ダマスス(偽作)6–9世紀

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Opera apocrypha

Epistola II, Caput IX 第II書簡 第IX章

Pseudo-Damasus · Opera apocrypha · PL 13, 428C · 30 sectiones

Opera apocrypha 2.9.1

1

Ne cextra propriam fiat provinciam primo discussionis accusatio, sine apostolica praeceptione, cui in omnibus causis debet reverentia custodiri, quoniam et antiqua docet hoc Patrum regula, in quae et imperialia pariter statuta concinunt.

PL 13, 428C

第一審の告発が、使徒の座の指示なしに、自らの属州の外〔底本は cextra。ミーニュの脚注が挙げる出典の見出しも Nec extra propriam とする。extra と読む〕でなされることがあってはならない〔冒頭の Ne 節は先行する文に掛かるらしいが、独立した禁止として訳した〕。あらゆる案件においてこの座への敬意が守られねばならず、古い教父たちの規範もこれを教えており、そこには皇帝の法令も等しく唱和しているからである〔in quae は単数の regula に合わない形だが、規範を指すと取った〕。

Opera apocrypha 2.9.2

2

Criminum, inquiunt, discussio ibi agenda est, ubi crimen admissum est. Nam alibi criminum reus prohibetur audiri.

PL 13, 428C

罪の審理は、罪が犯された場所でなされねばならない、と彼らは言う。ほかの場所では、罪を問われた者は聴かれることを禁じられているからである。

Opera apocrypha 2.9.3

3

Et alibi in canonibus praecipitur: Quaecumque negotia suis locis, ubi orta sunt, finienda sunt: et reliqua talia et his similia: salva tamen in omnibus apostolica auctoritate, ut nihil in his definiatur, priusquam ei placere cognoscatur, qua omnes suffultos esse oportet.

PL 13, 428C

また別の箇所で、教会法規にこう命じられている。「あらゆる案件は、それが起こった場所で終結させねばならない」。そのほか、これに類するものがあるが、いずれにおいても使徒の座の権威は損なわれない。この権威の意にかなうと知られる前に、これらについて何も決定されないようにするためである。すべての者がこの権威に支えられていなければならない。

Opera apocrypha 2.9.4

4

Et si quid eis grave intolerandumque acciderit, ejus semper exspectanda censura. Neque enim proterve, aut stimulo suae cogitationis impulsus, et (ut saepe actum cognovimus) detrahere aut accusare praesumat quemquam sacerdotum: quia injuria eorum ad Christum pertinet, cujus vice-legatione pro populo, Christi sanguine redempto, funguntur.

PL 13, 428D

また、彼らに何か重く耐えがたいことが起こったなら、この座の裁定を常に待たねばならない。不遜にも、あるいは自らの思いに駆り立てられて、また(我々がしばしば行われたと知っているとおり)、司教のだれかを中傷したり告発したりすることを、だれも敢えてしてはならない。彼らへの侮辱はキリストに及ぶからである。彼らは、キリストの血によって贖われた民のために、キリストの代理使節として職務を果たしている。

Opera apocrypha 2.9.5

5

Causa enim eorum, quia Dei causae sunt, ejus esse judicio scimus reservandas, qui valet corpus occidere, et animam mittere in gehennam. Qui dicit: Mihi vindictam, et ego retribuam. Apud quem conscientia nuda est, cui non absconduntur occulta.

PL 13, 428D

彼らの訴えは、神の訴えであるから、神の裁きに委ねられるべきだと、我々は知っている。神は、体を殺し、魂をゲヘナに投げ込むことができる。神は言う。「復讐はわたしのもの、わたしが報いる」。神のもとでは良心はあらわであり、隠れたことも神には隠されない。

Opera apocrypha 2.9.6

6

Instruendi etiam omnes sunt, quoniam per nos illi Christus intonuit, non esse ovium lupi insidias praevidere, sed pastoris.

PL 13, 429A

また、すべての者に教え込まねばならない。キリストは我々を通して彼らに雷のごとく語ったのであって、羊に対する狼の待ち伏せを見抜くのは、羊ではなく牧者の務めだということである。

Opera apocrypha 2.9.7

7

Monet ergo beatus apostolus Paulus, ne de his temere leviterque praesumatur judicium, de quibus nemo potest verius vel melius judicare, quam Deus: Tu autem, inquit, quare judicas fratrem tuum? aut cur spernis eum? Omnes enim stabimus ante tribunal Christi.

