Oratio in consecratione virginitatis Marcellinae 3.1
Hunc, filia, dilige, quia bonus est: Nemo enim bonus nisi unus Deus. (Luc. XVIII, 19) . Si enim non dubitatur quia Deus Filius, Deus autem bonus est: utique non dubitatur, quia Deus bonus Filius. Hunc, inquam, dilige.
PL 8, 1345D娘よ、この方を愛せよ。この方は善き方であるから。「ただひとり神のほかに善き者はいない」(ルカ18:19)。もし子が神であることに疑いがなく、神が善き方であるならば、当然、神である子が善き方であることにも疑いはない。この方を、繰り返し言うが、愛せよ。
Oratio in consecratione virginitatis Marcellinae 3.2
Ipse est quem Pater genuit ante luciferum (Psal. CIX, 3) , ut aeternum: ex utero generavit, ut Filium: ex corde eructavit (Psal. XLIV, 2) , ut Verbum.
PL 8, 1346Bこの方こそ、父が明けの明星に先立って(詩篇109:3)永遠なる者として生んだ方である。父はこの方を胎から子として生み、心から(詩篇44:2)言葉として発せしめた。
Oratio in consecratione virginitatis Marcellinae 3.3
Ipse est in quo complacuit Pater (Matth. XVII, 5) : ipse est Patris brachium, quia creator est omnium: Patris sapientia, quia ex Dei ore processit (I Cor. I, 30) : Patris virtus, quia divinitatis in eo corporaliter habitat plenitudo (Coloss. II, 9) .
PL 8, 1346Bこの方こそ、父がその内に喜びを見出した方である(マタイ17:5)。この方は父の腕である。万物の創造者だからである。父の知恵である。神の口から出た方だからである(一コリント1:30)。父の力である。神性の充満がその内に肉体をもって宿っているからである(コロサイ2:9)。
Oratio in consecratione virginitatis Marcellinae 3.4
Quem Pater ita diligit, ut in sinu portet, ad dexteram locet; ut sapientiam discas, virtutem noveris.
PL 8, 1346B父はこの方をあまりに愛するがゆえに、その懐に抱き、右の座に置く。お前がその知恵を学び、その力を知るためである。