Expositum de die Paschae et mensis 1.5.1
Isto igitur tempore fabricavit et mundum. Ante omnia enim tempora etiam tempus istud primo constituere dignatus est Dominus, quod prae caeteris sit blandus, aeris qualitate libratus, quo cuncta terrae nascentia glacialis hiemis torpore defuncto, et laeto hoc verni temporis aere suscepto, in varios diversi generis flores seminaque prorumpunt; ut laudes quodammodo etiam ipsa Domino Creatori fecundis primitiarum fructibus cum hominum festis gratissima suavitatis fertilitate concelebrent, in quo etiam nunc institutus a Domino primus occurrit aequinoctius, qui secundum cognominationem mensium Romanorum VIII kalendarum Aprilium invenitur. Hinc ergo initium sumentes, universa quae proposuimus, decurremus.
PL 13, 1108Dそれゆえ、主はこの時期に世界をも造った。主は、あらゆる時に先立って、この時期をまず最初に定めようとしたのである。この時期は他の時期にまさって穏やかで、大気の質が釣り合っている。そのとき、地に生えるものはすべて、凍てつく冬のこわばりが死に絶え、春のこの快い大気を受けて、種類の異なるさまざまな花と種へと咲き出る。それは、これらのものもまた、いわば創造主なる主を、初穂の豊かな実りをもって、人々の祭りとともに、このうえなく好ましい甘美な豊穣のうちにともに讃えるためである。この時期に、いまも主によって定められた最初の分点(春分)が訪れる。ローマ人の月の名に従えば、それはアプリリス(四月)のカレンダエの8日前に当たる。したがって、ここから始めて、我々が提示したすべてを順に論じていこう。