ユリウス・ヒラリアヌスfl. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Expositum de die Paschae et mensis

Pars I, Caput IV 第I部 第IV章

Quintus Julius Hilarianus · Expositum de die Paschae et mensis · PL 13, 1108B · 6 sectiones

Expositum de die Paschae et mensis 1.4.1

1

In principio, inquit Moyses, fecit Deus coelum et terram, terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum et spiritus Dei super ferebatur super aquas. Et dixit Deus, fiat lux, et facta est lux.

PL 13, 1108B

モーセは言う。「初めに神は天と地を造った。地は見えず、整っておらず、闇が深淵の上にあり、神の霊が水の上を運ばれていた。神は言った、『光あれ』。すると光があった。」

Expositum de die Paschae et mensis 1.4.2

2

Et vidit Deus lucem, quia bona est, et divisit inter lucem et tenebras. Et vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem. Et factum est vespere, et factum est mane dies unus.

PL 13, 1108C

「神は光を見て、それは良いと見た。そして神は光と闇のあいだを分けた。神は光を昼と呼び、闇を夜と呼んだ。夕べがあり、朝があった。第一の日である」。

Expositum de die Paschae et mensis 1.4.3

3

Et divisit Deus inter lucem et tenebras, hoc est, libravit diem et noctem (Gen. I, 1-5, sec. LXX) .

PL 13, 1108C

「そして神は光と闇のあいだを分けた」、すなわち昼と夜を釣り合わせた(創世記1:1-5、七十人訳による)。

Expositum de die Paschae et mensis 1.4.4

4

Ad jussionem enim Dei lux facta ita tenebras intercidit, ut cursus inter utraque aequalis appareret, et exinde jam dies ac nox crementa et decrementa alterna vice susciperent, et tempora demonstrarent.

PL 13, 1108C

というのは、神の命によって造られた光は、闇を断ち切って、その両者の間の運行が等しく見えるようにし、これ以後、昼と夜が交互に増減を受けて、時を示すようにしたからである。

Expositum de die Paschae et mensis 1.4.5

5

Sicut enim terra et maria omnem animam vivam Deus omnipotens, primo in aetate integra ad genus, nec non et omnes fructus terrae perfectos cum suis seminibus mox jussit educi, sic deinde imprimis lucis ac tenebrarum spatium aequali cursu constituit.

PL 13, 1108C

全能の神は、地と海に命じて、あらゆる生きた魂を、まず完全な成熟のままその種類に従って、また地のあらゆる実を、その種子とともに完全な形で、すぐに生み出させた。そのように、その次に、まず初めに、光と闇の間隔を等しい運行をもって定めた。

Expositum de die Paschae et mensis 1.4.6

6

Iste igitur dies primus cognoscitur esse, qui in origine factus est, in quo lucem noctemque Dominus Deus fecit aequalem, verni scilicet tempore, quo caput anni esse voluit omnipotens Deus.

PL 13, 1108C

したがって、初めに造られたこの日が第一の日であると知られる。この日に主なる神は光と夜を等しくした。すなわち春の時期である。全能の神は、その時が年の頭となることを望んだのである。