PL 13, 429A

それゆえ、福者である使徒パウロは戒める。神にまさって真に、よりよく裁くことのできる者などだれもいない事柄について、軽率に、軽々しく裁きを下してはならない。「しかし汝は、なぜ汝の兄弟を裁くのか。あるいはなぜ彼を侮るのか。我々は皆、キリストの裁きの座の前に立つのだ」。

Opera apocrypha 2.9.8

8

Scriptum est enim: vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Domino. Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.

PL 13, 429A

こう書かれているからである。「わたしは生きている、と主は言う。わたしの前にすべての膝はかがみ、すべての舌は主に告白するであろう」。したがって、我々の一人一人が、自分自身について神に釈明するのである。

Opera apocrypha 2.9.9

9

In hoc ergo non sibi quisquam temerarios ausus usurpet, ut praeter quod ad concordiam pertinet, aliud agat, unde unitas Ecclesiae dissipetur.

PL 13, 429B

それゆえこの点で、だれも自分のために無謀な企てを僭称して、和合に資すること以外のことをなし、そのために教会の一致が散らされるようなことがあってはならない。

Opera apocrypha 2.9.10

10

Non ergo leviter quisquam assentiat in detractione vel judicatione vel damnatione fratrum, maximeque sacerdotum, qui proximiores sunt Deo, et qui proprio ore corpus Christi conficiunt: Quia ob hoc venit ira Dei in filios dissidentiae, qui Christum persequuntur in suis membris.

PL 13, 429B

したがって、兄弟たちを中傷し、裁き、断罪することに、とりわけ、神にいっそう近く、自らの口でキリストの体を成し遂げる司教たちについて、だれも軽々しく同調してはならない。このゆえに、神の怒りは、不従順の子らの上に、すなわち自らの肢体においてキリストを迫害する者たちの上に臨むからである。

Opera apocrypha 2.9.11

11

Nolite, fratres, nolite effici participes eorum, nec communicetis peccatis talium, aut infructuosis verbis illorum. Magis autem redarguite talium coetus, qui extendere moliuntur, quasi arcum, in fratres linguas suas.

PL 13, 429B

兄弟たちよ、彼らの仲間になってはならない。このような者たちの罪にも、その実りのない言葉にも、あずかってはならない。むしろ、弓のように、兄弟たちに向けて自らの舌を張ろうとするこのような者たちの集いを、咎めよ。

Opera apocrypha 2.9.12

12

Defendite ergo fratres, et omnes monete, ut armentur contra fratrum persecutores. Confidimus autem de vobis meliora et viciniora saluti: quia neque mors, quia neque vita, neque angeli, neque principatus, neque Virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia, magistro gentes docente, poterit nos separare a charitate Domini nostri Jesu Christi, quae maxime in sacerdotibus et reliquis perficitur membris ejus.

PL 13, 429B

それゆえ、兄弟たちを守れ。またすべての者に、兄弟たちの迫害者に対して武装するよう戒めよ。我々は諸君について、より良い、救いにより近いことを確信している。死も、命も、天使も、支配も、諸力も、今あるものも、来たるべきものも、強さも、高さも、深さも、ほかのいかなる被造物も、異邦人の師が教えるとおり、我々の主イエス・キリストの愛から我々を引き離すことはできないからである。その愛は、司教たちにおいて、またその他のキリストの肢体において、とりわけ全うされる。

Opera apocrypha 2.9.13

13

Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Ecce enim judex ante januam assistit, coronas hilariter promittens his, qui pro eo fratribus auxilium ferunt, et oppressis succurrunt atque in charitate collaborant.

PL 13, 429C

それゆえ、諸君の確信を捨ててはならない。それには大きな報いがある。見よ、裁き主は門の前に立ち、彼のために兄弟たちに助けをもたらし、虐げられた者を救い、愛のうちに共に働く者たちに、冠を喜んで約束している。

Opera apocrypha 2.9.14

14

Quod si subtraxerit se quis, non placebit Deo, sed cadit, quia non sublevavit cadentem, sed emarcuit. Non autem simus subtractionis in oppressionem, sed adminiculi in acquisitionem, et supplementum fratrum.

