作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De duodecim abusionibus saeculi

Caput III 第III章

Anonymous · De duodecim abusionibus saeculi · PL 4, 871A · 12 sectiones

De duodecim abusionibus saeculi 3.1

1

Tertius abusionis gradus est, adolescens sine obedientia; quo mundus a recto rationis ordine depravatur. Qualiter namque in senectute aliis ministerium imperabit, qui in adolescentia se senioribus obedientem exhibere contemnit?

PL 4, 871A

弊害の第三の段階は、従順なき若者である。これによって、世は理性の正しい秩序から堕落させられる。若い時に年長者に従順であることを示すのを軽んじる者が、老年においてどうして他者に務めを命じることができようか。

De duodecim abusionibus saeculi 3.2

2

Unde et in proverbio apud veteres habetur, quod dominari nequeat, qui prius alicui servitutem praebere denegat.

PL 4, 871A

それゆえ、古人の間の格言にもこうある。先に誰かに仕えることを拒む者は、支配することができない、と。

De duodecim abusionibus saeculi 3.3

3

Propter quod et Dominus Jesus in temporibus suae carnis, dum adhuc ad legitimam aetatem doctoris non pervenerat, obedienter ministrationem parentibus suis praestitit.

PL 4, 871A

それゆえ、主イエスもその肉における時において、まだ教師となるべき正当な年齢に達しないうちは、従順にご両親に仕えられた。

De duodecim abusionibus saeculi 3.4

4

Sicut ergo in senibus sobrietas, et morum perfectio requiritur: ita etiam in adolescentibus, obsequium, et subjectio, et obedientia rite debetur.

PL 4, 871B

それゆえ、老人には節制と品行の完成が求められるように、若者には、恭順と服従と従順とが正当に義務づけられている。

De duodecim abusionibus saeculi 3.5

5

Quapropter et in mandatis legis primum in his quae ad homines pertinent, patris et matris honor imperatur, quia quamvis carnalis pater non supervixerit, aut indignus fuerit; alicui tamen patri digno et viventi, paternus honor usque ad dignam aetatem a filiis praebendus esse ostenditur.

PL 4, 871B

それゆえ、律法の戒めにおいても、人間に関わる事柄のうち第一に、父母への敬いが命じられている。たとえ肉の父が生き残っていなくとも、あるいは値しない者であっても、誰かふさわしい生きている父に対して、ふさわしい年齢に至るまで、子らが父としての敬いを捧げるべきことが示されているからである。

De duodecim abusionibus saeculi 3.6

6

Quatuor etenim modis per Scripturas divinas patres vocantur; hoc est, natura, gente, admonitione, et aetate. De patre namque naturali Jacob ad Laban loquitur: Nisi timor patris mei Isaac adfuisset, tulisses omnia quae mea sunt (Gen. XXXI, 42) .

PL 4, 871B

というのも、聖なる聖典において、父は四つの仕方で呼ばれるからである。すなわち、本性により、民族により、訓戒により、そして年齢によってである。生みの父については、ヤコブがラバンに向かってこう語っている。「もし私の父イサクの畏れがなかったならば、お前は私のものすべてを奪い去っていたであろう」(創世記31:42)。

De duodecim abusionibus saeculi 3.7

7

Gente vero pater dicitur, quando Dominus de rubo ad Moysen loquebatur: Ego sum, inquiens, Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob (Exod. III, 6) .

PL 4, 871B

民族による父とは、主が柴の中からモーセに向かって語られたときに言われる。「わたしはお前の父祖たちの神、アブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神である」(出エジプト記3:6)。

De duodecim abusionibus saeculi 3.8

8

Aetate autem et admonitione pariter pater dicitur, cum Moyses in cantico Deuteronomii loquitur: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; majores tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII. 7) .

PL 4, 871C

年齢と訓戒とによって共に父と呼ばれるのは、モーセが申命記の歌の中でこう語るときである。「お前の父に尋ねよ、そうすれば彼はお前に告げるであろう。お前の年長者たちに尋ねよ、そうすれば彼らはお前に語るであろう」(申命記32:7)。

De duodecim abusionibus saeculi 3.9

9

Quod si ergo naturalis pater superstes non fuerit, aut indignus fuerit; admonenti tamen aut seniori adolescentis obedientia praebenda erit. Quomodo ergo honoratus in senectute apparebit, qui disciplinae laborem in adolescentia non sustinuerit?

PL 4, 871C

それゆえ、もし生みの父が生存していないか、値しない者であるならば、若者は訓戒する者、あるいは年長者に対して従順を捧げるべきである。それでは、若い時に訓練の労苦に耐えなかった者が、老年においてどうして敬われる者として現れようか。

De duodecim abusionibus saeculi 3.10

10

Quodcumque etenim homo laboraverit, hoc et metet. Omnis namque disciplina in praesenti non videtur esse gaudii, sed moeroris; postea vero fructum pacatissimum exercitatio per eam reddet justitiae (Hebr. XII, 11) .

PL 4, 871C

人は、労苦したものを、そのまま刈り取るからである。「すべての訓練は、その時にあっては喜びではなく悲しみであるとしか見えないが、後になって、それによる鍛錬が〔底本は exercitatio(主格)。通用の聖書本文は exercitatis と読み、鍛えられた者たちに、の意となる〕義の最も平和な実を返すのである」(ヘブライ12:11)。

De duodecim abusionibus saeculi 3.11

11

Sicut ergo fructus non invenitur in arbore, in qua pampinus aut flos prius non apparuerit: sic et in senectute honorem legitimum assequi non poterit, qui in adolescentia disciplinae alicujus exercitatione non laboraverit.

PL 4, 871C

つる芽や花がまず現れなかった木に実が見出されないように、若い時に何らかの訓練の鍛錬に労苦しなかった者は、老年において正当な敬いを得ることができないのである。

De duodecim abusionibus saeculi 3.12

12

Disciplina igitur absque obedientia, qualiter fieri potest? Adolescens ergo sine disciplina, adolescens sine obedientia est: quoniam et ipsa obedientia, quae omnium disciplinarum mater est, magna exercitatione indiget; quae sui normam studii in Christo Domino sumpsit, qui obediens patri usque ad mortem, crucis ignominiam libenter sustinuit.

PL 4, 871D

それゆえ、従順なくして訓練はどうして成り立ちうるであろうか。訓練なき若者とは、従順なき若者のことである。というのも、すべての訓練の母である従順そのものも、大いなる鍛錬を必要とするからである。この従順は、その修練の規範を主キリストにおいて得た。キリストは父に従順であって死に至るまで、十字架の恥辱を進んで耐え忍ばれたのである。