, sed omni ecclesiastico funditus priventur honore.
PL 13, 435Cそれ以上を求めようとする者は、祭司であることさえ保たず、教会のあらゆる栄誉を根こそぎ奪われるべきである。
Opera apocrypha 3.0.38
Quod vero eis non liceat sacerdotes consecrare, nec diaconos aut subdiaconos, nec virgines, nec altare erigere, nec ungere aut sacrare, nec ecclesias dedicare, nec chrisma conficere, nec chrismate baptizatorum frontes signare, nec publice quidem in missa quemquam in poenitentem reconciliare, nec formatas epistolas mittere, nec populum benedicere, nec ante episcopum in baptisterio aut in sacrario introire, nec praesente episcopo infantem tingere aut signare, nec poenitentem sine praeceptione episcopi sui reconciliare; nec eo praesente, nisi illo jubente, sacramentum corporis et sanguinis Christi conficere, nec eo coram posito populum docere aut salutare, nec plebem exhortari; quae omnia solis pontificibus deberi, tam ex superioribus, quam ex aliis Patrum constitutis, aut sacris canonibus, edocti estis.
PL 13, 435C彼らには、司祭〔sacerdos は司祭の意と取った〕を聖別すること、助祭や副助祭、童貞女を聖別すること、祭壇を築くこと、塗油し聖別すること、教会を献堂すること、聖香油を作ること、聖香油で洗礼を受けた者たちの額に印を付けること、ミサにおいて公に悔悛者を和解させること〔in poenitentem は語形が不審だが、悔悛者を和解させる意と取った〕、証明書簡を送ること、民を祝福すること、司教より前に洗礼室や聖具室に入ること、司教がいる前で幼児に洗礼を授け、あるいは印を付けること、自らの司教の命令なしに悔悛者を和解させることは許されない。また、司教がいるときは、その命令がない限り、キリストの体と血の秘跡を成し遂げること、司教が居合わせる前で民に教え、あるいは挨拶し、会衆を励ますことも許されない。これらのすべてが司教のみに帰せられることを、諸君は、前述の、またほかの教父たちの定めや、聖なる教会法規から教えられている。
Opera apocrypha 3.0.39
Et si necesse est quibusdam minus scientibus, doceri pleniter et instrui possunt, ut per hoc et discretio graduum, et dignitatis fastigium summorum pontificum demonstretur.
PL 13, 435Dもし、いくらか知識の足りない者たちにとって必要であるなら、彼らは十分に教えられ、教え込まれることができる。それによって、位階の区別と、最高位の司教たちの尊厳の高みが示されるためである。
Opera apocrypha 3.0.40
Similiter et de presbyteris haec habeantur, ut sine jussu proprii episcopi nil agant: quia quod rarum est, hoc et pulchrius esse videtur. Et si nomen vilescit pontificum, omnis status perturbatur Ecclesiae.
PL 13, 436A司祭たちについても同様にこうあるべきである。自らの司教の命令なしには何も行わないこと。稀なものは、いっそう美しいと思われるからである。司教の名が軽んじられるなら、教会のあらゆる秩序が乱される。
Opera apocrypha 3.0.41
Triplex itaque in hac parte reatus est, quod et prohibita agunt, et quod sacrum ministerium talis consortii vilitate polluitur, et episcoporum (quantum ad illicitae usurpationis temeritatem pertinet) jura solvuntur.
PL 13, 436Aそれゆえ、この件には三重の責めがある。彼らが禁じられたことを行うこと、このような仲間の卑しさによって聖なる務めが汚されること、そして(不法な横取りの無謀さに関する限り)司教たちの権利が解かれることである。
Opera apocrypha 3.0.42
Quod autem solis Apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere Spiritum sanctum, liber Actuum Apostolorum docet: praesertim cum nullus ex septuaginta Discipulis, quorum isti in Ecclesia speciem gerunt, legatur donum S. Spiritus per manus impositionem (ut praedictum est) tradidisse.
