Epistula ad Philippenses 12.1
confido enim vos bene exercitatos esse in sacris literis et nihil vos latet; mihi autem non est concessum. modo, ut his scripturis dictum est, irascimini et nolite peccare, et sol non occidat super iracundiam vestram. beatus, qui meminerit; quod ego credo esse in vobis.
私は、諸君が聖なる文書によく通じており、諸君には何も隠されていないことを確信している。しかし私にはそれが許されていない。ただ、これらの聖書に語られているとおりに、「怒れ、しかし罪を犯すな」、そして「日が沈むまで、諸君の怒りをそのままにしておくな」。これを心に留める者は幸いである。私は、それが諸君のうちにあることを信じている。
Epistula ad Philippenses 12.2
deus autem et pater domini nostri iesu christi, et ipse sempiternus pontifex, dei filius iesus christus, aedificet vos in fide et veritate et in omni mansuetudine et sine iracundia et in patientia et in longanimitate et tolerantia et castitate; et det vobis sortem et partem inter sanctos suos et nobis vobiscum et omnibus, qui sunt sub caelo, qui credituri sunt in dominum nostrum et deum iesum christum et in ipsius patrem, qui resuscitavit eum a mortuis.
我々の主イエス・キリストの神にして父、そして永遠の大祭司ご自身である神の子イエス・キリストが、諸君を、信仰と真理において、あらゆる柔和において、怒ることなく、忍耐と寛容と堅忍と貞潔とにおいて、築き上げてくださるように。そして、諸君に、ご自身の聖徒たちの間に分け前と持ち分を与え、諸君と共なる我々にも、また天の下にあるすべての者——我々の主にして神イエス・キリストと、彼を死者の中から甦らせられたその父とを信じるに至るすべての者——にも、そのように与えてくださるように。
Epistula ad Philippenses 12.3
pro omnibus sanctis orate. orate etiam pro regibus et potestatibus et principibus atque pro persequentibus et odientibus vos et pro inimicis crucis, ut fructus vester manifestus sit in omnibus, ut sitis in illo perfecti.
すべての聖徒たちのために祈れ。王たちと権力者たちと君主たちのためにも祈れ。また、諸君を迫害し憎む者たちのため、十字架の敵たちのためにも祈れ。それは、諸君の実りがすべての人に明らかになり、諸君があの方にあって全き者となるためである。