作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De duodecim abusionibus saeculi

Caput V 第V章

Anonymous · De duodecim abusionibus saeculi · PL 4, 873B · 9 sectiones

De duodecim abusionibus saeculi 5.1

1

Quintus abusionis gradus est, femina sine pudicitia. Sicut enim omnes bonos mores procurat et custodit in viris prudentia, sic et in feminis cunctos honoris actus nutrit et fovet et custodit pudicitia.

PL 4, 873B

弊害の第五の段階は、貞潔なき女である。思慮が、男においてすべての善き習わしを整え守るように、女においては、貞潔が名誉あるすべての行いを養い、育み、守るのである。

De duodecim abusionibus saeculi 5.2

2

Pudicitia namque castitatem custodit, avaritiam refraenat, lites devitat, iram mitigat, libidinem occupat, cupiditatem temperat, lasciviam castigat, ebrietatem cavet, verba non multiplicat, gulae concupiscentias purgat, furtum omnino damnat. Quid plura?

PL 4, 873B

貞潔は貞潔そのものを守り〔原文は pudicitia が castitatem を守る、の意。両語とも貞潔と訳した〕、貪欲を抑え、争いを避け、怒りを和らげ、情欲を抑え、欲望を制し、放埒を戒め、酩酊を用心し、言葉を多くせず、食い意地の欲望を清め、盗みをことごとく断罪する。これ以上何を言おう。

De duodecim abusionibus saeculi 5.3

3

Omnia vitia restringit; et omnes virtutes, et quidquid coram Deo et bonis hominibus laudabile est nutrit. Impudica namque vita nec laudem ab hominibus in praesenti saeculo, nec remunerationem a Deo exspectat in futuro.

PL 4, 873B

貞潔はすべての悪徳を抑え、あらゆる徳を、また神と善き人々の前で称賛に値するすべてのことを養う。貞潔なき生活は、この世においては人々からの称賛を、来るべき世においては神からの報いをも、望むことができない。

De duodecim abusionibus saeculi 5.4

4

Pudica vero vita, famam bonam inter homines habet, et de spe futurae beatitudinis gaudet. Praesentibus semetipsam imitabilem facit, posteris memoriam amabilem relinquit.

PL 4, 873B

しかし貞潔な生活は、人々の間で良い評判を得、来るべき至福の希望に喜ぶ。それは現に生きる人々にとって手本となるべき自らを示し、後の世に愛すべき記憶を遺す。

De duodecim abusionibus saeculi 5.5

5

Bonis semper moribus delectatur et consentit, et assiduis Scripturarum meditationibus et eloquiis animam vegetat. Bonorum praecedentium exempla custodit, et inseparabilia perfectis contubernia nectit.

PL 4, 873C

貞潔な生活は常に善き習わしを喜び、それに同意し、聖典の絶えざる黙想と御言葉とによって魂を生き生きとさせる。それは先立つ善き者たちの実例を守り、完徳の人々との切り離しがたい交わりを結ぶ。

De duodecim abusionibus saeculi 5.6

6

Duobus ergo modis constat verae pudicitiae exercitatio, id est corporis habitu et superficie et animi affectu interno. Per exteriorem modum coram Deo, providemus opera bona.

PL 4, 873C

それゆえ、真の貞潔の実践は二つの仕方から成る。すなわち、体の在り方と外見、そして心の内なる思いである。外なる仕方によって、我々は神の御前に善き行いを備えるのである。

De duodecim abusionibus saeculi 5.7

7

Pudicitia namque corporis est, alienas res non appetere, et omnem immunditiam devitare, ante horam congruam non gustare velle, risum non excitare, verba vana et falsa non loqui; habitum per omnia ordinatum, compositionemque convenientem tam capillorum quam vestium, sicut decet, habere; cum indignis contubernia non inire; supercilioso intuitu neminem aspicere, vagari oculos non permittere; pompatico et illecebroso gressu non incedere; nulli inferior in incoepto bono opere apparere, nulli contumeliam meliam aut ruborem incutere, neminem blasphemare, senes non irridere, bonis non invidere, meliori non controversari; de his quae ignoras, non tractare, et ea quae scis non omnia proferre: haec enim proximis amabilem hominem reddunt, et Deo acceptabilem faciunt.

PL 4, 873C

体の貞潔とは、他人のものを欲しがらず、あらゆる汚れを避け、しかるべき時より前に食べようとせず、笑いを引き起こさず、むなしく偽りの言葉を語らず、すべてにおいて整えられた装いを保ち、髪も衣服もふさわしく調え、値しない者との交わりに入らず、傲慢な眼差しで誰をも見ず、目をさまよわせることを許さず、見せびらかしと誘惑の足取りで歩まず、善き業の企てにおいて誰にも劣った者と見えず、誰にも侮辱や恥辱を与えず〔底本は contumeliam meliam。meliam は本文の崩れらしく、訳出しなかった〕、誰をも謗らず、老人を嘲らず、善き者たちを妬まず、より優れた者に逆らわず、知らないことについて論じず、知っていることのすべてを口にしないことである。これらのことは、隣人にとって愛すべき人となし、神にとって受け入れられる者とするのである。

De duodecim abusionibus saeculi 5.8

8

Pudicitia enim animae est, plus propter Dei oculos quam hominum omnia bona facere; appetitiones turpium cogitationum compescere; omnes meliores se esse aestimare, nemini invidere; de semetipso nihil confidere, Dei semper auxilio res omnes committere, ante Dei oculos semetipsum constituere, haeretica pravitate sensum non maculare, catholicis per omnia consentire; Deo soli adhaerere, castitatem aeternae mentis Deo Christo offerre; omnia coepta opera bona mortis tantum termino finire; praesentes tribulationes animi fortitudine negligere, parvipendere; in terra praeter proximos nihil amare, cuncti amoris thesaurum in coelo constituere, et pro omni bono actu mercedem a Deo in coelestibus sperare.

PL 4, 874A

魂の貞潔とは、人の目よりも神の目を思ってすべての善きことを行い、恥ずべき思いの欲求を抑え、すべての者を自分より優れていると見なし、誰も妬まず、自分自身に何ら頼らず、常に神の助けにすべての事を委ね、常に神の御前に自分を置き、異端の邪説によって心を汚さず、あらゆる点でカトリックの教えに一致し、ただ神のみに固く従い、永遠なる心の貞潔をキリストなる神に捧げ、始めたすべての善き業を死という終わりに至るまでやり遂げ、現在の艱難を心の強さによって軽んじ、意にとめず、地上では隣人のほかに何も愛さず、あらゆる愛の宝を天に据え、あらゆる善き行いについて天における神からの報いを望むことである。

De duodecim abusionibus saeculi 5.9

9

Pudicitia ornamentum nobilium est, exaltatio humilium, nobilitas ignobilium, pulchritudo debilium, prosperitas laborantium, solamen moerentium, augmentum omnis pulchritudinis, decus religionis, defensio criminum, multiplicatio meritorum, creatoris omnium Dei amicitia.

PL 4, 874B

貞潔は、高貴な者たちの飾りであり、卑しい者たちの高揚であり、身分低き者たちの高貴さであり、弱き者たちの美しさであり、労苦する者たちの繁栄であり、悲しむ者たちの慰めであり、あらゆる美しさの増大であり、信仰の栄えであり、罪過に対する防御であり、功徳の増大であり、万物の創造主なる神との友情である。