De sancta Trinitate confessio 8.1
Quia nec aliquid abest cum unaquaeque persona Deus singulariter dicitur, nec amplius cum totae tres personae unus Deus enuntiatur. Haec ergo sancta Trinitas, quae unus est, et verus Deus non recedit a numero, nec capitur numero.
PL 12, 963A一つ一つのペルソナが個々に神と言われるとき、何かが欠けているのではなく、三つのペルソナの全体が一なる神と言い表されるとき、何かが増すのでもないからである。それゆえ、一つであり真の神であるこの聖なる三位一体は、数から離れることもなく、数に収められることもない。
De sancta Trinitate confessio 8.2
In relatione enim personarum numerus cernitur. In divinitatis vero substantia quid innumeratum sit, non comprehenditur. Ergo hoc solum numerum insinuat, quod ab invicem sunt, et in hoc solum numero carent, quod ad se sunt.
PL 12, 963Aペルソナの関係においては数が見分けられる。しかし、神性の実体においては、何が数えられないものなのかは、捉えられない〔底本は quid innumeratum sit, non comprehenditur。係りが定かでない。このように取った〕。それゆえ、数を示唆するのは、彼らが互いに関係して在るという点だけであり、数を欠くのは、自己に即して在るという点だけである。
De sancta Trinitate confessio 8.3
Nam ita huic sanctae Trinitati unum naturale convenit nomen, ut in tribus personis non possit esse plurale. Ob hoc secundum illud in sacris litteris dicitur Dominus, Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus (Psal. CXLVI, 5) .
PL 12, 963Aこの聖なる三位一体には、本性に属する一つの名がふさわしく、それは三つのペルソナにおいても複数になり得ないからである。このゆえに、聖なる文書にそれに応じて言われている。「主、我々の主〔底本は Dominus, Dominus noster。詩篇のこの句は「大いなる主、我々の主」(Magnus Dominus noster)〕、その力は大きく、その知恵には数がない」(詩篇146:5)。
De sancta Trinitate confessio 8.4
Nec quia tres has personas esse dicimus unum Deum, eumdem esse Filium, quem Patrem, aut eumdem, quod Spiritus sanctus est, Patrem, vel Filium dicere poterimus.
PL 12, 963Bこの三つのペルソナが一なる神であると言うからといって、子が父と同一であるとか、聖なる霊であるところのものが父あるいは子であるとか、我々は言うことはできない。