PL 13, 429C

もし、だれかが身を引くなら、神に喜ばれず、倒れる。倒れている者を起こさず、気力を失ったからである。我々は、身を引いて〔兄弟を〕虐げに委ねる者ではなく、兄弟たちの獲得と補いのために支えとなる者であろうではないか。

Opera apocrypha 2.9.15

15

Propter quod assumite armaturam Dei, ut possitis resistere omnibus taliter praesumentibus: et induite vos loricam justitiae, calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis; in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere.

PL 13, 429D

そのゆえに、神の武具を取れ。このようにして敢えて事を行うすべての者に、抵抗できるためである。義の胸当てを着け、足には平和の福音を告げる備えを履き、すべてに加えて信仰の盾を取れ。それによって、邪悪な者の火の矢をことごとく消すことができる。

Opera apocrypha 2.9.16

16

Et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est Verbum Dei, per omnem orationem, et obsecrationem radicati et fundati, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, dividentes corpus Ecclesiae bonum et integrum in tortuosas novitates.

PL 13, 429D

また救いの兜を取り、霊の剣、すなわち神の言葉を取れ。あらゆる祈りと願いのうちに、根を張り、基を据えられて、諸君が皆同じことを言い、諸君のうちに分派がなく、善く完全な教会の体を、曲がった新奇な説へと分かつことのないようにせよ。

Opera apocrypha 2.9.17

17

Monet ergo apostolus, non amplius nos invicem temere judicare. Temere enim judicat, si quis episcopum absque sedis apostolicae auctoritate condemnat: cum ei (ut paulo superius praelibatum est) hoc specialiter privilegium reservatum sit.

PL 13, 430A

それゆえ使徒は、もはや互いに軽々しく裁き合うなと戒める。司教を使徒の座の権威なしに断罪する者は、軽々しく裁いているのである。この特権は(少し前にあらかじめ述べたとおり)この座に特別に留保されているからである。

Opera apocrypha 2.9.18

18

Sed hoc judicate magis, inquit, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. Patenter enim his et aliis innumerabilibus decretorum testimoniis, omnibus manifestum est, non debere episcopum damnari, licet ejus perscrutetur opinio, donec judicium de eo nostrae apostolicae auctoritatis, hoc est, principis apostolorum Petri, cognoscatur; utpote quoniam solus et prae omnibus creditus est, atque percipere meruit a Rege regum Christo Deo claves regni coelorum, ad aperiendum fidelibus et benevolis hominibus in eumdem Dominum nostrum, et claudendum infidelibus et malevolis, atque suis sacerdotibus, et sanctae Ecclesiae, suo pretioso sanguine redemptae, impugnatoribus sive nocentibus.

PL 13, 430A

「むしろ、こう裁け」と彼は言う。「兄弟に躓きや妨げを置くことのないように」。これらの、またそのほかの数えきれない教令の証言によって、あらわに、すべての者に明らかである。司教は、その評判が調べられることがあっても、彼についての我々の使徒的権威、すなわち使徒たちの長ペトロの裁きが知られるまでは、断罪されてはならない。それは、ペトロだけが、またほかのすべての者にまさって、王の王であるキリストなる神から天の国の鍵を託され、受けるにふさわしいとされたからである。その鍵は、我々の同じ主を信じる忠実で善意の人々に開くため、また、不忠実で悪意ある者たち、そしてキリストの司教たちと、キリストが自らの尊い血によって贖った聖なる教会とを攻撃する者、あるいは害する者たちに閉ざすためである〔suis sacerdotibus は impugnatoribus に掛かると取った〕。

Opera apocrypha 2.9.19

19

Quod utique et nos facere postulavit. Non quod novi aliquid nunc imperatur: sed illud quod per desidiam aliquorum aut scienter aut negligenter transgreditur, deinceps observetur ab omnibus: ut illa semper, quae apostolica et Patrum traditione constituta sunt, sub metu irrefragabili auctoritate teneantur.

