作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De duodecim abusionibus saeculi

Caput VI 第VI章

Anonymous · De duodecim abusionibus saeculi · PL 4, 874B · 17 sectiones

De duodecim abusionibus saeculi 6.1

1

Sextus abusionis gradus est dominus sine virtute, quia nihil proficit dominandi habere potestatem, si dominus ipse non habeat virtutis rigorem.

PL 4, 874B

弊害の第六の段階は、徳なき主人である。支配する力を持っていても、主人自身が徳の堅固さを持たないならば、それは何の益にもならないからである。

De duodecim abusionibus saeculi 6.2

2

Sed hic virtutis rigor, non tam exteriori fortitudine, quae et ipsa saecularibus dominis necessaria est, quam animi interiori fortitudine, exerceri debet.

PL 4, 874C

しかし、この徳の堅固さは、世俗の主人たちにも必要な外なる強さによってよりも、むしろ心の内なる強さによって発揮されるべきである。

De duodecim abusionibus saeculi 6.3

3

Saepe enim dominandi per animi negligentiam perditur fortitudo, sicut in Heli sacerdote factum fuisse comprobatur; qui dum severitate judicis peccantes filios non coercuit, in eorum vindictam, Dominus velut consentienti ferociter non pepercit.

PL 4, 874C

実に、支配する強さは、しばしば心の怠慢によって失われる。祭司ヘリにおいて起こったことがそれを証している。彼は裁く者としての厳しさをもって罪を犯す息子たちを抑えなかったので、主は、彼が同意したものとして、その報いにおいて容赦なく厳しくあたられた。

De duodecim abusionibus saeculi 6.4

4

Tria ergo necessaria hos qui dominantur habere oportet: terrorem scilicet, et ordinationem, et amorem. Nisi enim ametur dominus pariter et metuatur, ordinatio illius constare minime potest.

PL 4, 874C

それゆえ、支配する者たちは三つのものを必ず持つべきである。すなわち、畏怖と、秩序と、愛である。主人が愛されると同時に畏れられるのでなければ、その秩序は成り立ちえないからである。

De duodecim abusionibus saeculi 6.5

5

Per beneficia ergo et affabilitatem procuret ut diligatur, et per justas vindictas, non propriae injuriae, sed legis Dei, studeat ut metuatur.

PL 4, 874C

それゆえ、恩恵と親しみやすさとによって愛されるよう努め、また、自分自身への不正のためではなく神の法のための正しい報いによって、畏れられるよう努めるべきである。

De duodecim abusionibus saeculi 6.6

6

Propterea quoque, dum multi pendent in eo, ipse Deo adhaerere debet, qui illum in ducatum constituit; qui ad portanda multorum onera, ipsum veluti fortiorem solidavit.

PL 4, 874C

それゆえまた、多くの者が彼にかかっている以上、彼自身は、自分を統治の座に据えられた神に固く従うべきである。神は、多くの者の重荷を担うために、彼をいわばより強い者として堅く据えられたのである。

De duodecim abusionibus saeculi 6.7

7

Paxillus enim nisi bene fortiter firmetur, et alicui fortiori adhaereat, omne quod in eo pendet cito labitur; et ipse solutus a rigore suae firmitatis, cum oneribus ad terram delabitur.

PL 4, 874D

杭は、しっかりと強く打ち込まれ、より強いものに寄りかかっていなければ、そこに掛けられたものはすべて速やかに滑り落ちる。そしてその杭自身も、しっかりした支えを失って、重荷とともに地に落ちるのである。

De duodecim abusionibus saeculi 6.8

8

Sic et princeps nisi suo Conditori pertinaciter adhaeserit, et ipse, et omne quod continet, cito deperit. Quidam namque per dominandi officium plus Deo appropinquant, quidam imposito sibi dignitatis honore deteriores fiunt.

PL 4, 875A

同様に、君主も自らの創造主に揺るぎなく固く従わなければ、彼自身も、彼が保っているものすべても、速やかに滅びる。実に、ある者たちは統治の務めによって神により近づき、ある者たちは、身に課された尊厳の栄誉によってかえって堕落するのである。

De duodecim abusionibus saeculi 6.9

9

Moyses namque, accepto populi ducatu, familiarius Dei locutionibus utebatur: Saul vero, filius Cis, postquam sceptra regni suscepit, per inobedientiae superbiam Deum offendit.