PL 13, 436A聖なる霊を授けることが、使徒たちとその後継者たちにのみ固有の務めであることは、使徒行伝が教えている。まして、教会においてその型を担う七十人の弟子たちのうち、按手によって聖なる霊の賜物を授けたと読まれる者は、(前に述べたとおり)一人もいないのである。
Opera apocrypha 3.0.43
Haec ergo, quia omni carent ratione, nullus deinceps usurpet aut consentiat sacerdotum, qui noluerit a nostro sacerdotali collegio separari.
PL 13, 436Bしたがって、これらは、いかなる理にも欠けているのだから、今後、我々の司教団から切り離されることを望まない司教は、だれもこれを横取りし、あるいは同意してはならない。
Opera apocrypha 3.0.44
Nec quod a nobis extinguitur, et a praedecessoribus nostris ac reliquis, ut dictum est, totius orbis episcopis jam extinctum est, apud aliquos tenebrosis seminetur radicibus: sed quae male pullulasse noscuntur, radicitus evellantur, ne messem dominicam ulla corrumpant zizania.
PL 13, 436B我々によって断たれ、また我々の先達とほかの全世界の司教たちによって、すでに述べたとおり断たれたものが、暗い根を張って、ある者たちのもとで再び播かれることがあってはならない。悪く芽生えたと知られたものは根こそぎにせよ。主の収穫を、どんな毒麦も損なうことのないようにである。
Opera apocrypha 3.0.45
Ita enim fructum uberem Domini sacerdotes praestabunt, si ea, quae natam segetem enecare consueverunt, radicitus amputentur.
PL 13, 436B主の司教たちが豊かな実りをもたらすのは、生えた麦を枯らすのが常のものを、根こそぎ刈り取るときだからである。
Opera apocrypha 3.0.46
Cesset ergo, cesset tot vicibus prohibita et damnata praesumptio: nec imitentur summi sacerdotes mulieres meretrices, quae infantes suos praefata voluptate aliis ad nutriendum tribuunt: sed ipsi nutriant, ipsi Domino suo fructum cum usura reddant, fructuososque manipulos ei cum gloria repraesentent.
PL 13, 436Bそれゆえ、何度も禁じられ断罪された僭越な行いは、やめよ、やめよ。司教たちは、前述の快楽のためにわが子を他の者に養わせる娼婦たちをまねてはならない。自ら養え、自ら主に利子を付けて実りを返し、実り豊かな束を、栄光とともにその前に差し出せ。
Opera apocrypha 3.0.47
Nam si Dominus leprosos, inter caeteras ovium suarum curas, tetigit et mundavit, cur nos eadem agere dedignamur?
PL 13, 436C主が、羊への他の配慮のただ中で、重い皮膚病の者たちに触れて清めたのなら、我々がそれと同じことをすることを嫌うのはなぜか。
Opera apocrypha 3.0.48
Aut cur nos ipsi, qui pastorale officium suscepimus, aliis alendas tradimus? maxime cum Dominus Petro praeceptori nostro dixerit: Si diligis me, pasce oves meas: et multa alia, et his similia.
PL 13, 436Cあるいは、牧者の務めを引き受けた我々自身が、他の者に養わせるのはなぜか。主は、我々の師ペトロに言ったのである。「わたしを愛するなら、わたしの羊を飼え」。そのほか多くの、これに類する言葉がある。
Opera apocrypha 3.0.49
Nam benedictio, quam praedicti chorepiscopi ante suam prohibitionem, per manus impositionem dabant, magis nobis videtur vulnus inferre, quam salutem.
PL 13, 436Cというのは、前述の地方司教たちが、禁じられる前に按手によって与えていた祝福は、我々には、救いよりも傷を負わせるものと思われるからである。
Opera apocrypha 3.0.50
Et illi qui pontificatus apicem non habebant, quomodo ea, quae non habebant, dare poterant? quoniam nihil in dante erat, quod ille posset accipere. Aut quis hominum, licet et more humano loquamur, dare potest quod non habet?
PL 13, 436Cまた、司教職の頂点を持たなかった彼らが、自分の持たないものを、どうして与えることができたのか。与える者のうちに、相手が受け取りうるものが何もなかったからである。たとえ我々が人間の流儀で語るとしても、人間のうち、持たないものを与えられる者がだれかいようか。
Opera apocrypha 3.0.51
Praesertim cum pontifices non erant, ea quae solis pontificibus debentur, dare non poterant. Et propterea magis vulnerabant capita, quae per manus impositionem tangebant; cum ea, quae eis collata non erant, per aliquam benedictionem darent.
