De duodecim abusionibus saeculi 8.1
Octavus abusionis gradus est, pauper superbus, qui, nihil habens, in superbiam extollitur: cum e contrario divitibus saeculi non superbe sapere per apostolum Paulum imperetur.
PL 4, 876D弊害の第八の段階は、高慢な貧者である。何も持たないのに、高慢へと高ぶる者である。それに対して、この世の富める者たちには、使徒パウロを通して、高ぶった思いを持たぬようにと命じられている。
De duodecim abusionibus saeculi 8.2
Quid ergo stolidius potest fieri quam illum qui per infirmam miseriam velut in terram abjectus, extremus et humilis incedere et contristari debuerat, supercilioso superbiae tumore inflatam mentem contra Deum erigere?
PL 4, 876D弱さと惨めさとによって、いわば地に投げ捨てられた者として、最も低く、へりくだって歩み、悲しむべきであった者が、高慢の傲慢な高ぶりによって膨れ上がった心を神に逆らって起こすことよりも、いったい何がより愚かでありえようか。
De duodecim abusionibus saeculi 8.3
Per quod vitium lapsi corruerunt, qui in summo coeli conditi erant culmine. Quid ergo vult quasi potens in terra superbire, qui prae omnibus hominibus debuerat humilis apparere?
PL 4, 877Aこの悪徳によって、天の最も高い頂において創られた者たちが堕落して倒れたのである。すべての人にまさってへりくだった姿を示すべきであった者が、いったい何を望んで、地において力ある者のごとく高ぶろうとするのか。
De duodecim abusionibus saeculi 8.4
Sed, ne de paupertate sua tristitiam habeant, quid a Deo recepturi sint pauperes attendant; ipse enim inquit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3) .
PL 4, 877Aしかし、貧しい者たちは自らの貧しさについて悲しみを持たぬよう、神からどのようなものを受け取ることになるかに心を留めるべきである。神御自身がこう言われている。「心の貧しい人々は幸いである、天の国は彼らのものだからである」(マタイ5:3)。
De duodecim abusionibus saeculi 8.5
Recta namque dispensatione misericors judex coeli regnum illis committit quibus regni terrarum participationem inter mortales abstulit, ut ipse dives in coeli sede appareat qui in terra penitus nihil procurat.
PL 4, 877A実に、正しい配剤によって、憐れみ深い審判者は、地上の国への参与を人々の間から奪い取った者たちに、天の国を委ねられる。それは、地において何一つ得ることのなかった者が、天の座においては富める者として現れるためである。
De duodecim abusionibus saeculi 8.6
Cavendum ergo pauperibus est ne, dum per egestatem et necessitatem terrenum regnum praetereunt, per mentis etiam impudentiam coelorum regna amittant.
PL 4, 877Aそれゆえ、貧しい者たちは注意しなければならない。困窮と必要とによって地上の国を通り過ぎるうちに、心の恥知らずさによって天の国をも失うことのないようにである。
De duodecim abusionibus saeculi 8.7
Cum enim Dei dispensatione paupertatem necessariam acceperunt, in ipsorum arbitrio pendet utrum pauperes spiritu sint. Non quibuscumque namque pauperibus coeli regna promittuntur, sed his tantummodo in quibus divitiarum inopiam animorum humilitas comitatur.
PL 4, 877B神の配剤によって必然の貧しさを受けたとしても、心の貧しい者であるかどうかは、彼ら自身の意志にかかっているからである。天の国が約束されるのは、およそいかなる貧しい者たちにでもなく、ただ、富の欠乏に心の謙遜が伴う者たちにのみである。
De duodecim abusionibus saeculi 8.8
Pauper enim humilis pauper spiritu appellatur, qui, cum egenus foris cernitur, numquam in superbiam elevatur; quoniam ad appetenda regna coelorum plus valet mentis humitas, quam praesentium divitiarum temporalis paupertas.
PL 4, 877B謙遜な貧者こそ、心の貧しい者と呼ばれる。彼は、外面では困窮していると見られながらも、決して高慢に高ぶらない。天の国を求めるためには、目下の富の一時的な貧しさよりも、心の謙遜のほうがはるかに勝るからである。
De duodecim abusionibus saeculi 8.9
Etenim humiles qui bene divitias possessas habent, possunt pauperes spiritu appellari: superbos autem nihil habentes, haud dubium est beatitudine paupertatis privari.
PL 4, 877B実に、富を持ちながらもそれをよく用いる謙遜な者たちは、心の貧しい者と呼ばれうる。それに対し、何も持たずして高慢な者たちは、貧しさの至福を奪われていることに疑いはない。
De duodecim abusionibus saeculi 8.10
De quibus utrisque sancta Scriptura ita loquitur: Est quasi dives nihil habens, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit (Prov. XIII, 7) .
PL 4, 877Cこの両者について、聖なる聖典はこう語っている。「何も持たないのに富める者のようにふるまう者があり、多くの富の中にありながら貧しい者のようにふるまう者がある」(箴言13:7)。
De duodecim abusionibus saeculi 8.11
Quasi pauper ergo in multis divitiis est dives humilis spiritu; et nihil habens quasi dives est pauper superbus mentis affectu. Nobilis ergo inopia est mentis humilitas, et ineptae divitiae sunt animorum enormitas.
PL 4, 877Cそれゆえ、多くの富の中にありながら貧しい者のようであるのは、心の謙遜な富者であり、何も持たないのに富める者のようであるのは、心の高ぶりを抱く高慢な貧者である。それゆえ、心の謙遜こそが尊い困窮であり、心の異常な膨張こそがつまらぬ富なのである。
De duodecim abusionibus saeculi 8.12
Providendum est ergo pauperibus, ut semetipsos, quales sint, intelligant; et quia rebus consequi quod cupiunt non valent, mentis tumore superbire desinant.
PL 4, 877Cそれゆえ、貧しい者たちは、自らが何者であるかを悟るよう心がけるべきである。彼らは望むものを財によって得ることができない以上、心の高ぶりによって高ぶることをやめるべきである。