De sancta Trinitate confessio 10.1
Cum autem dicimus ipsum esse Patrem, quod Filium, ipsum Filium, quod Patrem, ipsum Spiritum sanctum, quod Patrem et Filium, ad naturam, qua Deus est, vel substantiam pertinere monstratur.
PL 12, 963Bしかし、父は子であるところのものと同じであり、子は父であるところのものと同じであり、聖なる霊は父と子であるところのものと同じであると我々が言うとき、それは、神であるゆえんの本性、すなわち実体に関わると示される。
De sancta Trinitate confessio 10.2
Quoad substantiam unum sunt, personas enim distinguimus, non Deitatem separamus. Trinitatem igitur in personarum distinctione agnoscimus, unitatem propter naturam vel substantiam profitemur.
PL 12, 963C実体に関して彼らは一つである。我々はペルソナを区別するのであって、神格を分けるのではない。それゆえ我々は、ペルソナの区別において三位一体を認め、本性、すなわち実体のゆえに一性を告白する。
De sancta Trinitate confessio 10.3
Tria ergo ista unum sunt natura scilicet, non persona, nec tamen tres istae personae separabiles existimandae sunt, cum nulla ante aliam, nulla post aliam, nulla sine alia vel exstitisse, vel quidpiam operasse aliquando credatur.
PL 12, 964Aそれゆえ、これら三つは、本性において一つであり、ペルソナにおいてではない。しかも、これら三つのペルソナを分離できるものと考えてはならない。いずれのペルソナも、他に先んじても、他に後れても、他なしにも、存在したことはなく、また何かを働いたこともないと信じられているからである。
De sancta Trinitate confessio 10.4
Inseparabiles enim inveniuntur et in eo, quod sunt, et in eo quod faciunt; ita inter generantem Patrem, et generatum Filium vel procedentem Spiritum sanctum nullum fuisse credimus temporis intervallum, quo aut genitor genitum aliquando praecederet, aut genitus genitori deesset, aut procedens Spiritus Patri, vel Filio posterior appareret.
PL 12, 964A彼らは、あるところのものにおいても、行うところのものにおいても、分離できないことが見いだされる。そのように、生む父と、生まれた子あるいは発出する聖なる霊との間には、時間の隔たりは一切なかったと我々は信じる。その隔たりの中で、生んだ者が生まれた者に先立つことも、生まれた者が生んだ者のもとに欠けていることも、発出する霊が父あるいは子より後に現れることも、なかったのである。
De sancta Trinitate confessio 10.5
Ob hoc ergo inseparabilis et inconfusa haec Trinitas a nobis et praedicatur, et creditur. Tres igitur istae personae dicuntur juxta quod majores definiunt, ut cognoscantur, non ut separentur.
PL 12, 964Aこのゆえに、この三位一体は、分離できず混ざり合うこともないものとして、我々によって宣べられ、信じられている。したがって、これら三つのペルソナは、先人たちが定義するところに従って、認識されるために言われるのであって、分離されるために言われるのではない。
De sancta Trinitate confessio 10.6
Nam si attendamus illud, quod Scriptura sacra dicit de sapientia: splendor est lucis aeternae (Sap. VII, 26; Heb. I, 3) , sicut splendorem luci videmus inseparabiliter inhaerere, sic confitemur Filium a Patre separari non posse.
PL 12, 964B実際、聖書が知恵について言うこと、「それは永遠の光の輝きである」(知恵の書7:26; ヘブライ1:3)に目を向けるなら、輝きが光に分けがたく結びついているのを我々が見るように、そのように我々は、子が父から分離され得ないと告白する。
De sancta Trinitate confessio 10.7
Tres ergo illas unius, atque inseparabilis naturae personas sicut non confundimus, ita separabiles nullatenus praedicamus.
PL 12, 964Bそれゆえ我々は、一つの分離できない本性を持つあの三つのペルソナを、混ぜ合わせないのと同じように、分離できるものとは決して宣べない。
De sancta Trinitate confessio 10.8
Quandoquidem ita nobis hoc dignata est ipsa Trinitas evidenter ostendere, cum etiam in his nominibus quibus voluit singillatim personas agnosci, unam sine alia non permittat intelligi, nec Pater absque Filio agnoscitur, nec sine Patre Filius invenitur.
PL 12, 964B三位一体自身が、このことを我々にはっきり示したのである。個々のペルソナが別々に認識されることを望んだ当の名の中でさえ、一方を他方なしに理解することを許さない。父は子なしには認識されず、子は父なしには見いだされない。
De sancta Trinitate confessio 10.9
Relatio quippe ipsa vocabuli personas separari vetat, quas etiam dum non simul nominat, simul insinuat. Nemo autem audire potest unumquodque istorum nominum, in quo non intelligere cogatur, et alterum.
PL 12, 964B名の関係そのものが、ペルソナが分けられることを禁じる。名は、両者を同時に名指さないときでさえ、同時にほのめかしている。これらの名のどれを聞いても、もう一方を理解するよう強いられない者はいない。