De sancta Trinitate confessio 11.1
Cum igitur haec tria sint unum, et unum tria, est tamen unicuique personae manens sua proprietas. Pater enim aeternitatem habet sine nativitate, Filius nativitatem cum aeternitate, Spiritus vero Sanctus processionem sine nativitate cum aeternitate.
PL 12, 964Cそれゆえ、これら三つは一つであり、一つは三つであるが、それでも、各ペルソナには、それぞれの固有性が変わらずにある。父は、誕生なしに永遠を持ち、子は、永遠と共に誕生を持ち、聖なる霊は、誕生なしに、永遠と共に発出を持つからである。
De sancta Trinitate confessio 11.2
De his tribus personis solam Filii personam pro liberatione humani generis hominem verum sine peccato de sancta et immaculata Maria Virgine credimus assumpsisse, de qua novo ordine, novaque nativitate est genitus, quia intacta Virginitas virilem coitum nescivit, et fecunda per Spiritum sanctum carnis materiam ministravit.
PL 12, 965Aこの三つのペルソナのうち、子のペルソナだけが、人類の解放のために、罪のない真の人間を、聖にして汚れなきおとめマリアから取ったと、我々は信じる。子は、新しい秩序と新しい誕生によって彼女から生まれた。手つかずの処女性は男との交わりを知らず、聖なる霊によって実り豊かになって、肉の素材を供したからである。
De sancta Trinitate confessio 11.3
Qui partus Virginis nec ratione colligitur, nec exemplo monstratur. Quod si ratione colligitur, non est mirabile. Si exemplo monstratur, non est singulare.
PL 12, 965Aおとめのこの出産は、理性によって導かれることも、先例によって示されることもない。もし理性によって導かれるなら、驚くべきものではない。もし先例によって示されるなら、唯一のものではない。
De sancta Trinitate confessio 11.4
Nec tamen Spiritus sanctus Pater esse credendus est Filii pro eo, quod Maria eodem Spiritu sancto obumbrata concepit, ne Patres Filii videamur asserere, quod nefas est dici.
PL 12, 965Aしかしながら、マリアが同じ聖なる霊に覆われて身ごもったからといって、聖なる霊が子の父であると信じてはならない。さもなくば、我々は子に複数の父がいると主張していると見られかねない。そう言うのは不敬である。
De sancta Trinitate confessio 11.5
In quo mirabili conceptu aedificante sibi Sapientia domum, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14) . Nec tamen verbum ipsum in carne conversum, atque mutatum est, ut desisteret esse Deus, quod homo esse voluisset.
PL 12, 965Bこの驚くべき懐胎において、知恵が自らのために家を建てるにあたり、「言葉は肉となって、我々のうちに宿った」(ヨハネ1:14)。しかし、言葉自身が肉へと変わり、変質して、人であろうと望んだがゆえに神であることをやめた、というのではない。
De sancta Trinitate confessio 11.6
Sed ita Verbum caro factum est, ut non tantum ibi sit verbum Dei, et hominis caro, sed etiam rationalis hominis anima, atque hoc totum, et Deus dicatur propter Deum, et homo propter hominem. In quo Dei Filio duas credimus esse naturas, unam Divinitatis, alteram humanitatis.
PL 12, 965Bむしろ言葉は、そこに神の言葉と人の肉があるだけでなく、理性ある人の魂もあるように、肉となった。この全体が、神のゆえに神と言われ、人のゆえに人と言われる。この神の子において、我々は二つの本性があると信じる。一つは神性の本性、もう一つは人性の本性である。