PL 13, 436Dとりわけ、司教でなかった彼らは、司教にのみ帰すべきものを与えることはできなかった。それゆえ彼らは、按手によって触れた頭に、いっそう傷を負わせた。自分に授けられていないものを、何らかの祝福によって与えていたからである。
Opera apocrypha 3.0.52
Et ideo, quidquid ex supradictis ministeriis pontificalibus praesumebant, irritum erat, et nihil tactis proficiebat: sed magis, juxta prophetam, maledictionem pro benedictione (si ratum est dicere) conferebant.
PL 13, 436Dそれゆえ、前述の司教の務めのうち、彼らが敢えて行ったものは何であれ、無効であり、触れられた者には何の益もなかった。むしろ預言者に従えば、(こう言うのが妥当なら)祝福の代わりに呪いを与えていた。
Opera apocrypha 3.0.53
Quapropter per illam illicitam manus impositionem, ut paulo superius praelibavimus, vulneratum caput illi qui videbantur aliquid accepisse, habebant.
PL 13, 437Aこのために、少し前に述べたとおり、あの不法な按手によって、何かを受けたと思われた者たちは、傷ついた頭を持っていた。
Opera apocrypha 3.0.54
Et ubi vulnus infixum est, necesse est medicinam adhibere, qua infixa sanetur macula: id est, reiterari necessum est quod legitime actum aut collatum minime approbatur, si perfectum esse debebit.
PL 13, 437A傷が深く刺さっているところでは、薬を当てて、刺さった汚れを癒やさねばならない。すなわち、正当に行われ授けられたと全く認められないことは、完全であるべきなら、繰り返される必要がある。
Opera apocrypha 3.0.55
Nam quomodo honorem possit retinere, qui ab illo acceperit, qui potestatem dare legitime non habuit, invenire non possum: cum ille, qui honorem pontificalem non habuit, pontificalia non potest jura tribuere: nec hoc sibi poterant vindicare, cujus capaces per hoc quod illis obstiterat, non fuerunt.
PL 13, 437A自分に正当に授ける権限を持たなかった者から受けた者が、どうして栄誉を保てるのか、私には見いだせない。司教の栄誉を持たなかった者は、司教の権利を授けることができない。彼らは、自分を妨げていたものゆえに、それを受ける資格がなかったのだから、それを自分のものと主張することもできなかったのである〔最後の節は係りが定かでない。「彼らが主張できなかった」と取った〕。
Opera apocrypha 3.0.56
Hujus ergo discussionis curam nobis specialiter vindicantes, ita misericordiam irrogamus, ut si qua forsitan de his commissa sunt, corrigantur, ne talia liceat ultra committi, et ne qua excusatio de ignoratione nascatur: quia ut nobis gratulationem facit Ecclesiarum status, salubri dispositione attributus vel adornatus; ita non levi nos moerore contristat, quoties aliqua contra instituta canonum vel ecclesiasticam disciplinam praesumpta aut commissa cognoscimus.
PL 13, 437Aこの審理の務めを我々自身のものとして主張するので、我々はこのように憐れみを施す。もしこれらについて何かが犯されていたなら正され、今後このようなことが犯されることが許されず、無知による言い逃れも生じないようにするためである。教会の状態が、健全な配置によって整えられ飾られているときは、我々に喜びをもたらす。それと同じく、教会法規の定めや教会の規律に反して何かが敢えて行われ、あるいは犯されたと知るたびに、我々は少なからぬ悲しみに沈む。
Opera apocrypha 3.0.57
Quae si non qua debemus vigilantia resecemus, illi, qui nos speculatores esse voluit, nos excusare non possumus; si ejus Ecclesiam, quae nobis generaliter commissa est, in quantum praevalemus, puram a tam illicitis superstitionibus non custodiamus: quia non aliter unus grex et unus pastor sumus, nisi, quemadmodum Apostolus docet, Idipsum dicamus omnes: Simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem sapientia.