PL 13, 430B

彼はこのことを、我々もなすようにと求めた。いま何か新しいことが命じられているのではない。だれかの怠慢によって、知りながら、あるいは怠って犯されていることが、今後はすべての者によって守られるようにということである。使徒と教父たちの伝承によって定められたことが、揺るがぬ権威のもとで、畏れをもって常に保たれるようにということである。

Opera apocrypha 2.9.20

20

Scriptum namque est in secunda ad Thessalonicenses Epistola, et ad Timotheum, apostolo monente: State, et tenete traditiones vestras, quas didicistis, seu per verbum, seu per epistolam: Item alibi per prophetam: Exspectavi quoque, sicut beatus Isaia intonuit, ut facerent judicium: fecerunt autem iniquitatem, et non justitiam, sed clamorem, omnes pios conturbantes.

PL 13, 430B

テサロニケ人への第二の手紙と、またテモテへの手紙に、使徒が戒めて、こう書かれているからである。「堅く立て。口伝えによってであれ、書簡によってであれ、汝らが学んだ伝承を守れ」。同様に別の箇所では、預言者を通して、福者イザヤが雷のごとく語ったとおり、こうある。「わたしは待ち望んだ。彼らが裁きを行うことを。しかし彼らは不正を行い、義ではなく叫びを〔もたらし〕、すべての敬虔な者を乱している」。

Opera apocrypha 2.9.21

21

Et hoc scire debeant, quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt: licet divitias bonitatis Dei, et sustentationis, et patientiae contemnant, ignorantes quoniam benignitas Dei ad poenitentiam eos adducit, secundum duritiem autem eorum et cor impoenitens, thesaurizant sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus.

PL 13, 430C

また、彼らはこのことを知らねばならない。神の裁きは、このようなことを行う者に対して、真理に従ってなされる。彼らは神の善意と忍耐と寛容の富を侮り、神の慈愛が自分たちを悔い改めへと導くことを知らずにいる。しかし、その頑なさと悔いない心のゆえに、彼らは、怒りの日、すなわち神の義なる裁きの現れる日に、自分自身のために怒りを積み上げている。神は、各人にその行いに従って報いるのである。

Opera apocrypha 2.9.22

22

Et alibi scriptum est: Ego sum Dominus Deus vester: non facietis iniquitatem in judicio. Non accipies personam hominis, neque mireris vultum potentis. Ab omni iniquo verbo recedes. Innocentem et justum non oppugnabis, neque interficies.

PL 13, 430C

また別の箇所に書かれている。「わたしは汝らの主なる神である。汝らは裁きにおいて不正を行ってはならない。人の顔を立ててはならず、有力者の面を畏れてはならない。あらゆる不正な言葉から離れよ。無垢で正しい者を攻めてはならず、殺してもならない」。

Opera apocrypha 2.9.23

23

Ille procul dubio facit iniquitatem in judicio, qui ea sibi vindicat, quae ei vindicare non licet. Ideo, quae huic sanctae sedi concessa sunt, nullus usurpare sine ejus consultu praesumat, qui non vult honore ecclesiastico indignus, ut contemptor, judicari.

PL 13, 430D

自分に主張する資格のないことを自分に主張する者は、疑いなく裁きにおいて不正を行う。それゆえ、この聖なる座に認められたことを、この座の同意なしに、だれも敢えて横取りしてはならない。教会の栄誉にふさわしくない侮る者として裁かれることを望まぬ者は、そうしてはならない。

Opera apocrypha 2.9.24

24

Itaque oportet negligentes propulsare, sed ita, ut nocentes non roborentur: et bonos improbis aut insidiatoribus fratrum resistere, ne torpore desidiae oppressi, taciturnitatis teneantur obnoxii.

PL 13, 430D

したがって、怠慢な者たちは退けねばならないが、悪を行う者が力を得ないようにしなければならない。善良な者たちは、悪人や兄弟たちを陥れる者に抵抗せねばならない。怠惰の鈍さに押さえつけられて、沈黙の責めを負うことのないようにするためである。

Opera apocrypha 2.9.25

25

Itaque qui potest obviare, et perturbare perversos, et non facit, nihil aliud est, quam favere eorum impietati. Nec enim caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori desinit obviare.

