Oratio in consecratione virginitatis Marcellinae 6.1
Quod aliquando juveni ob amorem Dianae contigisse proditur. Sed poeticis mendaciis coloratur fabula, ut Neptunus praelati rivalis dolore incitatus, equis dicatur furorem immisisse, quo ejus magna potentia praedicetur; quod juvenem non virtute vicit, sed fraude decepit.
PL 8, 1346Dあるとき、ある若者に、ディアナへの愛のゆえにこのようなことが起こったと伝えられている。しかしこの話は、詩人たちの偽りによって彩られている――曰く、恋敵が自分より選ばれたことの痛みに駆られたネプトゥヌスが、馬どもに狂気を吹き込んだのだという。それによって彼の大いなる力が称えられるためである。もっとも、彼は若者を力によって打ち負かしたのではなく、策略によって欺いたにすぎないのだが。
Oratio in consecratione virginitatis Marcellinae 6.2
Unde etiam sacrificium quotannis instaurant Dianae, ut equus ad ejus immoletur aras. Quam virginem dicunt, quae (id quod etiam meretrices erubescere solent) amare potuit non amantem.
PL 8, 1347Aそれゆえ、彼らは毎年ディアナへの生贄を執り行い、馬をその祭壇で屠るのである。彼らはこの女神を処女であると言うが、この女神は――遊女でさえ恥じらうようなことだが――自分を愛さぬ者を愛することができたというのである。
Oratio in consecratione virginitatis Marcellinae 6.3
Sed habeant, per me licet, fabulae suae auctoritatem; quia licet scelestum utrumque, minus tamen sit juvenem amore adulterae sic flagrasse ut periret, quam duos, ut ipsi dicunt, deos de adulterio certasse: Jovem autem dolorem scortantis filiae in medicum vindicasse adulteri, quod ejus curarit vulnera, qui Dianam in silvis adulteraverit, venatricem sane optimam, non ferarum, sed libidinum; sed ferarum etiam, ut nuda venaretur.
PL 8, 1347Aしかし、彼らの作り話には、私としては、その権威を持たせておいてかまわない。というのも、たとえ両方とも罪深いことであるにせよ、若者が姦通の女への愛に身を焼いて滅んだということの方が、彼ら自身の言うところによれば二柱の神が姦通をめぐって争ったということよりは、まだ軽いからである。すなわちユピテルは、淫行に走った娘のことで受けた痛みを、姦通者の医者に対して晴らしたというのである――森の中でディアナと姦通した者の傷を、その医者が癒したがゆえに。そのディアナこそ、まことに最上の狩人である。ただし獣の狩人ではなく欲望の狩人であり、いや、裸で狩りをしたのだから、獣の狩人でもあったのだが。