Oratio in consecratione virginitatis Marcellinae 11.1
Maxima est virtus tacendi, praesertim in ecclesia. Nulla te divinarum sententia fugiet lectionum, si aurem admoveas, vocem premas. Nullum ex ore verbum quod revocare velis, proferas: sed parcior loquendi fiducia sit.
PL 8, 1348A沈黙することは、とりわけ教会においてこそ、この上ない徳である。お前が耳を傾け、声を抑えるならば、神的な朗読のいかなる文言もお前から逃れることはない。取り消したいと思うような言葉を、口から発することのないように。むしろ、語ることへの確信は控えめであるべきだ。
Oratio in consecratione virginitatis Marcellinae 11.2
Copiosum quippe in multiloquio peccatum (Prov. X, 19) . Homicidae dictum est: Peccasti, quiesce (Gen. IV, 7) , ne peccaret amplius: sed virgini dicendum est: Quiesce, ne pecces.
PL 8, 1348A「多弁のうちには罪が豊かにある」(箴言10:19)。殺人者には「汝は罪を犯した、静まれ」と言われた(創世記4:7)――それ以上罪を犯さぬために。しかし処女には「静まれ、罪を犯さぬために」と言われるべきである。
Oratio in consecratione virginitatis Marcellinae 11.3
Conservabat enim Maria, ut legimus, omnia in corde suo quae de Filio dicebantur (Luc. II, 19) : et tu cum legitur aliquod quo Christus aut venturus annuntiatur, aut venisse ostenditur; noli fabulando obstrepere, sed mentem admove.
PL 8, 1348Aというのも、我々が読むところによれば、マリアは子について語られたことをすべてその心に留めていたからである(ルカ2:19)。だからお前も、キリストが来ると告げられ、あるいはすでに来たことが示される箇所が読まれるときには、おしゃべりによってそれを妨げようとせず、心をそこへ向けよ。
Oratio in consecratione virginitatis Marcellinae 11.4
An quidquam est indignius, quam oracula divina circumstrepi, ne audiantur, ne credantur, ne revelentur: circumsonare sacramenta confusis vocibus, ut impediatur oratio pro salute deprompta omnium?
PL 8, 1348B神の託宣が、聞かれることも、信じられることも、明かされることもないようにと、周りでざわめかれること、乱れた声で秘跡の周りが騒がされ、すべての者の救いのために捧げられる祈りが妨げられること――これほど恥ずべきことがほかにあろうか。