ヴェルチェッリのエウセビウスc. 283–371

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › De sancta Trinitate confessio

Caput II 第II章

Eusebius of Vercelli · De sancta Trinitate confessio · PL 12, 959A · 5 sectiones

De sancta Trinitate confessio 2.1

1

Ab ipso ergo est omnis paternitas in coelo, et in terra. Filium quoque de substantia Patris sine initio ante saecula natum, nec tamen factum esse fatemur.

PL 12, 959A

それゆえ、天と地におけるあらゆる父性は、父から出ている。また我々は、子が父の実体から、始めなく、諸世の前に生まれたのであり、しかも作られたのではないと告白する。

De sancta Trinitate confessio 2.2

2

Quia nec Pater sine Filio, nec Filius aliquando exstitit sine Patre, et tamen non sicut Filius de Patre, ita Pater de Filio, quia non Pater a Filio, sed Filius a Patre generationem accepit. Filius ergo Deus de Patre. Pater autem Deus, sed non de Filio.

PL 12, 959B

父は子なしにあったことはなく、子も父なしにあったことは一度もないからである。しかし、子が父から出ているように、父が子から出ているのではない。生まれることを、父が子から受けたのではなく、子が父から受けたからである。それゆえ、子は父から出た神である。父もまた神であるが、子から出た神ではない。

De sancta Trinitate confessio 2.3

3

Pater quidem Filii, non Deus de Filio. Ille autem Filius Patris, et Deus de Patre, aequalis tamen per omnia Filius Deo Patri, quia non esse coepit aliquando, nec desiit . . .

PL 12, 959B

父は確かに子の父であるが、子から出た神ではない。他方、あの子は父の子であり、父から出た神である。しかし子は、あらゆる点で父なる神と等しい。子は、あるときに存在し始めたのでもなく、存在をやめたのでもないからである〔底本はここに「. . .」を刷り、欠文を示す〕。

De sancta Trinitate confessio 2.4

4

Filius unius cum Patre substantiae creditur, sic quod et homousion Patri dicitur, hoc est ejusdem cum Patre substantiae: OMO enim Graece unum, USIA vero substantia dicitur, quod utrumque conjunctum sonat unam substantiam.

PL 12, 960A

子は父と一つの実体であると信じられる。それゆえ、父とホモウシオン(homousion)であるとも言われる。すなわち父と同じ実体だということである。ギリシア語で OMO は「一つ」、USIA は「実体」と言い、両者を合わせると一つの実体を意味するのである〔OMO(ホモ)は本来「同じ」の意であるが、底本は「一つ」とする〕。

De sancta Trinitate confessio 2.5

5

Non enim de nihilo, neque de alia substantia, sed de Patris utero, id est, de Substantia ejusdem Filius genitus, vel naturae credendus est.

PL 12, 960A

子は、無からでも、ほかの実体からでもなく、父の胎から、すなわち父と同じ実体、あるいは本性から生まれたと、信じられねばならない。