De duodecim abusionibus saeculi 2.1
Secundus abusionis gradus est, si sine religione senex esse inveniatur. Cui cum membra exterioris hominis veterascunt; vires animi, id est, interioris hominis membra, incrementa roboris non capiunt.
PL 4, 869D弊害の第二の段階は、信仰なき老人が見出される場合である。この者においては、外なる人の肢体が老いていく一方で、魂の力、すなわち内なる人の肢体は、力の増大を得ないのである。
De duodecim abusionibus saeculi 2.2
Plus enim omnibus religioni operam dare senibus competit, quos praesentis saeculi florida aetas transacta deseruit.
PL 4, 870B老人にこそ、誰にもまして信仰に力を注ぐことがふさわしい。彼らにおいては、この世の花咲く年頃はすでに過ぎ去り、彼らを見捨てているからである。
De duodecim abusionibus saeculi 2.3
Sicut namque in lignis ipsa reproba arbor comparet, quae post flores fructus optimos cultori suo non exhibet: sic et in hominibus ipse reprobus est, quem flos juventutis deseruit, et tamen in sui corporis senectute, bonorum operum maturos fructus proferre parvipendit.
PL 4, 870B樹木において、花を咲かせた後に育てる者へ良い実を差し出さない木こそが、まさに悪しき木と見なされるように、人間においても、若さの花がすでに過ぎ去ったにもかかわらず、自らの体の老年において善き業の熟した実をもたらすことを軽んじる者こそが、悪しき者なのである。
De duodecim abusionibus saeculi 2.4
Quid enim stolidius fieri potest; si mens ad perfectionem festinare non contendat, quando totius corporis habitus senectute confectus ad interitum properat?
PL 4, 870B体全体の状態が老年によって衰え、滅びへと急いでいるときに、精神が完成へと急ぎ努めようとしないとすれば、これより愚かなことがほかにあろうか。
De duodecim abusionibus saeculi 2.5
Dum oculi caligant, aures graviter audiunt, capilli fluunt, facies in pallorem mutatur, dentes lapsi numero minuuntur, cutis arescit, flatus non suaviter olet, pectus suffocatur, tussis cachinnat, genua trepidant, talos et pedes tumor inflat; etiam homo interior qui non senescit, his omnibus aggravatur.
PL 4, 870B目はかすみ、耳は重く聞こえ、髪は抜け落ち、顔は青白く変わり、歯は抜けてその数を減らし、皮膚は乾き、息は快い匂いを失い、胸は塞がれ、咳は高笑いのように鳴り響き、膝は震え、くるぶしと足は腫れによって膨らむ。老いることのない内なる人でさえも、これらすべてによって重荷を負わされるのである。
De duodecim abusionibus saeculi 2.6
Et haec omnia ruituram jamjamque domum corporis cito praenuntiant. Quid ergo superest, nisi ut dum hujus vitae defectus appropinquat, nihil aliud cogitare quam quomodo futura habitatio prospere comprehendatur, quisque senex appetat?
PL 4, 870Cそして、これらすべては、体という家がまさにいまにも崩れ落ちようとしていることを、速やかに予告するものである。それゆえ、老人は誰しも、この命の衰えが近づくとき、来るべき住まいをいかにして首尾よく得るかということ以外は何も考えまいと願うほかに、何が残されているであろうか。
De duodecim abusionibus saeculi 2.7
Juvenibus enim incertus hujus vitae terminus instat, senibus vero cunctis maturior ex hac luce exitus breviter concordat.
PL 4, 870C若者たちには、この命の終わりが不確かなまま迫っているが、老人たちにはみな、この光のもとからのより早い旅立ちが、間もなくのこととして定まっているのである。
De duodecim abusionibus saeculi 2.8
Cavendae sunt ergo homini duae particulae, quae in illius carne non veterascunt, et totum hominem secum ad peccatum pertrahunt; cor videlicet et lingua: quia cor novas semper cogitationes machinari non desinit; lingua impigre loquitur, quodcumque machinari cor senserit.
PL 4, 870Cそれゆえ人は、その肉において老いることのない二つの部分に注意しなければならない。それらは人全体を自らとともに罪へと引き込むからである。すなわち心と舌である。心は絶えず新たな思いをめぐらすことをやめず、舌は心がめぐらしたと感じたことを、絶えず語るからである。
De duodecim abusionibus saeculi 2.9
Caveat ergo senilis aetas, ne istae juvenescentes particulae totam sui harmoniam decipiant, et per res ineptas reliqui corporis gravitatem illudant.
PL 4, 870Dそれゆえ老年は、これらの若返る部分が自らの調和全体を欺き、つまらぬことによって残りの体の重々しさを台なしにすることのないよう、注意しなければならない。
De duodecim abusionibus saeculi 2.10
Unicuique enim considerandum est, quid aetate eminenti dignum sit; ut hoc agat, quod nec vitam, nec aetatem, nec ministerium vile reddat.
PL 4, 870D各人は、老いた年齢にふさわしいことが何であるかを考え、命をも、年齢をも、務めをも卑しいものにしないことを行うべきである。