PL 13, 430D

それゆえ、立ちはだかり、邪な者たちをかき乱すことができるのに、それをしない者は、彼らの不敬に与することにほかならない。明らかな悪行に立ち向かうことをやめる者は、隠れた共謀の疑いを免れない。

Opera apocrypha 2.9.26

26

Sitis autem perfecti et integri in eodem sensu, et in eadem scientia firmati: ut per eam vias vestras dirigentes in eumdem inflexibiliter, omnibus occurratis oppressis, quia vobis creditur Dominus, ad quem lapidem accedentes vivum, ab hominibus quidem reprobatum propter talium impietatem, a Deo autem electum et honorificatum, super quem vos, tamquam lapides vivi, aedificamini in Dominum spiritualem, in sacerdotium sanctum, offerentes spirituales hostias ipsi in odorem suavitatis.

PL 13, 431A

諸君は、同じ思いにおいて完全で欠けるところなく、同じ知において堅くされてあれ。それによって諸君が自らの道を同じところへ曲げずにまっすぐ向け、虐げられたすべての者のもとへ駆けつけるためである。諸君には主が託されているからである。諸君は生ける石である主に近づく。この石は、そうした者たちの不敬のゆえに、人々には捨てられたが、神には選ばれ、尊ばれた。その上に、諸君も生ける石のように、霊の家〔底本は Dominum spiritualem。domum spiritualem の誤りらしく、霊の家と読む〕として、聖なる祭司職として、築かれる。香ばしい香りとして、霊の犠牲を主に捧げるためである。

Opera apocrypha 2.9.27

27

Gratum enim admodum est sacrificium Domino oppressis omnibus subvenire: quanto magis illis de quibus ait: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit, et caetera. Libat quidem Domino prospera, qui ab afflictis et oppressis pellit adversa.

PL 13, 431A

虐げられたすべての者を助けることは、主にとってまことに喜ばしい犠牲である。ましてや、主がこう言った者たちについては、なおさらである。「汝らに聞く者は、わたしに聞き、汝らを退ける者は、わたしを退ける」。以下同様である。苦しむ者、虐げられた者から逆境を追い払う者は、まさしく主に吉きものを注ぎ供えるのである。

Opera apocrypha 2.9.28

28

Sed et nunc, fratres, commendamus vos Deo et verbo gratiae ejus, qui potest perficere et dare haereditatem in omnibus sanctificatis.

PL 13, 431B

さて今、兄弟たちよ、我々は諸君を、神と、その恩寵の言葉とに委ねる。神は、聖とされたすべての者のうちで、成し遂げ、嗣業を与えることができる。

Opera apocrypha 2.9.29

29

Ipse autem Deus pacis et consolationis det vobis idipsum sapere in alterutrum, et in ipso semper et in omnibus, ut unanimes uno ore et uno corde honorificetis eum in concordiam et auxilium fratrum, qui potens est confirmare omnes, et consolari secundum Evangelium ejus, et juxta revelationem mysterii temporibus aeterni taciti, patefacti autem per Scripturas sanctas et Patrum orthodoxorum doctrinas, secundum praeceptum aeterni Dei, ad obediendum fidei, in omnibus cognitis nobis, soli sapienti Deo, Domino nostro Jesu Christo, cum quo Patri et Spiritui sancto gloria, honor, et imperium et potestas in saecula saeculorum.

PL 13, 431B

平和と慰めの神自身が、諸君に、互いの間で、また神のうちで常に、すべてにおいて、同じ思いを持つことを与えるように〔この文は係りが崩れているらしく、全体を祈願として解した〕。そうして諸君が心を一つに、口を一つにして、兄弟たちの和合と助けのうちに神に栄光を帰するように。神は、すべての者を堅くし、慰めることができる。その福音に従い、また永遠の昔から黙されていたが、聖なる聖書と正統な教父たちの教えを通して現された奥義の啓示に従い、永遠の神の命令に従って、信仰への従順のためにである。我々にはすべてにおいて知られているとおり、ただ一人知恵ある神、我々の主イエス・キリストに、キリストと共に父と聖なる霊に、栄光と誉れ、権威と力が、世々限りなくあるように。

Opera apocrypha 2.9.30

30

Amen. Dominus vos custodiat, dilectissimi fratres, incolumes semper. Data octavo kalendas Novembris, Flaviano et Stilicone viris clarissimis consulibus.

PL 13, 431C

アーメン。最愛の兄弟たちよ、主が諸君を常に無事に守るように。いと名高き人フラウィアヌスとスティリコが執政官の年、十一月一日の八日前〔十月二十五日〕付。