作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De duodecim abusionibus saeculi

Caput IV 第IV章

Anonymous · De duodecim abusionibus saeculi · PL 4, 872A · 15 sectiones

De duodecim abusionibus saeculi 4.1

1

Quartus abusionis gradus est, dives sine eleemosyna; qui superflua usus sui quae custodienda in posterum recondit, indigentibus et nihil habentibus non distribuit: per quod efficitur, ut dum in terra quaesita diligenti cura custodit, coelestis patriae perennem thesaurum amittat.

PL 4, 872A

弊害の第四の段階は、施しなき富者である。自分の使用に余るものを、後のためにと保管して蓄え、困窮する者や何も持たない者に分け与えない者である。これによって、地上で得たものを熱心な配慮によって守っている間に、天の故郷の永遠の宝を失うことになるのである。

De duodecim abusionibus saeculi 4.2

2

Ad quem thesaurum Dominus Jesus adolescentem divitem, qui eum de perfectione interrogaverat, ita respondens invitavit: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me, et habebis thesaurum in coelo (Matth. XIX, 21) .

PL 4, 872A

この宝へと、主イエスは、完全であることについて尋ねた富める若者に、こう答えて招かれた。「もし完全でありたいなら、行って、持っているものをすべて売り、貧しい人々に与えよ。そして来て、わたしに従え。そうすれば、天に宝を持つことになる」(マタイ19:21)。

De duodecim abusionibus saeculi 4.3

3

Quem thesaurum nullus umquam hominum habere potest, nisi qui pauperibus solatia praestat, aut per seipsum pauper est. Non ergo dormiat in thesauris tuis, quod pauperes dormire non sinit.

PL 4, 872B

この宝は、貧しい者に慰めを与える者か、自ら貧しい者でなければ、いかなる人も決して持つことができない。それゆえ、貧しい者たちを眠らせないものを、お前の宝の中に眠らせておいてはならない。

De duodecim abusionibus saeculi 4.4

4

Dives namque etsi multa congregaverit, his frui solus nequaquam poterit; quia unius hominis natura multis rebus non succurrit.

PL 4, 872B

富者は多くのものを集めたとしても、それらを一人で享受することは決してできない。一人の人間の本性は、多くのものに応じきれないからである。

De duodecim abusionibus saeculi 4.5

5

Quid ergo stultius est quam propter unius hominis victum et vestitum, totam regni coelestis perdere perennem jucunditatem, et aeternos inferni cruciatus, absque consolationis praestolatione subire?

PL 4, 872B

ただ一人の人間の食と衣のために、天の国の永遠の喜びをことごとく失い、慰めを待ち望むこともなく冥界の永遠の責め苦を受けることよりも、いったい何が愚かであろうか。

De duodecim abusionibus saeculi 4.6

6

Quod igitur aliquando per necessitatem amittendum est, pro aeterna remuneratione sponte distribuendum est. Omnia enim quae videntur, temporalia sunt, quae non videntur aeterna sunt (II Cor. V, 18) .

PL 4, 872B

それゆえ、いずれ必然によって失われるべきものは、永遠の報いのために自ら進んで分け与えられるべきである。「目に見えるものはすべて束の間であり、見えないものは永遠である」(二コリント5:18)。

  • ミーニュは二コリント5章18節と刷るが、引かれているのは二コリント4章18節である。

De duodecim abusionibus saeculi 4.7

7

Quamdiu namque temporales sumus, temporalibus temporalia deserviunt, et cum hinc transierimus, aeternis aeterna solatia praestabuntur.

PL 4, 872C

我々が束の間である間は、束の間の者たちに束の間のものが仕える。しかし、この世から移り去るときには、永遠の者たちに永遠の慰めが与えられるであろう。

De duodecim abusionibus saeculi 4.8

8

Idcirco non debemus diligere ea quae non semper habebimus; praesertim cum expertem rationis avarum divitem, thesauri sui et agri, et omnia quae habet, ostendant; quia toto cordis intuitu illas res amat quae numquam se diligunt.

PL 4, 872C

それゆえ我々は、常には持ち続けないものを愛すべきではない。まして、貪欲な富者が理性を欠いていることは、彼の宝や畑、そして彼が持つすべてのものが示している。彼は、決して自分を愛し返すことのないものを、心の全眼差しをもって愛しているからである。

De duodecim abusionibus saeculi 4.9

9

Si enim aurum et argentum, et agros, et vestimenta, et cibos, et metalla, et bruta animalia quis dilexerit, haec omnia vicem sibi amoris rependere non posse, ipsa rerum natura ostendit.

PL 4, 872C

金や銀、畑、衣服、食べ物、鉱物、無分別な動物を愛する者があるとすれば、これらすべてが彼に愛を返すことができないことを、事物の本性そのものが示している。

De duodecim abusionibus saeculi 4.10

10

Quid ergo a ratione longius est quam diligere, quod te amare non valet; et negligere illum, qui tuae dilectioni cum dilectione omnia praebet?

PL 4, 872C

お前を愛する力のないものを愛し、お前の愛に対して愛をもってすべてを与えてくださる方を軽んじることよりも、理性から遠いことがほかにあろうか。

De duodecim abusionibus saeculi 4.11

11

Propter hoc igitur non diligi mundus, sed diligi proximus a Deo praecipitur; quia proximus vicem sui amoris potest rependere, quod mundus minime posse non dubitatur.

PL 4, 872C

それゆえ、世を愛することではなく、隣人を愛することが神によって命じられている。隣人は自分への愛を返すことができるが、世は決してそれができないことは疑いないからである。

De duodecim abusionibus saeculi 4.12

12

Sic enim inimicum esse diligendum Dominus praecepit, ut illa dilectio amicum illum ex inimico efficiat. Quisquis ergo dives cupidus vult aeternas habere divitias, distribuendo egenis praestet interim non mansuras.

PL 4, 872D

主は、その愛が敵を敵から友へと変えるほどに、敵を愛すべきことを命じられた。それゆえ、永遠の富を持ちたいと願う貪欲な富者は誰であれ、さしあたり長続きしないものを、困窮する者たちに分け与えるべきである。

De duodecim abusionibus saeculi 4.13

13

Si enim quod diligit non vendit, nemo potest emere quod cupit. Avari namque ideo in judicio a rectissimo judice nuncupantur maledicti, quia qui praeteribant eorum habitacula non dicebant: Benedictio Domini super vos, benediximus vobis in nomine Domini (Psal. CXXVIII, 8) .

PL 4, 873A

もし愛するものを売らないならば、誰も欲しいものを買うことはできない。貪欲な者たちが裁きにおいて最も正しい審判者から呪われた者と呼ばれるのは、彼らの住まいのそばを通り過ぎる者たちが、こう言わなかったからである。「主の祝福が汝らの上にあるように。我々は主の名によって汝らを祝福した」(詩篇128:8)。

De duodecim abusionibus saeculi 4.14

14

Infelices ergo sunt avari divites, qui propter res transitorias, in aeternam damnationem dilabuntur; et e contrario: Beati sunt misericordes, quia misericordiam consequentur (Matth. V, 7) .

PL 4, 873A

それゆえ、移ろいゆくもののために永遠の断罪に陥る貪欲な富者たちは不幸である。それに対して、「憐れみ深い人々は幸いである、彼らは憐れみを受けるであろうから」(マタイ5:7)。

De duodecim abusionibus saeculi 4.15

15

Felix est ergo misericors, dum in hac virtute non substantiam, sed affectum Deus requirit.

PL 4, 873A

それゆえ、憐れみ深い者は幸いである。この徳において、神が求められるのは財産ではなく、心の思いだからである。