PL 13, 437Bこれらを、我々が当然払うべき警戒をもって切り取らないなら、我々が見張り人であることを望んだ神に対して、我々は言い訳できない。神の教会、すなわち我々に全般的に委ねられた教会を、我々の力の及ぶ限り、このような不法な迷信から清く守らないなら、そうである。使徒が教えるように、「我々は皆、同じことを言おう。同じ思いと同じ知恵において完全であろう」というのでなければ、我々は一つの群れ、一人の牧者ではないからである。
Opera apocrypha 3.0.58
Nec aliter veri discipuli Domini erimus, nisi radicem amaritudinis sursum germinantem (sicut hoc, ut asseritis, modo facit), ne nocere valeat, aut episcopale ministerium vilescere faciat per eorum negligentiam, id est omnium sacerdotum, qui evellere mala, et meliora plantare sunt ab eo praepositi, unusquisque pro viribus exstirpare festinet: et ipse qui pro suis ovibus est aeterno judici rationem redditurus, eas fovere et educare decertet.
PL 13, 437Cまたそうでなければ、我々は主の真の弟子にならない。すなわち、上に向かって芽吹く苦味の根を(諸君が言うように、今それがそうしているが)、害をなせず、また彼らの怠慢によって、すなわち、悪を抜きより良いものを植えるために主から立てられたすべての司教たちの怠慢によって、司教の務めが軽んじられることのないよう、一人一人が力に応じて根絶しようと急ぎ、自分の羊のために永遠の裁き主に釈明するはずの者として、自ら羊を温め育てようと努めるのでなければ、そうならない。
Opera apocrypha 3.0.59
Si Domini desideramus esse discipuli, ipsius imitemur vestigia, ut de nobis dicatur: Ego sum Pastor bonus, et cognosco oves meas, et voco eas nominatim, et cognoscunt me meae; et reliqua.
PL 13, 437C主の弟子であることを望むなら、その足跡にならおう。そうすれば、我々についてこう言われる。「わたしは善い羊飼いである。わたしは自分の羊を知り、名を呼んで呼ぶ。わたしの羊はわたしを知っている」。以下同様である。
Opera apocrypha 3.0.60
Et iterum monente Dominicae vocis imperio, quo beatissimus apostolus Petrus trina repetitione mysticae sanctificationis imbuitur, is Christi oves, qui Christum amat, diligenter et cum magna cura pascat: quoniam ipsius sanctae sedis, cui per abundantiam divinae gratiae praesumus, amore et reverentia coarctamur; ut tantae superstitionis, quae nullius (ut saepe dictum est) fulcitur auctoritate, periculum, quantum possumus, declinemus; ne beati magistri nostri Petri et summi apostoli dilectio, qua se amatorem Dei esse testatus est, vana inveniatur in nobis: quoniam omnis negligenter pascens toties sibi commendatum Dominicum gregem, convincitur summum non amare Pastorem, nec ejus se velle discipulum fieri, cujus exempla negligit imitari.
PL 13, 437Cまた主の言葉の命令がもう一度戒める。この命令によって、いと祝福された使徒ペトロは、三度の繰り返しにより神秘的な聖化に浸された。キリストを愛する者は、キリストの羊を、熱心に、大いなる配慮をもって飼え。我々は、神の恩寵の豊かさによって上に立つ、この聖なる座そのものへの愛と畏敬に迫られているからである。それは、(しばしば言われたとおり)いかなる権威にも支えられぬこれほどの迷信の危険を、できる限り避けるためである。我々の福者なる師、最高の使徒ペトロの愛、すなわち彼が神を愛する者であることを証した愛が、我々において空しいと見いだされることのないようにするためである。かくもたびたび自分に委ねられた主の群れをおろそかに飼う者は、すべて、最高の牧者を愛しておらず、その模範にならうことを怠る以上、その弟子になろうとも望んでいないと断じられるからである。
Opera apocrypha 3.0.61
Nam gratia prorsus major acquiritur, si de commissis ovibus lucrum offerat Domino sollicitudo pastoris.
