De sancta Trinitate confessio 13.1
Deus enim verbum non accepit personam hominis, sed naturam, et in aeternam personam Divinitatis temporalem accepit substantiam carnis.
PL 12, 965C神なる言葉は、人のペルソナではなく人の本性を取り、神性の永遠のペルソナにおいて、肉という時間的な実体を取ったからである。
De sancta Trinitate confessio 13.2
Item cum unius substantiae credimus esse Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, non tamen dicimus, ut hujus Trinitatis unitatem Maria Virgo genuerit, sed tantummodo Filium, qui solus naturam nostram in unitate suae personae assumpsit.
PL 12, 965Cまた、父と子と聖なる霊が一つの実体であると信じるが、おとめマリアがこの三位一体の一性を生んだと言うのではなく、ただ子だけを生んだと言う。子だけが、自らのペルソナの一性において我々の本性を取ったのである。
De sancta Trinitate confessio 13.3
Incarnationem quoque hujus Filii Dei tota Trinitas operasse credenda est, quia inseparabilia sunt opera Trinitatis. Solus tamen Filius formam accepit in singularitate personae, non in unitate Divinae naturae.
PL 12, 965Cこの神の子の受肉もまた、三位一体の全体が働いたと信じるべきである。三位一体の業は分けられないからである。しかし、形を取ったのは子だけであり、それは、ペルソナの単独性においてであって、神の本性の一性においてではない。
De sancta Trinitate confessio 13.4
In id quod est proprium Filii, non quod commune Trinitati, quae forma illa ad unitatem personae quidem allata est, adeo ut Filius Dei, et Filius hominis unus sit Christus, id est Christus in his duabus naturis tribus exstat substantiis verbi, quod ad solius Dei essentiam referendum est, corporis et animae, quod ad verum hominem pertinet.
PL 12, 966Aそれは子に固有のものにおいてであって、三位一体に共通のものにおいてではない〔「In id quod est proprium Filii…」の係りは定かでない。このように取った〕。あの形は、確かにペルソナの一性へと取り込まれた。その結果、神の子と人の子は一なるキリストである。すなわち、キリストはこの二つの本性において、三つの実体として存在する。言葉の実体――これは神のみの本質に帰せられるべきものである――と、体と魂――これは真の人間に属する――である。
De sancta Trinitate confessio 13.5
Habet igitur in se geminam substantiam divinitatis suae et humanitatis nostrae. Hic etiam per hoc, quod de Deo Patre sine vitio prodiit natus tantum. Nam neque factus, neque praedestinatus accipitur.
PL 12, 966Aそれゆえ彼は、自らのうちに、自らの神性と我々の人性という二重の実体を持つ。また彼は、神なる父から欠陥なく出たという点で、ただ生まれた者である〔natus tantum の後に est を補って読む〕。実際、彼は作られたものとも、予定されたものとも解されない。