De duodecim abusionibus saeculi 11.1
Undecimus abusionis gradus est plebs sine disciplina, quae, cum disciplinae exercitationibus non servit, communi se perditionis laqueo constringit: iram etenim Domini absque disciplinae rigore non evadit.
PL 4, 880A弊害の第十一の段階は、訓練なき民である。訓練の鍛錬に仕えないことによって、この民は破滅という共通の罠に自らを縛りつける。訓練の厳しさなくして、主の怒りを免れることはできないからである。
De duodecim abusionibus saeculi 11.2
Atque idcirco Psalmistae vocibus indisciplinatae plebi praedicatur: Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus (Psal. II, 12) . Disciplina vero morum est ordinata correctio et majorum praecedentium regularum observatio.
PL 4, 880Aそれゆえ、詩篇作者の言葉によって、訓練なき民にこう告げられる。「訓練を受け入れよ、主が怒られることのないように」(詩篇2:12)。訓練とは、習わしの秩序ある矯正であり、先立つ年長者たちの規範の遵守である。
De duodecim abusionibus saeculi 11.3
De qua disciplina Paulus apostolus ita loquitur dicens: In disciplina perseverate; tamquam filiis vobis offert se Deus. Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti estis? Omnes enim adulteri, et non filii estis (Hebr. XII, 8) .
PL 4, 880Aこの訓練について、使徒パウロはこう語っている。「訓練にとどまれ。神は汝らに、子らに対するようにご自身を差し出しておられる。もし汝らが訓練の外にあるならば、汝らは何にあずかる者であろうか。汝らは皆、不義の子であって、子ではないのである」(ヘブライ12:8)。
De duodecim abusionibus saeculi 11.4
Qui ergo adulteri, sine disciplina sunt, et coelestis regni haereditatem non capiunt: si filii autem paternae disciplinae correctiones ferunt, et haereditatem quandoque recipere posse non desperent.
PL 4, 880Bそれゆえ、訓練なき不義の子らは、天の国の相続を得ることがない。しかし、もし子らが父の訓練の矯正に耐えるならば、いつかその相続を受けうることを絶望してはならない。
De duodecim abusionibus saeculi 11.5
De qua etiam disciplina Esaias quidem indisciplinatae plebi praedicat, dicens: Quiescite agere perverse, discite bene facere (Isa. I, 16) . Et ad eamdem Psalmista consona voce compsallit, dicens: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXIII, 15) .
PL 4, 880Bこの訓練について、イザヤもまた訓練なき民にこう告げる。「悪をなすのをやめよ、善をなすことを学べ」(イザヤ1:16)。そして、同じ調べに合わせて詩篇作者もこう歌う。「悪から離れ、善を行え」(詩篇23:15)。
- ミーニュは詩篇23篇15節と刷るが、引かれているのは詩篇33篇15節(ウルガタ)である。
De duodecim abusionibus saeculi 11.6
Infelix ergo est qui abjicit disciplinam. Audet enim extra milites aliquid qui, Dominum crucifigentes, non ejus sciderunt tunicam, qui Ecclesiae Christi scindit disciplinam.
PL 4, 880Bそれゆえ、訓練を投げ捨てる者は不幸である。キリストの教会の訓練を裂く者は、主を十字架につけながらその衣を裂かなかった兵士たちを超えることを、あえてするからである。
De duodecim abusionibus saeculi 11.7
Sicut enim tunica totum corpus praeter caput tegitur, ita disciplina, omnis Ecclesia, praeter Christum, qui caput est Ecclesiae et sub disciplina non est, protegitur et ornatur.
PL 4, 880Cというのも、衣が頭を除く体全体を覆うように、訓練は、教会の頭であって訓練の下にはないキリストを除く、教会全体を守り飾るからである。
De duodecim abusionibus saeculi 11.8
Ipsa vero tunica contexta desuper fuerat per totum, quia eadem disciplina Ecclesiae a Domino de coelo tribuitur et integratur.
PL 4, 880Cその衣は、上から全体にわたって織り合わされていた。教会の同じ訓練が、主によって天から与えられ、一つに保たれているからである。
De duodecim abusionibus saeculi 11.9
De qua Dominus cum ad Patrem ascendisset, postquam resurrexit a mortuis, ad Apostolos suos loquebatur, dicens: Vos autem sedete hic in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto (Luc. XXIV, 49) .
PL 4, 880Cこの訓練について、主は死者のうちから復活し、父のもとに昇られたのち、使徒たちにこう語られた。「汝らは、いと高き所から力を身にまとうまで、この都にとどまっていよ」(ルカ24:49)。
De duodecim abusionibus saeculi 11.10
Tunica ergo corporis Christi disciplina Ecclesiae est: qui autem extra disciplinam est, alienus est a corpore Christi.
PL 4, 880Cそれゆえ、キリストの体の衣とは教会の訓練である。訓練の外にある者は、キリストの体から疎遠な者である。
De duodecim abusionibus saeculi 11.11
Non scindamus igitur illam, sed sortiamur de illa cujus sit (Joan. XIX, 24) ; id est, non solvamus quidquam de mandatis Domini, sed unusquisque in quo vocatus est, in eo permaneat apud Dominum.
PL 4, 880C「それゆえ、我々はそれを裂かず、それが誰のものになるかをくじで決めよう」(ヨハネ19:24)。すなわち、我々は主の戒めのいかなる部分をも解いてはならず、各人は自分が召された状態にとどまって、主のもとにあり続けるべきである、ということである。