De duodecim abusionibus saeculi 7.1
Septimus abusionis gradus est Christianus contentiosus, qui, cum participationem nominis Christi per fidem et Baptismum susceperit, contra Christi dicta et propositum, mundi caduca delectamenta diligit.
PL 4, 875C弊害の第七の段階は、争い好きなキリスト教徒である。信仰と洗礼とによってキリストの名にあずかりながら、キリストの言葉と決意とに反して、この世の移ろいゆく楽しみを愛する者である。
De duodecim abusionibus saeculi 7.2
Omne enim de quo contenditur, aut propter propriam ejus rei dilectionem de qua agitur, aut propter alterius amorem, quae sub odiosa specie latet, appetitur.
PL 4, 875C争われるすべての事柄は、その事そのものへの愛のゆえに、あるいは、憎むべき装いのもとに隠れている別のものへの愛のゆえに、求められるものである。
De duodecim abusionibus saeculi 7.3
Quemadmodum, verbi gratia, bellum animoso compugnantium conflictu cum odiosa res sit, propter amorem victoriae et libertatis peragitur; et multae aliae dilectae species, sub odioso labore vel formidine, satis contentiose expetuntur.
PL 4, 875Dたとえば、戦は、敵対する者たちの激しい戦いという憎むべきものでありながら、勝利と自由への愛のゆえに行われる。ほかにも多くの愛されるものが、憎むべき労苦や恐れのもとで、十分に争い求められるのである。
De duodecim abusionibus saeculi 7.4
Unde patenter intelligitur nihil contendi posse, nisi propter dilectionem, speratam scilicet et subsequentem amabilem remunerationem. Qui igitur de mundo praesente ex quacumque causa contendit, perspicue ostendit quod illum diligit.
PL 4, 875Dそれゆえ、愛のためでなければ、すなわち、期待され、その後に続く愛すべき報いのためでなければ、何も争われえないことが明らかに理解される。それゆえ、この世について何らかの理由で争う者は誰であれ、それを愛していることを明白に示しているのである。
De duodecim abusionibus saeculi 7.5
Quomodo ergo mundum diligi per Joannem Spiritus sancti sermones interdicunt, qui ait: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt (I Joan. II, 15) .
PL 4, 876Aそれでは、聖なる霊の言葉は、ヨハネを通してどうして世を愛することを禁じているのであろうか。すなわちこう言っている。「世を愛してはならない、世にあるものをも愛してはならない」(一ヨハネ2:15)。
De duodecim abusionibus saeculi 7.6
Mundi enim amor et Dei pariter in uno corde cohabitare non possunt, quemadmodum iidem oculi coelum pariter et terram nequaquam conspiciunt.
PL 4, 876A世への愛と神への愛とは、一つの心のうちに共に宿ることができない。同じ目が天と地とを同時に見ることが決してできないのと同じである。
De duodecim abusionibus saeculi 7.7
Sed requirendum est si vere in mundo aliquid sit quod amari debeat, et quis sit ille mundus, quem diligi divina eloquia vetant.
PL 4, 876Aしかし、世の中に真に愛されるべきものが何かあるのか、また、神の御言葉が愛することを禁じているその世とは何であるのかを、探求しなければならない。
De duodecim abusionibus saeculi 7.8
Terra ergo cum nascentibus ex ea, et metallis, et animantibus, et pulchritudine vestium, et oblectationibus ciborum, et iis quae ad haec pertinent, non diligi praecipitur; sed proximus, propter quem haec omnia facta sunt, amari jubetur.
PL 4, 876Aそれゆえ、地は、そこから生まれるものや、鉱物や、生き物や、衣服の美しさや、食べ物の楽しみや、それらに関わるものと共に、愛してはならないと命じられている。むしろ、これらすべてがそのために作られた隣人こそが、愛されるよう命じられているのである。
De duodecim abusionibus saeculi 7.9
Haec enim omnia praedicta, velut non mansura, ad coelestem patriam pergentes concomitari nequeunt. Proximi vero velut mansuri regis cohaeredes, semetipsos licenter invicem diligunt.