PL 13, 438A牧者の配慮が、委ねられた羊から得た利益を主に捧げるなら、まことにいっそう大きな恩寵が得られるからである。
Opera apocrypha 3.0.62
Nam et beatum Jacob, qui pro uxoribus diu servierat, dixisse meminimus: Viginti annis fui tecum: oves tuae et caprae steriles non fuerunt: arietes gregis tui non comedi, nec captum a bestia ostendi tibi.
PL 13, 438A我々は、福者ヤコブが、妻たちのために長く仕えたのち、こう言ったことも覚えている。「わたしは二十年あなたのもとにいました。あなたの羊と山羊は不妊ではありませんでした。あなたの群れの雄羊をわたしは食べませんでした。獣に襲われたものをあなたに見せたこともありません」。
Opera apocrypha 3.0.63
Ego damnum omne reddebam: et quidquid furto perierat, a me exigebas: die nocteque aestu urebar et gelu: fugiebat somnus ab oculis meis. Si ergo sic laborat et vigilat qui pascit oves Laban, quanto labore, quantisque vigiliis debet intendere, qui pascit oves Dei.
PL 13, 438A「わたしはすべての損失を償いました。盗まれて失われたものは何であれ、あなたはわたしに要求しました。昼は暑さに、夜は寒さに焼かれ、眠りはわたしの目から逃げ去りました」。それゆえ、ラバンの羊を飼う者でさえこれほど働き、見張るのなら、神の羊を飼う者は、どれほどの労苦と、どれほどの不寝番をもって心を注がねばならないことか。
Opera apocrypha 3.0.64
Sed in his omnibus ipse nos instruat, qui pro suis dedit ovibus animam; et adjuvet nos, ut de his qui nobis commissi sunt, fructum multiplicem ac mensuram superfluentem ad aeterna gaudia reportare concedat.
PL 13, 438Bしかし、これらすべてにおいて、自分の羊のために命を与えたキリスト自身が、我々を教えるように。そして我々を助け、我々に委ねられた者たちから、多様な実りと溢れるほどの量を、永遠の喜びへ持ち帰ることを許すように。
Opera apocrypha 3.0.65
Tantusque vos beati Petri Apostolorum principis amor incendat, ut in ovili ipsius, cui omnes creaturae sunt traditae, omnes taliter errantes et illicita atque prohibita praesumentes, sanctis vestris studiis summo redintegrare cum desiderio festinetis: qualiter animae pretioso Christi sanguine redemptae, eorum non pereant deceptione.
PL 13, 438B使徒たちの長、福者ペトロへの愛が、諸君をこれほど燃え立たせ、すべての被造物が委ねられたその群れの囲いの中で、このように迷い、不法で禁じられたことを敢えて行うすべての者を、諸君が聖なる熱意によって、最高の願いをもって急いで連れ戻すほどであるように。キリストの尊い血によって贖われた魂が、彼らの欺きによって滅びることのないようにである。
Opera apocrypha 3.0.66
Restat etiam, quod per ostium hi nequaquam subintrarunt, quia non habebant ostium per quod ingrederentur: quia (ut dictum est) si nec episcopi sunt, et plusquam presbyteri esse ambiunt: per quod ostium intrabunt, cum hi tantum duo ordines in Ecclesia leguntur, nec amplius ad pastorale officium aliquod patet ostium, per quod pastor intret?
PL 13, 438Bさらにこの点が残る。彼らは、戸口を通って忍び入ったのではない。入るべき戸口を持たなかったからである。すでに述べたとおり、もし彼らが司教でなく、司祭以上であろうとするのなら、どの戸口から入るのか。教会には、この二つの位階しか読まれず、牧者が入る戸口は、牧者の務めに対して、それ以上どこにも開かれていないのである。
Opera apocrypha 3.0.67
Audite, fratres, non me, sed ipsam dicentem Veritatem: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, hic fur est et latro, et reliqua.
PL 13, 438C兄弟たちよ、私ではなく、真理自身が言うのを聞け。「羊の囲いに戸口から入らず、ほかのところから登る者は、盗人であり強盗である」。以下同様である。
Opera apocrypha 3.0.68
Cum etiam egregius praedicator dicat: Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est: cum praedicta duo fundamenta in Ecclesia tantum inveniantur posita, quidquid amplius positum in his inveniatur, stare nullatenus poterit.
