Expositum de die Paschae et mensis 1.6.1
De die primo mundi locuti breviter explicuimus. Jam ad lunae rationem veniamus. Transactis enim tribus diebus, quarto die, id est, V kalendarum Aprilium in signis temporibusque, diebus, et annis haud simul luminaria sunt constituta.
PL 13, 1109A世界の第一の日については、簡潔に語り終えた。さあ、次に月の理へ進もう。三日が過ぎ、第四の日、すなわちアプリリスのカレンダエの5日前に、しるしと季節、日と年のために光体が据えられたが、同時にではなかった。
Expositum de die Paschae et mensis 1.6.2
Licet enim uno die sunt facta, tamen Deus omnipotens, ut clarum nobis efficeret diem, solem mane constituit.
PL 13, 1109B光体は一日のうちに造られたとはいえ、全能の神は、我々のために昼を明るくするため、太陽を朝に据えたのである。
Expositum de die Paschae et mensis 1.6.3
Appropinquante igitur nocte in numeros et tempora vario cursu volventem menstrualem instituit lunam: quae luna ad vesperum quarta decima dodran facta est, ea ratione, ut et omnes primae noctis tenebras illustraret, totamque percurreret noctem, et ut homini novo, cui haec Dominus Deus faciebat, sexto die, sicuti jam sol diei factus sit, ita ei aliud opus luna nocti proficiens procedere videretur, ne desertus a lucis exitu, solisque claritate, insperatas seu solas tenebras pateretur.
PL 13, 1109Bそこで夜が近づくと、神は数と時のために、さまざまな運行をめぐる、月ごとの月を据えた。この月は、夕べに、月齢第十四日の四分の三〔の満ち〕として造られた〔底本は dodran。ミーニュの脚注は、写本にこうあるが dodrantem(四分の三)と読むべきで、以下にも同じ書き方が見られるとする〕。それは、最初の夜の闇をすべて照らし、夜の全体を駆け巡るため、また、主なる神がこれらを造っていた、第六日に〔造られる〕新しい人間に、すでに太陽が昼のために造られたように、夜のためには月が別の働きとして益をなして進み出るのが見えるようにするためであった。光が去り、太陽の輝きが去った後に見捨てられて、思いがけない闇、あるいはただ闇だけを味わうことのないようにするためである。
Expositum de die Paschae et mensis 1.6.4
Eo enim tempore lunam talem mane quod oritur, sol respicit in Occidentem, in inchoatione vero noctis post abscessum lucis, consummatosque cursus solis, quae cum virtute lucis suae clypeata luna procedit.
PL 13, 1109Cというのは、その時期には、このような月〔満月〕が朝に昇るとき〔、太陽は〕西にこれを見るからである。夜の始まり、光が去り、太陽の運行が終わった後に、月は自らの光の力を盾として進み出る〔mane quod oritur、quae cum はミーニュの本文のとおりで、脚注はない。このように解した〕。
Expositum de die Paschae et mensis 1.6.5
Non immerito etiam per Moysen in Exodo Dominus Deus populo suo jussit ex quarta decima luna primi mensis plena ad vesperum usque ad vicesimam primam Pascha debere celebrari.
PL 13, 1109Cモーセを通して、出エジプト記で、主なる神が自らの民に、第一の月の、満ちた月齢第十四日の夕べから第21日まで過越を祝うべきだと命じたのも、理由のないことではない。
Expositum de die Paschae et mensis 1.6.6
Voluit enim Dominus hebdomadam Paschae a quarta decima plena ad vesperum habere initium, ut illucescente die Paschae, qui primus est hebdomadis ejusdem quinta decima luna prima eis fuisset dies azymorum.
PL 13, 1109C主は、過越の週が、満ちた第十四日の夕べに始まるよう望んだ。それは、過越の日が明けるとき、その同じ週の第一日である月齢第十五日が、彼らにとって種なしパンの日となるためである〔luna prima の係りは定かでない〕。
Expositum de die Paschae et mensis 1.6.7
Dominus enim in Levitico declarat, hoc dicens: In primo mense, in quarta decima die mensis, in medio vespertinorum Pascha Domino, et in quinta decima mensis hujus dies festi azymorum Domino (Levit. XXIII, 5, 6, sec. LXX) .
PL 13, 1109C主はレビ記でこう言って示している。「第一の月、その月の第14日、夕べの間に、主への過越がある。またこの月の第15日は、主への種なしパンの祭りの日である」(レビ記23:5, 6、七十人訳による)。
Expositum de die Paschae et mensis 1.6.8
Dies enim lunares vespere incipiunt, et in vespere finiuntur; quoniam luna a Deo ut sua luce propter rudem adhuc hominem noctis tenebras temperaret, a vespere quinto kalendarum Aprilium die nativitatis accepit ortum, et usque in aliam vesperam, id est IV kalendas Apriles primi diei sui exhibuit cursum, quapropter hodie nos lunarem cursum edocti a Deo, retinentes vigilias Paschae initiante vespera celebramus.
PL 13, 1109D月の日々は夕べに始まり、夕べに終わるからである。月は、まだ未熟であった人間のために、自らの光で夜の闇を和らげるよう神によって造られ、その誕生の日であるアプリリスのカレンダエの5日前の夕べから出現を受け、もう一つの夕べまで、すなわちアプリリスのカレンダエの4日前まで、その第一の日の運行を示した。それゆえ今日、我々は神によって月の運行を教えられ、復活祭の徹夜の務めを保ちつつ、夕べが始まるときに祝うのである。