PL 4, 876Aこれら先に述べたすべてのものは、留まることのないものであるゆえに、天の故郷へと向かう者たちに伴うことができない。しかし隣人たちは、留まり続ける王の共同相続人として、互いに互いを心置きなく愛し合うのである。
De duodecim abusionibus saeculi 7.10
Quod ergo semper in mundo non manet, et cum mundo pariter deficiet, et ipse mundus non amari praecepitur; proximus autem, qui est pars regni coelestis, in terra et inter ima elementa, a regni coelorum appetitoribus non incongrue amatur, dum in suprema illa patria in aeternum cohaeres habebitur.
PL 4, 876Bそれゆえ、世の中に常に留まらず、世とともに滅び去るものも、世そのものも、愛してはならないと命じられている。しかし隣人は、天の国の一部であり、地上にあって、最下の元素の間にありながらも、天の国を求める者たちから正当に愛されるのである。彼はかの至高の故郷において永遠に共同相続人とされるであろうから。
De duodecim abusionibus saeculi 7.11
Propterea vero mundus praesens non diligi imperatur, ne a Dei dilectione alienus, saeculi dilector quisque efficiatur. Non ergo debet contendi, quod non licet amari.
PL 4, 876Bそして、この世を愛してはならないと命じられているのは、誰であれ、神への愛から疎遠になって、この世を愛する者となることのないためである。それゆえ、愛することが許されていないものを、争い求めてはならない。
De duodecim abusionibus saeculi 7.12
Igitur Christianus, qui nominis Christi similitudinem tenet, morum quoque ejus similitudinem habere debet. Christianus enim nemo recte dicitur, nisi qui Christo moribus coaequatur.
PL 4, 876Bそれゆえ、キリストの名に似た姿を保つキリスト教徒は、その習わしにおいてもキリストと等しい姿を持つべきである。実に、キリストの習わしに合わせられる者でなければ、誰も正しくキリスト教徒とは呼ばれない。
De duodecim abusionibus saeculi 7.13
De Christo vero per Prophetam ita scribitur: Ecce filius meus quem elegi, electus meus, complacuit in illo sibi anima mea: ponam Spiritum meum super eum. Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in platea vocem ejus (Is. XLII, 1; Matth. XII, 18) .
PL 4, 876Cキリストについて、預言者を通してこう書かれている。「見よ、わたしが選んだわが子、わたしの選んだ者、わが魂はその者において喜びを覚える。わたしはわが霊を彼の上に置く。彼は争わず、叫ばず、その声を広場で聞く者もいないであろう」(イザヤ42:1、マタイ12:18)。
De duodecim abusionibus saeculi 7.14
Ecce Christus non contendit, neque clamavit: et tu si morum Christi similitudinem tenere cupis, ne contendas, ne abusivus in Ecclesia Christianus existas. Suis enim sectatoribus Christus praecepit: Nolite vocari rabbi; unus est enim pater vester, qui in coelis est.
PL 4, 876C見よ、キリストは争わず、叫ばれもしなかった。もしお前がキリストの習わしに似た姿を保ちたいと望むならば、争ってはならない。教会において弊害となるキリスト教徒とならぬように。キリストはご自分に従う者たちにこう命じられた。「汝らはラビと呼ばれてはならない。汝らの父は一人、天におられる方だからである。」
De duodecim abusionibus saeculi 7.15
Omnes enim vos fratres estis (Matth. XXIII, 8) , quibus ad supplicandum imperavit, cum dicit: Sic autem orabitis: Pater noster qui in coelis, sanctificetur nomen tuum (Matth. VI, 9) .
PL 4, 876C「汝らは皆兄弟だからである」(マタイ23:8)。キリストはまた、彼らに祈るようにと命じてこう言われた。「汝らはこのように祈れ。天におられる我々の父よ、御名が聖とされますように」(マタイ6:9)。
De duodecim abusionibus saeculi 7.16
Frustra ergo contendit patrem se habere in terra, qui patrem et patriam profitetur se habere in coelo. Cujus patriae nemo possessor efficitur, nisi qui de terrenae patriae contentione securus habetur.
PL 4, 876Cそれゆえ、地上に父を持つと主張しながら、天に父と故郷を持つと公言する者は、むなしく争うのである。その故郷を所有する者となるのは、地上の故郷についての争いから解き放たれた者のみである。