作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De duodecim abusionibus saeculi

Caput IX 第IX章

Anonymous · De duodecim abusionibus saeculi · PL 4, 877C · 10 sectiones

De duodecim abusionibus saeculi 9.1

1

Nonus abusionis gradus est, rex iniquus. Etenim regem non iniquum, sed correctorem iniquorum esse oportet. Inde in semetipso nominis sui dignitatem custodire debet: nomen enim regis intellectualiter hoc retinet, ut subjectis omnibus rectoris officium procuret.

PL 4, 877C

弊害の第九の段階は、不正な王である。王は、不正な者ではなく、不正な者たちを正す者でなければならない。それゆえ王は、自らのうちに自らの名の尊厳を守るべきである。王という名は、その本来の意味において、すべての臣下に対して統治者の務めを果たすことを保持しているからである。

De duodecim abusionibus saeculi 9.2

2

Sed qualiter alios corrigere poterit, qui proprios mores, ne iniqui sint, non corrigit? quoniam in justitia regis exaltatur solium, et in veritate regis solidantur gubernacula populorum.

PL 4, 877D

しかし、自らの習わしが不正でないよう正すことをしない者が、いかにして他の者たちを正すことができようか。王の正義によって王座は高められ、王の真実によって民の統治の舵は確かなものとされるからである。

De duodecim abusionibus saeculi 9.3

3

Justitia vero regis est neminem injuste per potentiam opprimere, sine personarum acceptione inter virum et proximum suum juste judicare, advenis et pupillis et viduis defensorem esse, furta cohibere, adulteria punire, iniquos non exaltare, impudicos et histriones non nutrire, impios de terra perdere, parricidas et pejerantes vivere non sinere, ecclesias defendere, pauperes eleemosynis alere, justos super regni negotia constituere, senes et sapientes et sobrios consiliarios habere, magorum, ariolorum pythonissarumque superstitionibus non intendere, iracundiam differre, patriam fortiter et juste contra adversarios defendere, per omnia in Deo confidere, prosperitatibus animum non elevare, cuncta adversa patienter tolerare, fidem catholicam in Deum habere, filios suos non sinere impie agere, certis horis orationibus insistere, ante horas congruas cibum non gustare.

PL 4, 877D

王の正義とは、誰であれ権力によって不当に虐げないこと、人とその隣人との間を、人による分け隔てなく正しく裁くこと、寄留者と孤児と寡婦のために弁護者であること、盗みを抑え、姦通を罰し、不正な者を高めず、恥知らずな者や役者を養わず、不敬虔な者を地から滅ぼし、近親殺しの者と偽誓する者を生かしておかず、教会を守り、貧しい者たちを施しによって養い、正しい者たちを王国の政務に就かせ、老いた者、知恵ある者、節制ある者を顧問とし、魔術師や占い師や口寄せの迷信に心を向けず、怒りを先延ばしにし、敵に対して祖国を勇敢かつ正しく守り、あらゆることにおいて神に信頼し、繁栄によって心を高ぶらせず、あらゆる逆境を忍耐強く耐え、カトリックの信仰を神に対して持ち、自らの子らに不敬虔なふるまいを許さず、定まった時刻に祈りを続け、しかるべき時刻より前に食物を口にしないことである。

De duodecim abusionibus saeculi 9.4

4

Vae enim terrae cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt (Eccle. X, 10) . Haec regni prosperitatem in praesenti faciunt, et regem ad coelestia regna meliora perducunt.

PL 4, 878B

「その王が子供であり、その君侯たちが朝から食する国は災いである」(コヘレトの言葉10:10)。これらのことは、現世における王国の繁栄をもたらし、王をより善き天の国へと導くのである。

  • ミーニュはコヘレト10章10節と刷るが、引かれているのはコヘレト10章16節である。

De duodecim abusionibus saeculi 9.5

5

Qui vero regnum non secundum hanc legem dispensat, multas nimirum adversitates imperii tolerabit.

PL 4, 878B

しかし、この法に従って王国を治めない者は、疑いなく自らの統治に多くの逆境を耐えることになる。

De duodecim abusionibus saeculi 9.6

6

Idcirco enim pax saepe populorum rumpitur, et offendicula etiam de regno suscitantur, terrarum quoque fructus diminuuntur, et servitia populorum praepediuntur, multi et varii dolores prosperitatem regni inficiunt, charorum et liberorum mortes tristitiam conferunt, hostium incursus provincias undique vastant, bestiae armentorum et pecorum greges dilacerant: tempestates aeris et hyemis terrarum foecunditatem et maris ministeria prohibent, et aliquando fulminum ictus segetes et arborum flores et pampinos exurunt.

PL 4, 878B

それゆえに、民の平和はしばしば破られ、王国から騒乱までもが引き起こされ、地の実りは減じ、民の労役は妨げられ、多く様々な苦しみが王国の繁栄を損ない、親しき者や子らの死が悲しみをもたらし、敵の侵入があらゆる方面から領土を荒らし、野の獣が牛の群れや羊の群れを引き裂き、大気と冬の嵐が地の豊かさと海の営みを妨げ、時には雷の一撃が穀物や木々の花やつる芽を焼き尽くすのである。

De duodecim abusionibus saeculi 9.7

7

Super omnia vero regis injustitia, non solum praesentis imperii faciem offuscat, sed etiam filios suos et nepotes, ne post se regni haereditatem teneant, obscurat. Propter piaculum enim Salomonis, regnum domus Israel Dominus de manibus filiorum ejus dispersit.

PL 4, 878C

しかし何にもまして、王の不正は、現在の統治の姿を曇らせるだけでなく、彼の子らと孫たちが彼の後に王国の相続を保つことをも曇らせる。実に、ソロモンの罪のゆえに、主はイスラエルの家の王国をその子らの手から分散させられた。

De duodecim abusionibus saeculi 9.8

8

Et propter justitiam David regis, lucernam de semine ejus semper in Hierusalem reliquit (III Reg. XI, 31-35) . Ecce quantum justitia regis saeculo valeat, intuentibus perspicue patet.

PL 4, 878C

そして、王ダビデの正義のゆえに、主はその子孫からの灯火を、常にエルサレムに残された(列王記三11:31-35)。見よ、王の正義が世にとってどれほどの値打ちを持つか、見る者には明らかである。

De duodecim abusionibus saeculi 9.9

9

Est enim pax populorum tutamen patriae, immunitas plebis, munimentum gentis, cura languorum, gaudium hominum, temperies aeris, serenitas maris, terrae foecunditas, solatium pauperum, haereditas filiorum, et sibimetipsi spes futurae beatitudinis.

PL 4, 878C

実に、民の平和は祖国の守りであり、民の安全であり、民族の防塁であり、病を癒すものであり、人々の喜びであり、大気の穏やかさであり、海の凪であり、地の豊かさであり、貧しい者たちの慰めであり、子らの相続であり、また王自身にとっても来るべき至福の希望なのである。

De duodecim abusionibus saeculi 9.10

10

Attamen sciat rex quod, sicut in throno hominum primus constitutus est, sic et in poenis, si justitiam non fecerit, primatum habiturus est. Omnes namque quoscumque peccatores sub se in praesenti habuit, supra se modo implacabili, in illa poena futura habebit.

PL 4, 878D

それでも王は知っておくべきである。人間たちの王座において第一に据えられているように、もし正義を行わないならば、刑罰においても第一の位を占めることになる、と。現世において自分の下に置いていたすべての罪びとたちを、彼はかの未来の刑罰において、容赦のない仕方で、自分の上に持つことになるのである。