PL 13, 438Cまた、傑出した宣教者も言う。「すでに据えられたもののほかに、だれもほかの土台を据えることはできない」。教会には、前述の二つの土台しか据えられていないと認められるのだから、その上にそれ以上のものが置かれていると見いだされても、決して立ちえない。
Opera apocrypha 3.0.69
Et ideo, cum omnibus suis fundamentis, et actionibus, atque radicibus ut evellatur necesse est, ita ut amplius pullulare nec germinare valeat.
PL 13, 438Cそれゆえ、そのすべての土台と行いと根とともに、これは根こそぎにされねばならず、もはや芽吹くことも芽を出すこともできないようにせねばならない。
Opera apocrypha 3.0.70
Non ergo generet, et non faciat vobis, fratres, toties repetita locutio fastidium: quia summa necessitas est saepius prohiberi, quod toties, ut a vobis cognovimus, illicite usurpatur: et quoniam veritas saepius exagitata, magis splendescit in lucem: et quod toties repetendo admonetur, minus usurpatur.
PL 13, 438C兄弟たちよ、何度も繰り返される言葉が、諸君に嫌気を生じさせることのないように。何度も不法に横取りされていると、諸君から聞いたことが、より頻繁に禁じられることは、きわめて必要だからである。真理は、しばしば揺さぶられるほど、いっそう光に輝き、何度も繰り返して戒められることは、それだけ横取りされなくなるからである。
Opera apocrypha 3.0.71
Super his enim multa jam ab antecessoribus nostris dicta sunt: a quibus ipsi, sicut nunc a nobis, ita olim ab eis damnati et prohibiti sunt.
PL 13, 438Dこれらについては、すでに我々の先達によって多くが語られており、彼らは今我々によって断罪され禁じられているように、昔、先達によっても断罪され禁じられたのである。
Opera apocrypha 3.0.72
Ideo saepius repetentes, omnes monemus, ut vitent hujusmodi, et a talibus se abstineant, qui noluerint una cum eis a Sacerdotali ministerio, ut rebelles, fieri alieni.
PL 13, 438Dそれゆえ我々は、しばしば繰り返して、すべての者に戒める。このような者たちを避け、彼らと共に反逆者として司教の務めから疎外されることを望まない者は、このような者たちから身を遠ざけよ。
Opera apocrypha 3.0.73
Quod ita demum probare poterimus, si tales extirpare, et non eis favere decertaveritis: et ita in postmodum de tali re querela cessabit, quia contumeliae studio fit, quidquid interdictum toties usurpatur.
PL 13, 439Aこれを我々が最終的に証明できるのは、諸君がこのような者たちを根絶しようと努め、彼らに好意を示さないときである。そうすればのちには、この件についての苦情はやむであろう。何度も禁じられたことが横取りされるのは、侮辱の熱意によってなされるからである。
Opera apocrypha 3.0.74
Omnia haec decretalia, et cunctorum praedecessorum nostrorum constituta, quae de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vobis et omnibus episcopis, ac cunctis generaliter sacerdotibus custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari: quoniam occurreret veritas, si falsitas displiceret.
PL 13, 439Aこれらすべての教令、そして我々のすべての先達の定め、すなわち教会の位階と教会法規の規律について公布されたものは、諸君とすべての司教たち、そして全般的にあらゆる司教たち〔sacerdos。episcopi と並べるので、司祭を含む聖職者全般を指すとも読める〕によって守られねばならないと、我々は命じる。もしだれかがそれに背くなら、今後は赦しが拒まれることを知れ。偽りが嫌われるなら、真理が迎えられるからである。
Opera apocrypha 3.0.75
Et merito nos, qui summa Ecclesiae tenere debemus gubernacula, causa respicit, si silentio faveamus errori. Datum kalendis Junii, Libio et Theodosio viris clarissimis consulibus.
PL 13, 439A我々は教会の最高の舵を握るべき者であるから、もし我々が沈黙によって誤りに与するなら、当然、その責めは我々に及ぶ。六月一日付、いと名高き人リビウスとテオドシウスが執政官の年〔執政官名は刷られたとおり〕。