ユリウス・ヒラリアヌスfl. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Expositum de die Paschae et mensis

Pars I, Caput XI 第I部 第XI章

Quintus Julius Hilarianus · Expositum de die Paschae et mensis · PL 13, 1111D · 9 sectiones

Expositum de die Paschae et mensis 1.11.1

1

Igitur ex die isto III non. Mar. usque in die IV non. April. quaeri a nobis debet, ut sit luna prima, quia in quocumque die ex his XXIX diebus luna prima cum fuerit, inde incipit primus mensis lunaris. Ex die vero XV kal. Aprilium usque in XVII kal.

PL 13, 1111D

したがって、マルティウスのノナエの3日前のその日からアプリリスのノナエの4日前の日までのあいだに、月齢第一日となるものを我々は求めるべきである。この29日のうちのどの日であれ、月齢第一日があるなら、そこから月の第一の月が始まるからである。そしてアプリリス(四月)のカレンダエの15日前の日から、カレンダエの17日前〔月名は次の節の初めに続く〕

Expositum de die Paschae et mensis 1.11.2

2

Maiarum diem legaliter luna ut sit quarta decima, vera ratione firmatur. Hinc namque decurrentes, ubi occurrerit dies sacrosanctus Paschae, sane in eodem pridem primo mense, quem luna genuerit, juste ac sine ulla intermissione Pascha facere oportet.

PL 13, 1111D

マイウス(五月)〔前の節末に続く〕の日まで、月が律法にかなって月齢第十四日となることは、真の理によって確かめられる。ここから順に数えて、いと聖なる復活祭の日が当たるところで、先に述べた、月が生んだ同じ第一の月のうちに、正しく、少しも間を置かずに復活祭を行うべきである。

Expositum de die Paschae et mensis 1.11.3

3

Sic enim de ea re Dominus in Exodo testatur et dicit: Diem festum Paschae observabitis, septem diebus edetis azyma, sicut praecepi tibi per tempus mensis novorum. In eo enim exiisti de terra Aegypti (Exod. XXIII, 15, sec. LXX) .

PL 13, 1112A

このことについて、主は出エジプト記でこう証言して言う。「汝らは過越の祭りの日を守れ。七日のあいだ種なしパンを食べよ。私が汝に命じたとおり、新穀の月の時に。その月に、汝はエジプトの地から出たからである」(出エジプト記23:15、七十人訳による)。

Expositum de die Paschae et mensis 1.11.4

4

Item in Levitico praecepit Dominus et dicit: In primo mense in XIV mensis in medio vespertinorum Pascha Domini, et in XV mensis hujus dies festi azymorum Domino (Levit. XXIII, 5, 6, sec. LXX) .

PL 13, 1112A

同じく、レビ記で主は命じて言う。「第一の月、その月の14日、夕べの間に、主の過越がある。またこの月の15日は、主への種なしパンの祭りの日である」(レビ記23:5, 6、七十人訳による)。

Expositum de die Paschae et mensis 1.11.5

5

Item in Numeris: Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Syna anno secundo profectionis eorum ex Aegypto in mense primo, dicens: Dic et faciant filii Israel Pascha in tempore suo, quarta decima die mensis primi ad vespera facies illud secundum tempora, secundum legem suam, et secundum corporationem suam facies illud.

PL 13, 1112A

同じく民数記でも。「主は、彼らがエジプトから出立した第二年の第一の月に、シナイの荒野でモーセに語って言った。『言え。イスラエルの子らは、その時に過越を行え。第一の月の14日の夕べに、汝はそれを、定めの時に従い、その律法に従い、その編成に従って行え』。」

Expositum de die Paschae et mensis 1.11.6

6

Et locutus est Moyses filiis Israel facere Pascha in deserto Syna, et secundum quod praecepit Dominus Moysi, sic fecerunt filii Israel (Num. IX, 1-5, sec. LXX) .

PL 13, 1112B

「モーセはイスラエルの子らに、シナイの荒野で過越を行うよう語った。そして主がモーセに命じたとおりに、イスラエルの子らは行った」(民数記9:1-5、七十人訳による)。

Expositum de die Paschae et mensis 1.11.7

7

Et paulo post cum comminatione praecepit Dominus et dicit: Homo qui fuerit mundus, et in via longa non fuerit, et cessaverit facere Pascha, exterminabitur anima illa de populo suo, quia munus Domino nostro non obtulit tempore suo, et peccatum suum accipiet homo ille (Ibid., 13) .

PL 13, 1112B

そして少し後に、主は戒めを添えて命じて言う。「清い人で、遠い旅路にもなく、なお過越を行うことをやめた者は、その魂はその民の中から絶たれる。我々の主に供え物を、その時にささげなかったからである。その人は自らの罪を負う」(民数記9:13)。

Expositum de die Paschae et mensis 1.11.8

8

Item in Deuteronomio Moyses ad populum loquitur, dicens: Observa mensem novorum, et facies Pascha Domino Deo tuo, quia in mense novorum existi de terra Aegypti nocte, et immolabis Pascha Domini Deo tuo (Deut. XVI, 1, 2, sec. LXX) .

PL 13, 1112B

同じく申命記でモーセは民に語って言う。「新穀の月を守れ。汝の神、主に過越を行え。新穀の月に、汝は夜、エジプトの地から出たからである。そして汝の神、主に過越を屠れ」(申命記16:1, 2、七十人訳による)。

Expositum de die Paschae et mensis 1.11.9

9

Etiam in libro primo Esdrae apertius scriptum est: Et egit Josias Pascha in Hierosolymis Domino, et immolavit Fasec quarta decima luna primi mensis ad vesperam (I Esdr. I, 1, sec. LXX; Vulg. II Paral. XXXV, 1) .

PL 13, 1112B

第一エズラ記にも、いっそうはっきりと書かれている。「そしてヨシヤはエルサレムで主に過越を行い、第一の月の月齢第十四日の夕べに、ファセ〔Fasec。過越〕を屠った」(第三エズラ1:1〔著者の言う「第一エズラ記」は七十人訳のエスドラス第一書で、ウルガタの第三エズラにあたる。歴代誌下35:1に並行〕)。