PL 4, 875A

モーセは、民の統率を受けてから、いっそう親しく神の語りかけにあずかった。他方サウル、キシュの子は、王国の笏を受け取ってから、不従順の高慢によって神を怒らせた。

De duodecim abusionibus saeculi 6.10

10

Rex Salomon postquam patris sui David sedem obtinuit, Deus illum ultra omnes mortales velut ad innumerosi populi gubernationem sapientiae munere ditavit.

PL 4, 875A

ソロモン王は、父ダビデの王座を得てから、神によって、あたかも数え切れない民を治めるためであるかのように、知恵の賜物をもって、すべての人間にまさって富ませられた。

De duodecim abusionibus saeculi 6.11

11

E contrario vero Hieroboam, servus Salomonis, postquam regni domus David occupavit partem, ad idolorum cultum decem tribus Israel, quae erant in parte Samariae, diverterat.

PL 4, 875A

それに対して、ソロモンの僕であったヤロブアムは、ダビデの家の王国の一部を占めてから、サマリアの地にあったイスラエルの十部族を、偶像崇拝へと迷わせた。

De duodecim abusionibus saeculi 6.12

12

Per quae exempla evidenter ostenditur, quosdam in sublimiori statu ad majorem perfectionem crescere, quosdam vero per supercilium dominationis ad deteriora defluere.

PL 4, 875B

これらの実例によって、ある者たちはより高い地位においていっそう大いなる完徳へと成長し、ある者たちはかえって支配の高慢によってより悪しきものへと堕落することが、明らかに示される。

De duodecim abusionibus saeculi 6.13

13

Per quod utrumque intelligitur eos qui ad meliora transcendunt, per virtutem animi et Dei auxilium posse id facere, et eos qui ad deteriora devertuntur, per mentis imbecillitatem pariter et negligentiam errare.

PL 4, 875B

このいずれによっても、より善きものへと登る者たちは、心の徳と神の助けとによってそれをなしうるのであり、より悪しきものへと転落する者たちは、心の弱さと怠慢とによって誤るのであることが理解される。

De duodecim abusionibus saeculi 6.14

14

Unde et dominum absque virtute fieri non decet, qui virtutem sine Dei auxilio nullatenus habet. Qui etenim multa tuetur, si non habet fortitudinem animi, non valet id agere, quoniam magna magnis infestationibus, vel adversitatibus solent laborare.

PL 4, 875B

それゆえ、神の助けなくしては徳を決して持ちえない者が、徳なくして主人となることはふさわしくない。多くのものを守る者は、心の強さを持たなければ、それをなす力を持たない。大きなものは大きな攻撃、あるいは逆境に苦しみがちだからである。

De duodecim abusionibus saeculi 6.15

15

Omnis ergo qui praeest, hoc primitus animi tota intentione procuret, ut per omnia de Dei adjutorio omnino non dubitet.

PL 4, 875B

それゆえ、統べる者は誰であれ、まず心の全き意を尽くして、あらゆることにおいて神の助けを少しも疑わないよう努めるべきである。

De duodecim abusionibus saeculi 6.16

16

Si namque coeperit in actibus suis auxiliatorem habere Dominum dominorum, nullus hominum contemptui poterit habere ejus dominatum: Non enim est potestas nisi a Deo (Rom. XIII) .

PL 4, 875C

もし彼が、自らの行いにおいて主の主なる方を助け手として持つようになったならば、いかなる人間も彼の支配を侮ることはできないであろう。「権力は神からでなければ存在しないからである」(ローマ13章)。

De duodecim abusionibus saeculi 6.17

17

Ipse enim elevat de stercore egenum, et sedere facit cum principibus populi sui, et deponit potentes de sede, et exaltat humiles; ut subditus fiat omnis mundus Deo et egeat gloria Dei.

PL 4, 875C

神は、貧しい者を芥の中から起こし、その民の君主たちとともに座らせ、力ある者を座から退け、卑しい者を高められる。全世界が神に服し、神の栄光を必要とするためである。